Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Clemens III     ||     1187-1191     ||     Religiosis desideriis dignum

Bull. Clun. 92, 2 n. 2

PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona & jura Prioratus sancti Dionysii de Nogento ord. Clun. Carnoten. Diœcesis.

CLV. Monasterii S. Dionysii de Nogento protectionem suscipit, bonaque ac previlegia confirmat.
[Bullar. Cluniac., 92.]

CLEMENS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Simoni Priori Monasterij sancti Dionysii de Nogento ejusdemque fratribus tam præsentibus, [ 93/1 ] quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosis desideriis dignum est, facilem præbere consensum ut fidelium devotio celerem sortiatur effectum & tanto libentius sacræ religionis, observantiæ, & aliis bonis operibus insistat quando se senserit ab Apostolica sede in pio & beato proposito benigne confoveri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus gratum impartientes assensum præfatum Monasterium sancti Dionysii de Nogento in quo Domino mancipati estis obsequio ad exemplar fœlicis memoriæ prædecessoris nostri Alexandri Papæ, beati Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus statuentes ut quascumque possessiones quæcumque bona idem cœnobium in præsentiarum juste & Canonice possidet aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principium, oblatione fidelium seu aliis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus & illibata permaneant, in quibus, hæc propriis duximus esse ponenda vocabulis. Ecclesiam beati Hilarii de Nogento cum cappellaniis & appendiciis suis, Burgum sancti Dionysii liberum & absolutum ab omni jurisdictione & exactione alicuius, furnos, piscariam in eadem Villa, molendina, nemus de Croisillis & calefactiones de nemoribus Comitis & reparationes ad domos proprias, ruricolas circa aquam Eduliæ, & ultra aquam cum propriis meteriis, decimam telonei ejusdem Castri. In his omnibus Burgensibus videlicet & rusticis totum dominium præter duellum. Ecclesiam sanctæ Mariæ de Margon, duos modios decimæ apud Arcias, Ecclesiam de Petra Fixa, Ecclesiam sancti Martini de Brunellis, Ecclesiam de Campo Rotundo, capellam sanctæ Mariæ Magdalenæ de Ferraria, Ecclesiam de Cedroerillo, Ecclesiam S. Andreæ de Fretiniaco, Ecclesiam S. Albini de alio Campo Rotundo, Ecclesiam S. Petri de Harponvillario cum appendiciis suis, Ecclesiam S. Hilarii de Bellonvilla, Ecclesiam sanctæ Anastasiæ de Nonvillario, Ecclesiam S. Martini de Universio cum appendiciis suis, Capellam de Oroneo, Ecclesiam de Flaciaco cum appendiciis suis, domum in Carnotensi urbe, & omnia quæ ibidem rationabiliter possidetis, rusticos apud Roemvillam & quæcumque alia in Carnotensi Parrochia canonice possidetis, Ecclesiam sancti Petri de Bosvilette cum appendiciis suis quæ in eadem Parrochia sita est, Ecclesiam sancti Petri de Cetone cum Burgo, & molendinis, & furno, & rusticis, & appendiciis suis, Ecclesiam S. Vulphacii cum appendiciis suis, & quęcumque in Cænomanica Parrochia possidetis, Ecclesiam S. Martini de Berzelis, Ecclesiam S. Petri de Brueria, Ecclesiam S. Andoënis de Verreriis, Ecclesiam S. Martini de Beloup cum appendiciis suis, Ecclesiam de Gimagiis, Ecclesiam sanctæ Mariæ de Buré, Ecclesiam de Tadenti Villa prope Mauritaniam cum quadam parte decimæ. Decimam de Burethe, Ecclesiam S. Petri & S. Joannis de Mannis cum agripenno prati, decimas apud Cerbon, Ecclesiam de Comblou, decimas apud Corgon, Ecclesiam S. Martini de Loisel; Ecclesiam S. Præsceti, Ecclesiam S. Gervasii de Fannis, Ecclesiam S. Germani de Loscio cum capellaniis & appendiciis suis, Ecclesia scilicet Beatæ Mariæ, & Ecclesiam beati Maenti, & Ecclesiam S. Joannis quæ sunt positæ in Mauritani castro, decimam Telonei de Mauritania cum furno, decimam pasnagii de Resnou, & de eodem nemore calefactiones, & reparationes domorum Monachorum de Loscio, quidquid juris habetis in Ecclesia sancti Hilarii juxta sanctam Ceronam, decimam de Tesvallo, decimam apud Ortum robur, decimam apud Lineroles, decimam de Corbeon, & quidquid juris habetis in Parrochia Sagiensi in cœmiteriis primitiis Burgensibus, molendinis in agris, pratis sive aliis possessionibus vobis [ 93/2 ] authoritate sedis Apostolicæ confirmamus. Liceat etiam vobis in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere & Diœcesano Episcopo præsentare quod si idonei fuerint ab ipso gratis & absque pravitate aliqua curam animarum suscipiant eique de plebis cura rationem reddant. Vobis autem pro rebus temporalibus debitam subjectionem exhibeant adiicientes insuper authoritate Apostolica prohibemus ut nulli Archiepiscopo vel Episcopo liceat in prædictum Monasterium vel in vos interdicti vel excommunicationis sententiam promulgare aliquasque consuetudines ibi exigere, seu alicuius gravaminis causa manum apponere vel Missas publicas, seu stationes sine assensu vestro celebrare, quatenus ab omni servitii secularis infestatione securi, omni gravamine mundanæ oppressionis remoti in sanctæ religionis observatione seduli ac quieti Domino annuente permaneatis; si verò in atrio vestro, vel in sanguinis effusione, vel in verborum illatione, sive in aliquo hujusmodi violentiam contigerit irrogari, forte nequaquam propter hoc à divinis Ecclesia nequaquam prohibeatur officiis. Libertates siquidem & immunitates necnon antiquas & rationabiles consuetudines vestro Monasterio concessas & hactenus observatas ratas habemus easque futuris temporibus illibatas manere sancimus. Chrisma verò, oleum sanctum consecrationes altarium seu Basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi & cætera Ecclesiastica Sacramenta à Diœcesano suscipiatis Episcopo, si quidem Catholicus fuerit, & gratiam & communionem Apostolicæ sedis habuerit. Et ea gratis & absque pravitate aliqua vobis voluerit exhibere. Alioquin vobis liceat quemcumque malueritis adire antistitem Catholicum qui nimirum nostra fultus authoritate quod postulatur indulgeat, sepulturam præterea ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni & extremæ voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint nullus obsistat salva tamen justitia illarum Ecclesiarum à quibus corpora mortuorum assumuntur. Ecclesiarum vestrarum decimas quæ à laicis obtinentur, si secundum Dominum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia poterit ad vestram & pauperum gubernationem vobis liceat possidere; præcipimus etiam ut omnes Ecclesiæ seu capellæ vestræ & cimeteria sint omnis exactionis immunia præter consuetam Episcopi paratam, & justitiam in Presbyteros si adversus sui ordinis offenderint dignitatem. Prohibemus etiam ut infra fines Parochiarum vestrarum, nullus Ecclesiam vel oratorium sine assensu vestro ædificare præsumat salvis tantum privilegiis Romanorum Pontificum. Sancimus insuper ut donationes & alienationes quæ de possessionibus capituli vestri, & locorum vestrorum absque consensu ipsius capituli vel majoris partis & sanioris à quadraginta annis infra illicita factæ sunt legitimè revocentur, & ne de cætero taliter fiant authoritate Apostolica prohibemus. Confirmamus etiam ne cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur. Sed tam Monachi ipsi & famuli eorum & qui se Monasticæ devotioni devoverunt clausis Ecclesiarum januis non admissis divinæ servitutis officia celebrant, & sepulturæ debita peragant concedimus etiam urbis laicos seu clericos seculares liberos & absolutos nisi pro certis criminibus excommunicati sunt ad conversionem seu sepulturam per loca vestra suscipere, pro altaribus quoque & Ecclesiis vestris nulli Episcoporum facultas sit gravamen aliquod vobis aut molestias irrogare, sed quidquid juris in eis habuistis Canonice in futurum habeatis. Inhibemus etiam ne terras seu possessiones alias & thesauros Ecclesiarum vestrarum liceat alicui vendere seu alio modo alienare, vel loco [ 94/1 ] pignoris obligare vel alicui fratrum vestrorum fidejubere absque consensu Capituli vestri aut majoris & sanioris partis quod si factum fuerit decernimus irritandum. Paci quoque & tranquillitati vestræ paterna in posterum sollicitudine providere volentes authoritate Apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu Grangiarum vestrarum, seu Cœmeteriorum ambitum nullus violentiam, seu furtum committere vel sacrilegium, ignem apponere, hominem capere vel interficere aut quamlibet personam ausu temerario lędere audeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit præfatum Monasterium, & loca ei subdita temerè perturbare aut eorum possessiones auferre, aut ablata temerè retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integrè conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis Apostolicæ authoritate, & Cluniacensis Monasterij ad quod spiritualiter spectat debita reverentia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Simoni, priori monasterii Sancti Dionysii de Nogento, ejusdemque fratribus, tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem præbere consensum, ut fidelium devotio celerem sortiatur effectum, et tanto libentius sacræ religionis observantiæ et aliis bonis operibus insistat, quando senserit ab apostolica sede in pio et beato proposito benigne confoveri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus gratum impertientes assensum, præfatum monasterium Sancti Dionysii de Nogento, in quo Dominico mancipati [ 1472D ] estis obsequio ad exemplar felicis memoriæ prædecessoris nostri Alexandri papæ, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et præsentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quæcunque bona idem cœnobium impresentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis:
Ecclesiam Beati Hilarii de Nogento cum capellaniis et appenditiis suis; burgum S. Dionysii liberum et absolutum ab omni jurisdictione et exactione [ 1473A ] alicujus, furnos, piscariam in eadem villa, molendina, nemus de Croisillis et calefactiones de nemoribus comitis et reparationes ad domos proprias, ruricolas circa aquam Eduliæ, et ultra aquam cum propriis meteriis, decimam telonei ejusdem castri; in his omnibus, burgensibus videlicet et rusticis totum dominium præter duellum, ecclesiam Sanctæ Mariæ de Margon, duos modios apud Arcias, ecclesiam de Petra Fixa, ecclesiam Sancti Martini de Brunellis, ecclesiam de Campo Rotundo, capellam Sanctæ Mariæ Magdelcnæ de Perraria, ecclesiam de Cidrœrillo, ecclesiam Sancti Andreæ de Fretiniaco, ecclesiam Sancti Albini de alio Campo Rotundo, ecclesiam Sancti Petri de Harponvillario cum appenditiis suis, ecclesiam Sancti Hilarii de Bellonvilla, ecclesiam Sanctæ Anastasiæ de Nonvillario, [ 1473B ] ecclesiam Sancti Martini de Universio cum appenditiis suis, capellam de Oroneo, ecclesiam de Flacciaco cum appenditiis suis, domum in Carnotensi urbe, et omnia quæ ibidem rationabiliter possidetis; rusticos apud Rœmvillam et quæcunque alia in Carnotensi parochia canonice possidetis; ecclesiam Sancti Petri de Bosvillette cum appenditiis suis, quæ in eadem parochia sita est; ecclesiam Sancti Petri de Cetone cum burgo, et molendinis et furno, et rusticis et appenditiis suis; ecclesiam Sancti Vulphacii cum appenditiis suis, et quæcunque in Cænomanica parochia possidetis; ecclesiam Sancti Martini de Berzelis, ecclesiam Sancti Petri de Brueria, ecclesiam Sancti Andoenis [ 1473C ] de Verreriis, ecclesiam Sancti Martini de Beloup cum appendiciis suis, ecclesiam de Gimagiis, ecclesiam Sanctæ Mariæ de Bure, ecclesiam de Fadentivilla prope Mauritaniam cum quadam parte decimæ; decimam de Burethe, ecclesiam Sancti Petri et Sancti Joannis de Mannis cum Agripenno prato; decimas apud Cerbon, ecclesiam de Comblou; decimas apud Corgon, ecclesiam Sancti Martini de Loisel, ecclesiam Sancti Præsceti, ecclesiam Sancti Gervasii de Fannis, ecclesiam Sancti Germani de Loscio cum capellanis et appenditiis suis, ecclesia scilicet Beatæ Mariæ, et ecclesiam Beati Mænti et ecclesiam Sancti Joannis, quæ sunt positæ in Mauritani Castro.
Decimam telonei de Mauritania cum furno; decimam [ 1473D ] pasnagii de Resnou, et de eodem nemore calefactiones, et reparationes domorum monachorum de Loscio; quidquid juris habetis in ecclesia Sancti Hilarii juxta Sanctam Ceronam; decimam de Fesvallo, decimam apud Ortum robur, decimam apud Lineroles, decimam de Corbeon, et quidquid juris habetis in parochia Sagiensi, in cœmeteriis primitiis Burgensibus, molendinis, in agris, pratis sive aliis possessionibus, vobis auctoritate sedis apostolicæ confirmamus. Liceat etiam vobis in ecclesiis vestris presbyteros eligere, et diœcesano episcopo præsentare; qui si idonei fuerint, ab ipso gratis et absque pravitate aliqua curam animarum suscipiant, eique de plebis cura rationem reddant, vobis [ 1474A ] autem pro rebus temporalibus debitam subjectionem exhibeant. Adjicientes insuper, auctoritate apostolica prohibemus, ut nulli archiepiscopo vel episcopo liceat in prædictum monasterium vel in vos interdicti vel excommunicationis sententiam promulgare, aliquasque consuetudines ibi exigere, seu alicujus gravaminis causa manum apponere, vel missas publicas, seu stationes sine assensu vestro celebrare, quatenus ab omni servitii sæcularis infestatione securi, omni gravamine mundanæ oppressionis remoti, in sanctæ religionis observatione seduli ac quieti, Domino annuente, permaneatis. Si vero in atrio vestro, vel in sanguinis effusione, vel in verborum illatione, sive in aliquo hujusmodi violentiam contigerit irrogari, forte [ 1474B ] nequaquam propter hoc a divinis ecclesia prohibeatur officiis.
Libertates siquidem et immunitates, nec non antiquas et rationabiles consuetudines, vestro monasterio concessas et hactenus observatas, ratas habemus, easque futuris temporibus illibatas manere sancimus. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, et cætera ecclesiastica sacramenta a diœcesano suscipiatis episcopo, siquidem Catholicus fuerit et gratiam et communionem apostolicæ sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua vobis voluerit exhibere, alioquin vobis liceat quemcunque malueritis adire antistitem Catholicum, qui nimirum [ 1474C ] nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Sepulturam præterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremæ voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus corpora mortuorum assumuntur. Ecclesiarum vestrarum decimas quæ a laicis obtinentur, si secundum Dominum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Præcipimus etiam ut omnes ecclesiæ seu capellæ vestræ et cœmeteria sint omnis exactionis immunia, præter consuetam episcopi paratam et justitiam in presbyteros, si adversus sui ordinis offenderint dignitatem. [ 1474D ] Prohibemus etiam ut, infra fines parochiarum vestrarum, nullus ecclesiam vel oratorium sine assensu vestro ædificare præsumat, salvis tantum privilegiis Romanorum pontificum. Sancimus insuper ut donationes et alienationes, quæ de possessionibus capituli vestri et locorum vestrorum, absque consensu ipsius capituli vel majoris partis et sanioris, a quadraginta annis infra illicite factæ sunt, legitime revocentur, et ne de cætero taliter fiant auctoritate apostolica prohibemus.
Confirmamus etiam ne cellarum vestrarum, ubilibet positarum, fratres, pro qualibet interdictione vel excommunicatione, divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam monachi ipsi et famuli [ 1475A ] eorum, et qui se monasticæ devotioni devoverunt, clausis ecclesiarum januis..... non admissis, divinæ servitutis officia celebrent, et sepulturæ debita peragant. Concedimus etiam vobis laicos seu clericos sæculares liberos et absolutos, nisi pro certis criminibus excommunicati sint, ad conversionem seu sepulturam per loca vestra suscipere. Pro altaribus quoque et ecclesiis vestris nulli episcoporum facultas sit gravamen aliquod vobis, aut molestias irrogare, sed quidquid juris in eis habuistis, canonice in futurum habeatis. Inhibemus etiam ne terras seu possessiones alias et thesauros ecclesiarum vestrarum liceat alicui vendere, seu alio modo alienare, vel loco pignoris obligare, vel alicui fratrum vestrorum fidejubere, absque consensu capituli vestri, aut majoris et sanioris partis; quod [ 1475B ] si factum fuerit, decernimus irritandum. Paci quoque et tranquillitati vestræ paterna imposterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum, seu cœmeteriorum ambitum, nullus violentiam, seu furtum committere vel særilegium, ignem apponere, hominem capere vel interficere, aut quamlibet personam ausu temerario lædere audeat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit præfatum monasterium et loca ei subdita temere perturbare, aut eorum possessiones auferre, aut ablata temere retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicæ auctoritate et Cluniacensis monasterii ad quod spiritualiter spectat debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, etc.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio