Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Clemens III     ||     1188, Feb. 27     ||     Sic est ecclesiarum

Bull. Clun. 88, 2 n. 1

EPISTOLA CLEMENTIS PAPÆ III. ad Archiepiscopos & Episcopos, quod procurationes à Prioratibus ordinis Cluniacensis non exigant cum ad eos non accesserint.

XXVIII. Archiepiscopis et episcopis interdicit, ne de cætero nisi eum ad Cluniacensium fratrum prioratus visitationis [ 1313A ] causa venerint, procurationes ab iis aliquas requirant.
(Laterani, Febr. 26.)
[Bullarium Cluniac., 88.]

CLEMENS Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis & Episcopis, in quorum Parochiis Prioratus & obedientiæ Ecclesiæ Cluniacensis existunt, salutem & Apostolicam benedictionem. Sic est Ecclesiarum Prælatis ex divina constitutione permissum spiritualia seminando, carnalia metendo recipere, secundùm illud non alligabis osbovi trituranti, ut sibi commissis Ecclesiis oneri non existant. Intelleximus siquidem, quod hæc quidam vestrum nequaquam sicut convenit attendentes, cum suas Diœceses circumeant, à Prioratibus & obedientiis Cluniacensium fratrum apud alios hospitati procurationes sibi faciunt exhiberi, licet ipsi parati essent, ut asserunt, in Prioratibus suis eos benignè recipere, & prompta eis devotione servire. Quia verò indignum est ac vestræ pariter honestati contrarium Ecclesiasticæ charitatis obsequia ad gravamen trahere subditorum, fraternitati vestræ præsentium auctoritate districtius inhibemus, ne de cætero, nisi cum ad prædictorum fratrum Prioratus visitationis causa veneritis, procurationes ab eis aliquas requiratis, nec eis super hoc gravamen aliquod aut molestiam inferatis; scituri quod si secus egeritis, nos eisdem fratribus auctore Domino curabimus prohibere, ut alibi hospitatis procurationes nequaquam impendant.
Datum Laterani IV. Kalendas Martii. Pontificatus nostri anno primo.
Clemens episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum parochiis prioratus et obedientiæ Ecclesiæ Cluniacensis existunt, salutem et apostolicam benedictionem.
Sic est Ecclesiarum prælatis et divina constitutione permissum spiritualia seminando, carnalia metendo recipere, secundum illud: Non alligabis os bovi trituranti (I Tim. V), ut sibi commissis Ecclesiis oneri non existant. Intelleximus siquidem quod hæc quidam vestrum nequaquam, sicut convenit, [ 1313B ] attendentes, cum suas diœceses circumeant, a prioratibus et obedientiis Cluniacensium fratrum apud alios hospitati procurationes sibi faciunt exhiberi, licet ipsi parati essent, ut asserunt, in prioratibus suis eos benigne recipere, et prompta eis devotione servire. Quia vero indignum est ac vestræ pariter honestati contrarium, ecclesiasticæ charitatis obsequia ad gravamen trahere subditorum fraternitati vestræ, præsentium auctoritate districtius inhibemus, ne de cætero, nisi cum ad prædictorum fratrum prioratus visitationis causa veneritis, procurationes ab eis aliquas requiratis, nec eis super hoc gravamen aliquod aut molestiam inferatis, scituri quod si secus egeritis, nos eisdem fratribus, auctore Domino, curabimus prohibere, ut [ 1313C ] alibi hospitatis procurationes nequaquam impendant.
Datum Laterani IV Kal. Martii, pontificatus nostri anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio