Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban III     ||     1186, Apr. 5     ||     Sic est ecclesiarum

Bull. Clun. 84, 2

EPISTOLA URBANI PAPÆ III. ad Archiepiscopos & Episcopos, quod non recipiant procurationes à Cluniacensibus, quando non fuerint hospitati in eorum Prioratibus & obedientiis.

XXXII. Archiepiscopis et episcopis interdicit ne de cætero, nisi cum ad Cluniacensium fratrum prioratus visitationis causa venerint, procurationes ab iis aliquas requirant. [ 1385B ]
(Veronæ, April. 5.)
[Bullarium Cluniacense, p. 8.]

URBANUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis & Episcopis, in quorum Parochiis Prioratus & obedientiæ Ecclesiæ Cluniacensis existunt, salutem & Apostolicam benedictionem. Sic est Ecclesiarum Prælatis ex divina constitutione permissum spiritualia seminando, carnalia metendo & recipere, secundum illud: non alligabis os bovi trituranti, ut sibi commissis Ecclesiis oneri non existant. Intelleximus siquidem, quod hoc quidam vestrum nequaquam, sicut convenit, attendentes; cum suas Diœceses circumcunt, à Prioratibus & obedientiis Cluniacensium fratrum apud alios hospitati procurationes sibi faciunt exhiberi, licet ipsi parati essent, ut asserunt, in Prioratibus suis eos benignè recipere, & promta eis devotione deservire. Quia verò indignum est ac vestræ pariter honestati contrarium, Ecclesiasticæ charitatis obsequia ad gravamen trahere subditorum; fraternitati vestræ pręsentium auctoritate districtius inhibemus, ne de cætero, nisi cum ad prædictorum fratrum Prioratus visitationis causa veneritis, procurationes ab eis aliquas requiratis, nec eis super hoc gravamen aliquod aut molestiam inferatis: scituri quod, si secus egeritis, nos eisdem fratribus auctore Domino curabimus prohibere, ut alibi hospitatis procurationes nequaquam impendant.
Datum Veronæ Nonis Aprilis.
Urbanus episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum parochiis prioratus et obedientiæ Ecclesiæ Cluniacensis existunt, salutem et apostolicam benedictionem.
Sic est Ecclesiarum prælatis ex divina constitutione permissum spiritualia seminando, carnalia metendo et recipere, secundum illud: Non alligabis os bovi trituranti, ut sibi commissis Ecclesiis oneri non existant. Intelleximus siquidem quod hoc quidam vestrum nequaquam, sicut convenit, attendentes, cum suas diœceses circumeunt, a prioratibus [ 1385C ] et obedientiis Cluniacensium fratrum apud alios hospitati procurationes sibi faciunt exhiberi, licet ipsi parati essent, ut asserunt, in prioratibus suis eos benigne recipere, et prompta eis devotione deservire. Quia vero indignum est, ac vestræ pariter honestati contrarium, ecclesiasticæ charitatis obsequia ad gravamen trahere subditorum; fraternitati vestræ præsentium auctoritate districtius inhibemus ne de cætero, nisi cum ad prædictorum fratrum prioratus visitationis causa veneritis, procurationes ab eis aliquas requiratis, nec eis super hoc gravamen aliquod, aut molestiam, inferatis: scituri quod, si secus egeritis, nos eisdem fratribus auctore Domino curabimus prohibere, ut alibi hospitatis procurationem nequaquam impendant. [ 1385D ]
Datum Veronæ, Nonis Aprilis.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio