Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Celestin III     ||     1196, Aug. 5     ||     Cum a nobis petitur

Bull. Clun. 95, 2 n. 1

PRIVILEGIUM CELESTINI PAPÆ III. quod Abbas Cluniacensis possit in Abbatiis ad Cluniacense Monasterium pertinentibus, quæ secundum Deum, & beati Benedicti regulam, ac statuta ordinis viderit corrigenda corrigere, ac statuere statuenda.

CCLXXIV. Hugoni, abbati Cluniacensi, permittit «ut in abbatiis [ 1179C ] ad monasterium Cluniacense pertinentibus, quæ secundum Deum et beati Benedicti Regulam et statuta ordinis viderit corrigenda, corrigat.»
(Laterani, Aug. 5.)
[Bullar. Cluniac., 95.]

CELESTINUS Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Hugoni Abbati Cluniacensi, Salutem & Apostolicam Benedictionem. Cum à nobis petitur quod justum est & honestum, tam vigor æquitatis quàm ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis precibus inclinati; ut in Abbatiis ad Cluniacense Monasterium pertinentibus, liceat tibi, quæ secundùm Deum, & beati Benedicti regulam, & statuta ordinis videris corrigenda corrigere, & ibidem statuere statuenda, liberam tibi contradictione & appellatione cessantibus, auctoritate præsentium concedimus facultatem. Sententiam quoque, quam in contumaces & rebelles duxeris canonicè promulgandam, ratam habentes & firmam, ipsam faciemus auctore Domino inviolabiliter observari. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani Nonis Augusti, Pontificatus nostri anno sexto.
CŒLESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HUGONI, abbati Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum a nobis petitur, quod justum est et honestum, tam vigor æquitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis precibus inclinati, ut in abbatiis ad Cluniacense monasterium pertinentibus liceat tibi, quæ secundum Deum et beati Benedicti Regulam et statuta [ 117DC ] ordinis videris corrigenda, corrigere, et ibidem statuere statuenda, liberam tibi, contradictione et appellatione cessantibus, auctoritate præsentium concedimus facultatem. Sententiam quoque, quam in contumaces et rebelles duxeris canonice promulgandam, ratam habentes et firmam, ipsam faciemus, auctore Domino, inviolabiliter observari.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, Nonis Augusti, pontificatus nostri anno sexto.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio