Datenbank der Urkunden der Abtei Cluny (802-1300)

Westfälisches Urkundenbuch 4, Die Urkunden des Bistums Paderborn vom Jahre 1201 bis 1300, hg. von R. Wilmans und H. Finke, Münster 1877-1894, Nr. 1214 und Nr. 1215.

CCE 5192     Bernard - Bruel 6, nr. 5192, p. 630-631

Dok. 1214

Abt Yvo und Konvent von Cluny schliessen mit Abt Hermann u. Kl. Abdinghof eine Gebetsverbrüderung.

Clugny 1270 Juni 14.

Venerabili in Christo patri Hermanno Dei gratia abbati ac viris venerabilibus et religiosis nobisque in Christo karissimis . . priori et conventui monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli Paderbornensis frater Yuo miseratione divina Cluniacensis ecclesie minister humilis eiusque loci conventus salutem et sinceram in Domino caritatem. Quoniam hostis humani generis in lapsu hominum dampnabili gloriam suam querit eiusque dolosa calliditas tot deceptionum laqueos parat hominibus, quod humana fragilitas, quantacumque scienta premineat aut virtute, non sufficit ad cavendum, idcirco contra lapsus predictos fratrum adiutoria sunt querenda, et quanto fratres sunt in adiutorio ampliores, tanto sunt contra lapsus huiusmodi fortiores. Hinc est, quod cum vos Haermannus abbas predictus ob devotionis magnitudinem, quam vos et dictum conventum vestrum habuisse et habere erga nostram Cluniacensem ecclesiam et ordinem retulistis eo maxime, quod in dicto monasterio vestro ab ipsius fundationis initio ad serviendum inibi altissimo monachi Cluniacenses ab ipsius monasterii fundatoribus fuisse dicuntur primitus instituti, ipsam Cluniacensem ecclesiam veneritis de longinquo personaliter visitare ac ex aliquantula conversatione nostra in dicta Cluniacensi ecclesia, ipsam devotionem vestram erga ecclesiam et ordinem Cluniacensem nunciantes fore per Dei gratiam non modicum ampliatam, devote et humiliter supplicastis inter monasterium vestrum iam dictum et nostram Cluniacensem ecclesiam ac ordinem eorumque personas mutue et perpetue societatis et fraternitatis fedus inire indissolubiliter et firmari, ut contra temptationum insultus sit hinc inde securitas firmior atque maior. Nos vero devotionem vestram sanctam videntes et supplicationem pretactam attendentes nobis et nostris fore vobisque et vestris fratribus salutarem, nostram et ordinis nostri societatem et fraternitatem vobis abbati, vobisque priori et conventui dicti monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli Paderbornensis ac vestris successoribus perpetuo concedimus et donamus dictumque vestrum monasterium Paderbornense et ecclesiam nostram Cluniacensem predicte societatis et fraternitatis vinculo indissolubili coniungentes, vos et personas dicti vestri monasterii omnium bonorum, que fiunt et fient deinceps Domino concedente spiritualiter et temporaliter in toto ordine nostro, tam in capite quam in membris participes, quantum cum Deo possumus, facimus et consortes. Vobis etiam et personis vestri monasterii sex missarum, que pro vivis, et septem missarum, que pro defunctis de fraternitate et societate nostra specialiter annis singulis in ecclesia Cluniacensi et domibus nostris ordinis conventualibus celebrantur, participationem concedimus specialem ac pro personis dicti vestri monasterii defunctis in dicta ecclesia nostra Cluniacensi singulis annis Idus Iunii plenum officium mortuorum promittimus facere sollempniter celebrari. Insuper quandocunque et quociescunque vos Haermannus abbas et successores vestri prenominati monasterii vestri abbates aliquos de monachis vestris unum vel plures in regularibus traditionibus instruendos apud Cluniacenses ad tempus, prout bonum vobis videbitur, vestitos regulariter miseritis moraturos, recipientur ibidem et fraterna tractabuntur in Domino caritate, que omnia et singula supradicta pro nobis et successoribus nostris concedimus et facimus, si vos vice versa ad consimilia in omnibus et per omnia modo, quo premissum est, facienda pro nobis successoribus nostris et personis nostri ordinis presentibus et futuris teneamini nobisque super hiis vestras patentes litteras transmittatis. Datum Cluniaci, XVIII. Kalendas Iulii, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo.

Or. Im Kgl. St.-A. Münster, Kl. Abdinghof Nr. 64.

Das erste Siegel sammt Befestigung abgefallen; an 2. Stelle an Pergamentstreifen Reste braunen Wachses, worin Brustbild eines Mannes gut erhalten.

    Facsimile   © Staatsarchiv Münster

Dok. 1215

Abt Yvo von Cluny theilt den Abschluss der Gebetsverbrüderung zwischen Cluny und Abdinghof mit.

Cluny 1270 Juni 16.

Universis presentes litteras inspecturis. Frater Yuo miseratione divina Clunianensis ecclesie minister humilis salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod venerabilis vir et religiosus Ermannus abbas Paderbornensis nobis humiliter supplicavit, ut bonorum, que fiunt in nostro ordine Cluniacensi, sibi participationem concedere dignaremur. Nos vero ipsius . . abbatis devotionem, quam erga nostrum Cluniacensem ordinem habere disnoscitur, plenius attendentes, suis devotis supplicationibus benigne duximus annuendum, concedentes eidem participationem plenariam omnium bonorum, que fiunt et fient deinceps Domino concedente in nostro ordine Cluniacensi, tam in capite quam in menbris, in vigiliis, ieiuniis, missis, orationibus, elemosinis, disciplinis et aliis quibuscumque, volentes insuper, ut, quandocumque dicti abbatis obitus nobis nunciatus fuerit, tantum pro ipso fiat, quantum pro uno de fratribus nostris monachis Clunianensis ordinis fieri consuevit. Promisit autem nobis idem abbas, quod in ecclesia sua pro cunctis fratribus defunctis Cluniacensis ordinis, mense quolibet missam unam faciet celebrare. Datum Cluniaci, XVI. Kalendas Iulii, anno Domini M.C.C. septuagesimo.

Or. Im Kgl. St.-A. Münster, Kl. Abdinghof Nr. 64.


Sigillum abb. Clun.

Or. Im Kgl. St.-A. Münster, Kl. Abdinghof Nr. 64. An von dem Pergament der Urk. Abgeschnittenem Streifen in dunklem Wachs spitzovales Siegel des Abtes mit rückwärts aufgedr. kleinerm Siegel: Siegelbild beide Mal gleich, stehende Figur, Stab in der Linken, die Rechte segnend erhoben; Umschrift bei 1: S(igillum) fratris Yvonis mis(eratione) div(ina) abbatis Clun(iacensis)
bei 2: Yvo abbas Clun(iacensis) gratia Dei sum id quod sum.


Sigillum abb. Clun.

Auf der Rückseite steht vom gleichzeit. Hand. V. Idus Iunii obiit pie memorie dominus Hermannus abbas ecclesie sanctorum apostolorum Petri et Pauli in Paderborne; eine jüngere Hand fügt hinzu nimirum a. 1273. Abt Hermann urkundet zuletzt 1273 Januar 21.

    Facsimile   © Staatsarchiv Münster