Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Iterius abb. Rochebeaucourt     ||     1146, post Ian. 16     ||     Controversiam quae inter

Bull. Clun. 60, 1 n. 1

RESTITUTIO EIUSDEM ECCLESIÆ facta Domno Petro Venerabili Abbati Clun.

Ego Iterius Decanus & Archidiaconus Petragoricensis, atque Abbas sancti Theodori de Rocaboviscurti, propter controversiam, quæ inter me & inter Domnum Petrum Abbatem Cluniacensem atque fratres Cluniacenses fuerat, Cluniacum pergens usque Silviniacum veni, atque ibi eumdem Dominum Petrum Abbatem Cluniacensem inveni; cum quo de lite jam dictæ Ecclesiæ aliquamdiu agens, tandem causa Dei, & amore ipsius, atque Cluniacensis Ecclesiæ, supra nominatam Ecclesiam sancti Theodori de Roca eidem Domino Abbati & Cluniacensi Ecclesiæ dimisi, & in perpetuum ab ei spossidendam, absque aliqua mea imposterum contradictione concessi. Quod tamen antequam facerem, à Domino Papa Eugenio & à Curia Romana judicio diffinitum fuerat, ut jam dicta sancti Theodori Ecclesia Cluniacensi Ecclesiæ restitueretur. Testes hujus meæ donationis fuerunt Enguiso Camerarius, ejusdem Domini Abbatis, Godefredus Constabulus, Raim. Capellanus, Galterius Prior Silviniacensis, Petrus Vvelcens Decanus Silviniacensis, Petrus Gaderius Camerarius Silviniacensis. Rotgerius Prior de Genzaco, Matthæus Bernardus Prior de Firmitate, Joannes de Montelucio. De famulis verò, Bernardus Humbaldus, & Ricardus. De his pariter qui mecum venerant, Helias Prior de Romnaco, Burgundio frater ejus, Augerius Prior de Guilgorcia. Absque data.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung