Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Clemens III     ||     1187-1191     ||     Iustis petentium desideriis

Bull. Clun. 102, 1 n. 1 (Insertum Innocentii III.)

Insertum in:
PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III. quo confirmat donationem Capellæ in civitate Tuscanensi factam Monasterio Cluniacensi per Episcopum.

CCXXVII. ABBATI ET CONVENTUI CLUNIACENSI. [1338D] Confirmat quamdam donationem.
(Laterani, XVII Kal. Iunii.)

INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati & conventui Clun. salutem & Apostolicam benedictionem. Authenticum felicis memoriæ Clementis Papæ prædecessoris nostri recepimus, in hæc verba.

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere assensum, & vota, quæ à Rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere, eapropter, dilecti in Domino fili, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu capellam, quam in Tuscanensi civitate de concessione venerabilis fratris nostri Joannis Tuscanensis Episcopi canonicè adepti estis, sicut eam justè ac pacificè possidetis, vobis & per vos Monasterio vestro autoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus: statuentes ut nulli omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Nos igitur præsentium vobis auctoritate concedimus, ut eodem authentico utamini liberè ac licenter. Datum Laterani XVII. Kalendas Junii. Pontificatus nostri anno X.

Authenticum felicis memoriæ Clementis papæ prædecessoris nostri recepimus in hæc verba:

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere a sensum et vota quæ a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, capellam quam in Tuscanensi civitate de concessione venerabilis fratris nostri Joannis Tuscanensis episcopi canonice adepti estis, sicut eam juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio [1339A] vestro auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Nos igitur præsentium vobis auctoritate concedimus ut eodem authentico utamini libere ac licenter.
Datum Laterani, XVII Kal. Iunii, pontificatus nostri anno decimo.

  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio