Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Celestin III     ||     1191, Iul. 28     ||     Gloriosa et admirabilis

Bull. Clun. 95, 1

PRIVILEGIUM CELESTINI PAPÆ III. de subjectione Balmensis Monasterij, cum titulo Prioratus, tantum sub ordine Cluniacensi.

XX. Monasterio Cluniacensi monasterium Balmense asserit. [ 890D ] (Romæ, ap. S. Petrum, Iul. 28.)
[Bullar. Cluniac., 95.]

CELESTINUS Episcopus, servus servorum, Dei, dilectis filiis Abbati Cluniacensis Monasterij, ejusque fratribus tam præsentibus, quàm futuris regularem vitam professis in perpetuam memoriam. Gloriosa & admirabilis divinæ providentia Majestatis ad hoc diversos gradus & ordines in Ecclesia sua constituit, ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam & reverentiam exhiberent, una fieret ex diversitate connexio, & ordinabiliter gereretur officiorum amministratio singulorum. Sicut autem filii obedientiæ in sinu matris Ecclesiæ gratiosę consolationis uberibus confovendi sunt, ita rebelles & elati qui per inobedientiam suam quasi peccatum ariolandi & idololatriæ scelus incurrunt, severitatis Ecclesiasticæ disciplinis sunt arctioribus coërcendi. Balmense itaque Monasterium, quod per fratres inibi congregatos & odore bonæ opinionis & religionis decore splendescere ac florere debuerat, quia veterem hominem cum actibus suis sequebantur, in peccatis eorum diabolo suadente contabuit; unde tam in spiritualibus quàm temporalibus miserabiliter fuerat imminutum: cum autem placuit ei qui ab æterno cuncta disponit, ut tantis malis finem imponeret & locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret, facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit, ut per hoc nomen suum inquirerent, & ad viam rectitudinis inviti etiam remearent. Hac itaque justitia præeunte felicis recordationis Eugenius Papa prædecessor noster prædictum Balmense Monasterium cum pertinentiis suis Cluniacensi Ecclesiæ in perpetuum statuit possidendum, & privilegii sui munimine confirmavit. Nos itaque tam ipsius Eugenii quam felicis recordationis Vrbani Papæ prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes præfatum Monasterium, sicut illud justè & rationabiliter vobis concessum esse dignoscitur, cum omnibus quæ impræsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum justis modis præstante Domino poterit adipisci, vobis & per vos Ecclesiæ vestræ auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti privilegio communimus, ea videlicet ratione, ut ordo Monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium fratrum futuris temporibus inviolabiliter observetur, & pro rebellione, contumacia & offensa, quam Balmensis Monasterij Abbas & fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam, quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore obtinuerit, numquam Abbatis sed Prioris nomen tantummodo sortiatur. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum fas sit præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet exactionibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum Apostolicæ Sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini [ 95/2 ] Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Celestinus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Joannes tituli sancti Clementis Cardinalis Tusculanus Episcopus.
Ego Joannes Felix tit. S. Susannæ Presbyter Cardin.
Ego Romanus tit. S. Anastasiæ Presbyter Cardinalis.
Ego Hugo Presbyter Cardinalis S. Mart. tit. Equicii.
Ego Cinthius tit. S. Laurentii in Lucina Presb. Card.
Ego Albinus Albanensis Episcopus.
Ego Octavianus Hostiensis & Velletrensis Episcopus.
Ego Joannes Prænestinus Episcopus.
Ego Petrus Portuensis & sanctæ Rufinæ Episcopus.
Ego Gerardas S. Adriani Diaconus Cardinalis.
Ego S. Mariæ in Porticu Diaconus Cardinalis.
Ego Joannes Diaconus Card. S. Theodori.
Ego Gregorius S. Mariæ in Argiro Diac. Card.
Ego S. Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis.
Datum Romæ apud sanctum Petrum per manum Egidii sancti Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis V. Kalendas Augusti, indictione IX. Incarnationis Dominicæ anno M. C. XCI. Pontificatus verò Domni Celestini Papæ tertii, anno primo.
CŒLESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Cluniacensis monasterii, eiusque fratribus, tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuam memoriam.
Gloriosa et admirabilis divinæ providentia maiestatis ad hoc diversos gradus et ordines in Ecclesia sua constituit, ut, dum inferiores superioribus debitam obedientiam et reverentiam exhiberent, una fieret ex diversitate connexio, et ordinabiliter gereretur officiorum administratio singulorum. Sicut autem filii obedientiæ in sinu matris Ecclesiæ gratiosæ consolationis uberibus confovendi sunt, ita rebelles et elati, qui per inobedientiam suam quasi [ 891A ] peccatum ariolandi et idololatriæ scelus incurrunt, severitatis ecclesiasticæ disciplinis sunt arctioribus cœrcendi.
Balmense itaque monasterium, quod per fratres inibi congregatos et odore bonæ opinionis et religionis decore splendescere ac florere debuerat, quia veterem hominem cum actibus suis sequebantur, in peccatis eorum, diabolo suadente, contabuit: unde tam in spiritualibus quam in temporalibus miserabiliter fuerat imminutum. Cum autem placuit ei qui ab æterno cuncta disposuit, ut tantis malis finem imponeret et locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit, ut per hoc nomen suum inquirerent, et ad viam rectitudinis inviti etiam remearent. [ 891B ]
Hac itaque iustitia præeunte, felicis recordationis Eugenius papa, prædecessor noster prædictum Balmense monasterium cum pertinentiis suis Cluniacensi Ecclesiæ in perpetuum statuit possidendum, et privilegii sui munimine confirmavit. Nos itaque tam ipsius Eugenii quam felicis recordationis Urbani papæ prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, præfatum monasterium, sicut illud iuste et rationabiliter vobis concessum esse dignoscitur, cum omnibus quæ impræsentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum iustis modis, præstante Domino, poterit adipisci, vobis et per vos Ecclesiæ vestræ auctoritate apostolica confirmamus, et præsentis scripti privilegio communimus, [ 891C ] ea videlicet ratione, ut ordo monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium fratrum futuris temporibus inviolabiliter observetur, et pro rebellione, contumacia et offensa, quam Balmensis monasterii abbas et fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam, quicunque regimen in eodem loco per vos pro tempore obtinuerit nunquam abbatis sed prioris nomen tantummodo sortiatur.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit præfatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet exactionibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus [ 891D ] omnimodis profutura, salva nimirum apostolicæ sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinæ ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iura sua servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, [ 892A ] et apud districtum iudicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Cœlestinus catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Ioannes, tit. S. Clementis cardinalis Tusculanus episcopus.
Ego Ioannes Felix, tit. S. Susannæ presbyter cardin.
Ego Romanus, tit. S. Anastasiæ presb. card.
Ego Hugo presb. card. S. Martini tit. Equicii.
Ego Cynthius, tit. S. Laurentii in Lucina presb. card.
Ego Albinus, Albanensis episcopus.
Ego Octavianus, Ostiensis et Velletrensis episcopus.
Ego Ioannes, Prænestinus episcopus. [ 892B ]
Ego Petrus, Portuensis et S. Rufinæ episcopus.
Ego Gerardus, S. Adriani diac. card.
Ego Gregorius, S. Mariæ in Porticu diac. card.
Ego Ioannes, diac. card. S. Theodori.
Ego Gregorius, S. Mariæ in Aquiro diac. card.
Ego Gregorius, S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis.
Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, per manum Aegidii Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconi cardinalis, V Kalendas Augusti, indictione IX Incarnationis Dominicæ anno 1191, pontificatus vero domni Cœlestini papæ III anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio