CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0021     View  [Back]
«Preceptum quod fecit Karolus rex Odiloni, in villa Flavigiaco, de omnibus rebus que ibi habebat, et de ecclesia.»
In nomine sancte et individue Trinitatis. Karolus, gratia Dei imperator augustus. Regalis celsitudinis mos est fideles regni sui donis multiplicibus et honoribus ingentibus inhonorare, sublimesque efficere. Proinde ego, morem parentum, regum videlicet predecessorum nostrorum, sequentes, libuit celsitudini nostre quendam fidelem regni nostri nomine Odilonem, ad deprecationem illustris atque insignis ducis, videlicet Bosonis, et dilectissimi ministerialis nostri, de quibusdam rebus nostre proprietatis honorare. Si quidem ipse res sunt site in pago Cabilonense, villam quam dicunt Flavigei, mansum indominicatum cum casa superposita ac cęteris aliis edificiis et aliis mansis ad ipsum pertinentibus pariter quinquaginta; ecclesiam vero in honore sancti Evurtii, cum molendinis quoque et cunctis ad se rebus intra et extra, juste legaliterque pertinentibus, totum et ad integrum de nostro jure in jus ac dominationem ejus sollempni more transferimus; eo videlicet modo ut quicquid prenominatus Odilo de predictis rebus, cum omnibus sibi pertinentibus, mancipiis utriusque sexus, pratis, vineis, silvis, terris cultis et incultis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, in omnibus habeat potestatem faciendi, tradendi, commutandi, vendendi vel quicquid exinde facere voluerit, liberam et firmissimam, sicut ex reliquis rebus sue proprietatis. Et ut hec nostre auctoritatis donatio majorem in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem, propria manu subterfirmavimus, et anuli nostri impressione jussimus adsignari. Signum gloriosissimi imperatoris Karoli augusti. Mangodus, indignus levita, ad vicem Gauzeni, scripsi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung