Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Celestin III     ||     1192, Aug. 6     ||     Ex insinuatione dilectorum

Bull. Clun. 95, 2 n. 2

RESCRIPTUM CELESTINI PAPÆ III. ad Archiepiscopum Senonensem & Abbatem sanctæ Columbæ, ut faciant restitui Prioratui de Charitate domum suam de Colengiis.

CCLXXV. [Michæli], archiepiscopo Senonensi, et abbati Sanctæ Columbæ mandat, cogant comitem Nivernensem ut domum de Colenges prioratui de Charitate restituat. (Laterani, Aug. 6.)
[Ibid. = Bullar. Cluniac., p. 95.]

CELESTINUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Senonensi Archiepiscopo, [ 96/1 ] & dilecto filio Abbati sanctæ Columbæ in Senonensi Diœcesi constituto, salutem & Apostolicam benedictionem. Ex insinuatione dilectorum filiorum Abbatis & Conventus Cluniacensis nos accepisse noveritis, quod cum Prioratus eorum de Charitate tempore quo carissimus in Christo filius noster Philippus illustris Francorum Rex Hierosolymam profectus est, in pœnitentia & peccatis habitantium exigentibus nimio fuisset debitorum onere gravatus, & Petrus de Croyon serviens nobilis viri Comitis Nivernensis nimium ipsos affligeret & gravaret, Prior & fratres ejusdem loci domum de Colenges ad ipsum Priorem spectantem, pro tredecim mille solidis inveniendis ipsi Priori venditioni exponere sunt coacti: unde Prioratus de Charitate damnificatus est plurimum & gravatus. Et licet ipse Comes ad instantiam prædicti Abbatis Cluniacensis postmodum in præsentia venerabilis fratris nostri W. Rhemensis Archiepiscopi sanctæ Sabinæ Cardinalis, Apostolicæ Sedis Legati, tunc curam & sollicitudinem Regni Franciæ, simul cum charissima in Christo filia nostra illustri Regina Francorum matre Regis ipsius gerentis, tactis sacrosanctis Evangeliis juramento firmavit, quod Priori & fratribus de Charitate reipsa pecunia sua domum prætaxatam cum omnibus pertinentiis redderet pacificè possidendam, numquam postmodum quamvis ipsi fratres, ut dicitur, pecuniam illam ei vellent restituere, illud quod juraverat voluit adimplere. Cum igitur cura & sollicitudo omnium Ecclesiarum sit nobis commissa, volentes indemnitati ipsius Prioratus de Charitate, prout debemus, paterno affectu sollicitè providere discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus firmiter injungentes, quatinus supra dictum Comitem Nivernensem qui eamdem domum de Colenges servientis nomine, sicut dicitur, occupavit, & in proprios usus convertit, ut ipsum servientem, si prædicta domus ei fuit restituta, auctoritate nostra monere & inducere efficaciter laboretis, ut domum ipsam Prioratui supradicto, recepta ab ipsis pecunia, restituta sine difficultate qualibet restituere non omittat: & si quid in ipsa domo ab ipso Comite vel prædicto serviente superædificatum est non computetur ipsis fratribus, sed de redditibus domus ipsius receptis illud fiat. Si non idem Comes aut ipse serviens duxerit restituendum, vos nostra freti auctoritate tam ipsum Comitem quàm quoslibet alios domum ipsam tenentes, ad eamdem domum cum pertinentiis præfatis fratribus per excommunicationis & interdicti sententias, sublato contradictionis & appellationis obstaculo, compellatis, facientes utramque sententiam usque ad condignam satisfactionem inviolabiliter observari nullis litteris obstantibus à Sede Apostolica impetratis. Quod si ambo eis exequendis nequiveritis interesse, tu frater Archiepiscope ea nihilominus exequaris.
Datum Laterani VIII. Idus Augusti. Pontificatus nostri, anno sexto.
CŒLESTINUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Senonensi archiepiscopo, et dilecto filio abbati Sanctæ Columbæ in Senonensi diœcesi constituto, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex insinuatione dilectorum filiorum abbatis et conventus Cluniacensis nos accepisse noveritis, quod cum prioratus eorum de Charitate tempore quo charissimus in Christo filius noster Philippus illustris Francorum rex Hierosolymam profectus est, in pœnitentia [ 1180B ] et peccatis habitantium exigentibus, nimio fuisset debitorum onere gravatus, et Petrus de Croyon serviens nobilis viri comitis Nivernensis, nimium ipsos affligeret et gravaret, prior et fratres ejusdem loci domum de Colenges ad ipsum priorem spectantem, pro tredecim mille solidis inveniendis ipsi priori venditioni exponere sunt coacti; unde prioratus de Charitate damnificatus est plurimum et gravatus. Et licet ipse comes ad instantiam prædicti abbatis Cluniacensis postmodum in præsentia venerabilis fratris nostri W. Remensis archiepiscopi Sanctæ Sabinæ cardinalis, apostolicæ sedis legati, tunc curam et sollicitudinem regni Franciæ, simul cum charissima in Christo filia nostra illustri regina Francorum, matre regis ipsius gerentis, tactis sacrosanctis [ 1180C ] Evangeliis juramento firmavit, quod priori et fratribus de Charitate reipsa pecunia sua domum prætaxatam cum omnibus pertinentiis redderet pacifice possidendam, nunquam postmodum, quamvis ipsi fratres, ut dicitur, pecuniam illam ei vellent restituere, illud quod juraverat voluit adimplere.
Cum igitur cura et sollicitudo omnium ecclesiarum sit nobis commissa, volentes indemnitati ipsius prioratus de Charitate, prout debemus paterno affectu sollicito providere, discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus firmiter injungentes, quatenus supradictum comitem Nivernensem qui eamdem domum de Cobenges servientis nomine, sicut dicitur, occupavit, et in proprios usus convertit, [ 1180D ] ut ipsum servientem, si prædicta domus ei fuit restituta, auctoritate nostra monere et inducere efficaciter laboretis, ut domum ipsam prioratui supradicto, recepta ab ipsis pecunia restituta, sine difficultate qualibet restituere non omittat: et si quid in ipsa domo ab ipso comite vel prædicto serviente superædificatum est non computetur ipsis fratribus, sed de redditibus domus receptis illud fiat. Si non idem comes aut ipse serviens duxerit restituendum, vos nostra freti auctoritate tam ipsum comitem quam quoslibet alios domum ipsam tenentes, ad eamdem domum cum pertinentiis præfatis fratribus per excommunicationis et interdicti sententias, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, compellatis, [ 1181A ] facientes utramque sententiam usque ad condignam satisfactionem inviolabiliter observari, nullis litteris obstantibus a sede apostolica impetratis. Quod si ambo eis exsequendis nequiveritis interesse, tu frater archiepiscope, ea nihilominus exsequaris.
Datum Laterani, VIII Idus Augusti, pontificatus nostri anno sexto.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio