Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Clemens III     ||     1188, Feb. 16     ||     Ea quae in ecclesiarum

Bull. Clun. 88, 1

EPISTOLA CLEMENTIS PAPÆ III. ad Archiepiscopos & Episcopos, in quorum Diœcesibus sunt Prioratus ordinis Cluniacensis, quibus mandat ut revocent posseßiones distractas per priores.

XXI. Archiepiscopis et episcopis mandat, ne «a prioribus [ 1301B ] et obedientiariis Cluniacensium fratrum, sine consilio abbatis et conventus, possessiones ecclesiarum distrahi, laicisque conferri» patiantur.
(Laterani, Febr. 16.)
[Bullarium Cluniacense, 88.]

CLEMENS Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis & Episcopis, in quorum Parochiis Prioratus & obedientiæ Ecclesiæ Cluniacensis existunt, salutem & Apostolicam benedictionem. Ea, quæ in Ecclesiarum præjudicium per Prælatorum insolentiam attentantur, nostro imminent [ 88/2 ] officio corrigenda; ne si in ipsarum fuerimus provisione remissi, & earum status grave sustineat detrimentum, & nos de negligentia possimus in extremo examine reprehendi. Vnde quia ad audientiam Apostolatus nostri pervenit, quod Priores & Obedientiarii Cluniacen. fratrum, sine consilio Abbatis & Conventus possessiones Ecclesiarum suarum & contra institutionem Cluniacensis ordinis illicitè distrahunt, & quasdam laïcis conferentes, censum debitum in grave præjudicium Ecclesiarum minuere non verentur. Nos fraternitati vestræ præsentium auctoritate injungimus, firmiterque mandamus, quatenus detentores bonorum prędictarum Ecclesiarum taliter distractorum, cum ad vos querela pervenerit, moneatis attentius, & (si necesse fuerit) excommunicatione pariter & interdicto, remota appellatione cogatis, ut possessiones in præjudicium Ecclesiarum, Priorum seu aliorum Procuratorum temeritate distractas, sine difficultate restituant, & censum irrationabiliter imminutum non differant integrare.
Datum Laterani XIV. Kalendas Martii. Pontificatus nostri anno primo.
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum parochiis prioratus et obedientiæ Ecclesiæ Cluniacensis existunt, salutem et apostolicam benedictionem.
Ea quæ in ecclesiarum præjudicium per prælatorum insolentiam attentatur, nostro imminent officio corrigenda; ne, si in ipsarum fuerimus provisione remissi, et earum status grave sustineat detrimentum, et nos de negligentia possimus in extremo examine reprehendi. Unde quia ad audientiam [ 1301B ] apostolatus nostri pervenit quod priores et obedientiarii Cluniacensium fratrum, sine consilio abbatis et conventus, possessiones ecclesiarum suarum et contra institutionem Cluniacensis ordinis illicite detrahunt, et quasdam laicis conferentes, censum debitum in grave præjudicium ecclesiarum minuere non verentur. Nos fraternitati vestræ præsentium auctoritate injungimus firmiterque mandamus, quatenus detentores bonorum prædictarum ecclesiarum taliter distractorum, cum ad vos querela pervenerit, moneatis attentius, et, si necesse fuerit, excommunicatione pariter et interdicto, remota appellatione, cogatis, ut possessiones in præjudicium ecclesiarum, priorum seu aliorum procuratorum [ 1301C ] temeritate distractas, sine difficultate restituant, et censum irrationabiliter imminutum non differant integrare.
Datum Laterani, XIV Kalendas Martii, pontificatus nostri anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio