Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Willelmus eps. Petragoricensis     ||     ante 1120, Dec. 28 - 1121, Ian. 9     ||     Sapientium auctoritate

Bull. Clun. 59, 2 n. 2

Donatio Ecclesiæ de Rocaboviscurti facta per Ven. Episcopum Petragoricensem Domno Pontio Abbate Clun.

Gall. christ. 2, col. 486-487

WILLELMUS Dei gratia Petragoric. episcopus dat Cluniaco et Pontio abbati ecclesiam S. Theodori de Rocaboucort
(Ex tabulario)
[1121]

WILLELMUS Dei gratia Petragoricensis Episcopus Venerabili Abbati Clun. Monasterij Domno Pontio, & successoribus ejus regulariter substituendis in perpetuum. Sapientium auctoritate provisum est, temporum suorum gesta styli officio perpetuare, ne posteritatis memoria obliterari futurorum intercapedine queat. Notum itaque tam præsentibus quàm absentibus, præsentis scripturæ apicibus fieri volo, quod ego ex officii nostri necessitate erga omnes Diœcesis nostræ Ecclesias curam gerens, & in eis Religionis jura conservari desiderans, dono & in perpetuum habendam [ 60/1 ] concedo Deo, & sancto Petro Apostolorum Principi, Domno quoque Pontio Abbati supra dicti Monasterij, & successoribus suis, Ecclesiam sancti Theodori de Rocaboucort, consilio clericorum Petragoricensium Sedis Vvillelmi scilicet de Nonclar, Arnaudi, Vvillelmi, Iterii de Sauret, & aliorum plurimorum, qui nobiscum intererant; dantibus pariter & concedentibus Canonicis ejusdem Ecclesiæ, Itero videlicet Gandra, & Helia de Sauret, Petro tertio, Geraldo Ferrono, atque Petro Hugone, aliisque quam pluribus; laudante etiam atque confirmante Domno Girardo Engolismensi Episcopo & sanctæ Romanæ Ecclesiæ Legato, præsentibus clericis Engolismensis Ecclesiæ Ricardo, & Willelmo fratre suo, ejusdem Legati nepotibus, Eudrado ejus Capellano, atque Theaumo ejus Notario. Vt autem donum istud absque alicujus calumnia certum habeatur, & ratum perduret, hanc chartam sigilli nostri munimento consigno, & prædictum Abbatem Cluniacensem investio, sub eorumdem clericorum nostrorum testimonio, Monachorum verò Pontii Prioris de Berbezillo, Geraldi Roberti Prioris de Montebertulfi, Arnaudi Prioris de Roncenaco. Factum est autem hoc donum anno ab Incarnatione Domini M. C. XXI. Calixto Papa in Sede Apostolica præsidente, atque in Francia Ludovico Rege regnante, ubique Domino Jesu Christo imperante. Amen. WILLELMUS Dei gratia Petragoricensis episcopus venerabili abbati Cluniacensis Monasterii domno Pontio, & successoribus ejus regulariter substituendis in perpetuum. Sapientium auctoritate provisum est, temporum suorum gesta stili officio perpetuare, ne posteritatis memoria obliterari futurorum intercapedine queat. Notum itaque tam præsentibus quam absentibus, præsentis scripturæ apicibus fieri volo, quod ego ex officii nostri necessitate erga omnes Diœcesis nostræ Ecclesias curam gerens, & in eis Religionis jura conservari desiderans, dono & in perpetuum habendam concedo Deo, & sancto Petro apostolorum principi, domno quoque Pontio abbati supra dicti Monasterij, & successoribus suis, ecclesiam S. Theodori de Rocaboucort, consilio clericorum Petragoricæ sedis, Vvillelmi scilicet de Nanclart, Arnaudi, Vvillelmi, Iterii de Sauzet, & aliorum plurimorum, qui nobiscum intererant; dantibus pariter & concedentibus Canonicis ejusdem Ecclesiæ, Itero videlicet [ 487 ] Gandra, & Helia de Sauzet, Petro Iterio, Geraldo Ferrono, atque Petro Hugone, aliisque quam pluribus; laudante etiam atque confirmante domno Girardo Engolismensi episcopo & sanctæ Romanæ Ecclesiæ legato, præsentibus clericis Engolismensis ecclesiæ Ricardo, & Willelmo fratre suo, ejusdem legati nepotibus, Eudrardo vero capellano, atque Theaumo ejus notario. Ut autem donum istud absque alicujus calumnia certum habeatur, & ratum perduret, hanc chartam sigilli nostri munimento consigno, & prædictum Abbatem Cluniacensem investio, sub eorumdem clericorum nostrorum testimonio: monachorum vero Pontii prioris de Berbezil, Geraldi Roberti prioris de Monte-Berulfi, Arnaudi prioris de Roncenac. Factum est autem hoc donum anno ab Incarnatione Domini M. C. XXI. Calixto papa in sede apostolica præsidente, atque in Francia Ludovico rege regnante, ubique Domino J. Christo imperante. Amen.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio