Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Clemens III     ||     1188, Feb. 27     ||     Quanto specialius coenobium

Bull. Clun. 92, 1

PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abb. de S. Germano Altisiodorensi quod confirmat sub obedientia Abbatis Cluniacensis.

XXVII. Hugoni abbati et conventui Cluniacensi monasterium S. Germani Antissiodorensis addicit.
(Laterani Febr. 26.)
[BALUZ., Miscell. ed. Mansi, II, 177.]

CLEMENS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati & Conventui Clun. salutem & Apostolicam benedictionem. Quanto specialius cœnobium vestrum beati Petri juris existit, & ad nostram provisionem nullo mediante pertinet & tutelam, ac vos, & prædecessores vestri in eo cœlestis magisterio subditi disciplinæ, per infusionem sancti Spiritus odorem honestatis & Religionis in vestro hactenus ordine observatæ latius expandistis tantò ad conservandum jura vestra illæsa, & justas devotionis vestræ petitiones [ 92/2 ] benignius admittendas tenemur existere promptiores. Quia igitur, sicut ex scriptis S. quondam Comitis Blesensis, & A. Uxoris ejus, & felicis recordationis Urbani secundi & Paschalis Romanorum Pontificum, sub sigillis dilectorum filiorum nostrorum B. sancti Angeli, & S. Mariæ in via lata Diaconorum Cardinalium Apostolicæ sedis Legatorum, ad præsentiam bonæ memoriæ Urbani tertii prædecessoris nostri transmissis innotuit: Monasterium sancti Germani Altisiodorensis, in quo adeò per negligentiam provisorum regularis observantia perierat disciplinæ, & terrenæ defecerant facultates, quod ejus Custodia abjectis traderetur personis. Ad preces prædicti Comitis Monasterij ejusdem Patroni, & bonæ memoriæ Hubaldi tunc Altisiodorensis Episcopi, & aliorum plurium, prædictus Urbanus secundus antecessor noster beato Hugoni tunc Monasterij vestri Abbati, & successoribus ipsius provida deliberatione concessit secundum beati Benedicti regulam reformandum, & sub ordine Monasterij Cluniacensis futuris temporibus perpetuò possidendum; sic tamen quod Monasterium ipsum Abbatis non debeat provisione carere: quam concessionem & prædicti Comitis donationem prædictus Paschalis & Urbanus tertius prædecessores nostri postmodum confirmarunt. Nos eorum vestigiis inhærentes, ad exemplar ipsorum eamdem concessionem ratam esse decernimus, & præsentis scripti pagina confirmamus. Statuentes ut nulli omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani IV. Kalendas Martii Pontificatus nostri anno primo. Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni abbati et conventui Cluniacensi salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto specialius cœnobium vestrum beati Petri juris existit et ad nostram provisionem nullo mediante pertinet et tutelam, et vos et prædecessores [ 1312B ] vestri in eo cœlestis magisterio subditi disciplinæ per infusionem sancti Spiritus odorem honestatis et religionis in vestro hactenus ordine observatæ latius expandistis, tanto ad conservandum jura illæsa et justas devotionis vestræ petitiones benignius admittendas tenemur existere promptiores. Quia igitur, sicut ex scriptis S. quondam comitis Blesensis et A. uxoris ejus et felicis recordationis Urbani secundi et Paschalis, Romanorum pontificum, sub sigiliis dilectorum filiorum nostrorum B. Sancti angeli et S. Sanctæ Mariæ in Via Lata diaconorum cardinalium, sedis apostolicæ legatorum, ad præsentiam bonæ memoriæ Urbani tertii prædecessoris nostri transmissis innotuit, monasterium Sancti Germani Altissiodorensis, in quo adeo per [ 1312C ] negligentiam provisorum regularis observantia perierat, disciplinæ et terrenæ defecerant facultates, quod ejus custodia abjectis traderetur personis, ad preces prædicti comitis monasterii ejusdem patroni et bonæ memoriæ Humbaldi tunc Altissiodorensis episcopi et aliorum plurium prædictus Urbanus secundus, antecessor noster, beato Hugoni, tunc monasterii vestri abbati, et successoribus ipsius provida deliberatione concessit secundum beati Benedicti Regulam reformandum et sub ordine monasterii Cluniacensis futuris temporibus perpetuo possidendum, sic tamen quod monasterium ipsum abbatis non debeat provisione carere; quam concessionem et prædicti comitis donationem prædictus [ 1312D ] Paschalis et Urbanus tertius, prædecessores nostri, postmodum confirmarunt, et nos eorum vestigiis inhærentes ad exemplar ipsorum eamdem concessionem ratam esse decernimus et præsentis scripti pagina confirmamus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, IV Kal. Martii, pontificatus nostri anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio