Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban III     ||     1186, Apr. 2     ||     Religionis monasticae modernis

Bull. Clun. 83, 1 n. 2

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abb. quod continet confirmationem generalem.

XXX. Monasterii Cluniacensis bona ac privilegia confirmat, petente Hugone abbate.
(Veronæ, April. 2)
[Ibid., (= Bullar. Cluniac.,) p. 83.]

URBANUS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati Monasterij Clun. ejusque fratribus, tam præsentibus, quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religionis Monasticæ modernis temporibus speculum, & in Galliarum partibus documentum beati Petri Clun. Monasterium ab ipso suæ fundationis exordio sedi Apostolicæ in jus proprium est oblatum proinde prædecessores nostri sanctæ Recordationis Joannes XI. item Joannes nonus decimus. Agapitus secundus. Benedictus sextus. Item Benedictus septimus. Leo septimus. Item Leo nonus. Gregorius sextus. Item Gregorius septimus. Alexander secundus. Stephanus. Victor tertius. Urbanus secundus. Paschalis secundus. Gelasius secundus. Calixtus secundus. Honorius secundus. Et Eugenius Ecclesiæ Romanæ Pontifices locum ipsum singularis dilectionis [ 83/2 ] ac libertatis prærogativa donarunt, & universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Statutum est enim ut Ecclesiæ omnes, Cimiteria, Monachi, Clerici, & Laici universi infra terminos habitantes, qui sunt à Rivo de Salnay, & ab Ecclesia Ruffiaci, & Cruce de Lornant, à termino quoque Molendini de Tornescach per villam quæ dicitur Varenna, cum nemore Burserio, & termino etiam qui dicitur Perois, ad Rivum usque de Salnay, sub Apostolicæ tantùm sedis iure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci Presbyteri, aut etiam Parochiani ad cujuslibet nisi Romani Pontificis, & Cluniacensis Abbatis cogantur ire Synodum vel Conventum. Sanè pro Abbatis Monachorum, seu Clericorum infra prædictos terminos habitantium Ordinatione, pro Chrismatis Confectione, pro Sacri Olei, Altarium, & Cimiteriorum consecratione, Cluniacense Monasterium quem maluerit antistitem convocet. Cluniacenses Monachos ubilibet habitantes nulla omninò persona; præter Romanum Pontificem, & Legatum, qui ad hoc à latere ipsius fuerit destinatus, excommunicet aut interdicat. Sanè terminos immunitatis loci vestri, qui à præfato antecessore nostro Urbano Papa constituti sunt præsentis Decreti pagina confirmamus: ne videlicet ullus homo, cujuscumque conditionis ac potestatis, invasionem, prædam, aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare præsumat infra ipsorum limites terminorum. Itaque termini sacri banni sunt hi. Versùs Berziacum terminus est ad Rivium citra Sarratam, unde una via venit ad Cluniacum, altera ad Masilias. In Strata versus Bellumjocum terminus est contra Carruvium, quod est desuper Molendinum Cellerarii Cluniacensis, citra Viengias ultra Cluniacum. Versus Masilias terminus est apud Bivium unde una via tendit ad Masilias, altera tendit ad sanctam Mariam de Bosco. Super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi ad bivium unde una via tendit ad Bezorniacum, altera ad Carellam. Versus Setgiacum terminus est infra Guarruvium citra locum, ubi dicunt ad Turgum. In Strata versus Cabilonensem Pagum, terminus est ad grossam Cassaneam super Marziacum. Versus Brancedunum terminus est in via super Boscum Bannedum. Versus Trinorchium terminus est super Rivulum, quem dicunt longam aquam, inter Blanoscum & Donziacum. Versus Perronam, vel Laysiacum, terminus est ad tres fagos, ubi partiuntur vester Boscus de Cluniaco, & Boscus comitalis. Versus Ygiacum terminus est ad Carmos super montem medium.
In Abbatiis, quæ cum suis Abbatibus Ordinationi Cluniacen. Monasterij datæ sunt; videlicet S. Martialis Lemovicensis, Monasterij novi Pictavis, S. Joannis Angeriacensis, Monasterij Lezatensis, Moysiacensis, Figiacensis, in Caturcensi Pago: in Arvernia, Mauziacensis, Thiernensis, Menatensis: in Antisiodorensi Episcopatu S. Germani: in Rothomagensi Abbatia apud Pontisaram: in Tarvanensi S. Wlmari, sine Cluniacensis Abbatis consilio, Abbas nullatenus eligatur. Adhæc adiicimus ut in omnibus Prioratibus & Cellis, quæ nunc sine Abbate proprio vestro Regimini subjectæ sunt, nullus futuris umquam temporibus Abbatem ordinare præsumat: sed tam Prioratus ipsi, & Cellæ, quàm & cœtera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis Ecclesia Arvernensis Concilii, quod per supradictum Papam Urbanum celebratum est, tempore investita erat; de quibus tunc nulla quæstio mota est, tam vobis, quàm successoribus vestris, in pace semper & quiete serventur. Pro Altaribus, & Ecclesiis, sive decimis vestris, nulli Episcoporum facultas sit gravamen aliquod vobis, aut molestias irrogare: sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro [ 84/1 ] habuistis, ita & in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ à laïcis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestræ Religionis reverentia poterit, ad vestram & pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos quàm alios monasticæ religionis viros inquietare Episcopi consueverunt, illorum videlicet quos Dominicaturas appellant, qui vestro sumptu à Monasterij & cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni Episcoporum & Episcopalium Ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus & pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes, quæ ubilibet positæ sunt, seu capellæ vestræ & cimiteria libera sint, & omnis exactionis immunia, præter consuetam Episcopi paratam, & justitiam in Presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis seu fratribus vestris in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis, vel Episcoporum Vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant, quam si committere illi (quod absit) ex pravitate noluerint; tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum verò seu Altarium consecrationes, si Diœcesani Episcopi gratis noluerint exhibere, à quolibet Catholico suscipiatis Episcopo. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam Monachi ipsi, quam & famuli eorum, & qui se monasticæ professioni devoverunt, clausis Ecclesiarum januis, non admissis Diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, & sepulturæ debita peragant. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus & illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In Burgundia Ecclesiam de Villa Franca, Ecclesiam de Balberiaco, Monasterium de Prims, Monasterium sancti Joannis de Bosco, Monasterium apud Belnam in eleemosynam Ducis Burgundiæ à vobis constructam. In Francia Monasterium Montisdesiderii, Monasterium de Domna Petra, Monasterium sancti Arnulphi de Crispeio. In Cameracensi Episcopatu Monasterium sancti Salvii. In Provincia Monasterium juxta montem Pessulanum, Monasterium de Tornac. In Tholosano Episcopatu Ecclesiam sanctæ Columbæ. In Hispania Nazaram, sanctum Isidorum, sanctum Zoilum de Carrione, sanctum Romanum de Pennis, villam-viridem, villam-francam, vallem-viridem, Palumbarium, Bodinum, Vimineriam, sanctum Martinum de Nebda, sanctum Vincentium de Salamantica, sanctum Columbam de Burgis, Cornilanam, quæ propriè Cluniacensi Monasterio datæ sunt. Item in Nivernensi Episcopatu Monasterium de Albiniaco, quod ad Charitatem. In Francia Monasterium de Causiaco, quod ad sanctum Martinum de Campis, canonicalem Ecclesiam de Abbevilla, item Ecclesiam de Rua, quæ ad Monasterium de Abbevilla pertinet.
Prohibemus autem ut infra Parochias ad jus Cluniacensis Monasterij pertinentes, absque Cluniacensis Abbatis consensu, nullus Ecclesiam vel Capellam ædificare præsumat, salva in omnibus Apostolicæ Sedis auctoritate. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum fas sit præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integrè conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. [ 84/2 ] Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona, &c. ut in aliis.
Ego Urbanus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Henricus Albanensis Episcopus.
Ego Theobaldus Hostiensis & Velletrensis Episcopus.
Ego Soffredus Joannes Presbyter Cardinalis tit. sancti Marci.
Ego Laborans Presb. Card. S. Mariæ trans Tiberim tit. Calixti.
Ego Pandulfus Presbyter Cardinalis tit. XII. Apostolorum.
Ego Albinus Presbyter Card. tit. S. Crucis in Jerusalem.
Ego Melior Presb. Card. SS. Joannis & Pauli tituli Pammachii.
Ego Adelardus tituli sancti Marcelli Presbyter Cardinalis.
Ego Soffredus sanctæ Mariæ in via-lata Diaconus Cardinalis.
Ego Petrus S. Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis.
Ego Radulphus S. Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis.
Datum Veronæ per manum Alberti sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis & Cancellarii IV. Nonas Aprilis, indictione IV. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LXXXVI. Pontificatus verò Domni Vrbani Papæ tertii, anno primo.
Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilectis [ 1380A ] filiis Hugoni abbati monasterii Cluniacensis ejusque fratribus, tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religionis monasticæ modernis temporibus speculum, et in Galliarum partibus documentum beati Petri Cluniacense monasterium ab ipso suæ fondationis exordio sedi apostolicæ in jus proprium est oblatum; proinde prædecessores nostri sanctæ recordationis Joannes XI, item Joannes XIX, Agapitus II, Benedictus VI; item Benedictus VII, Leo VII; item Leo IX, Gregorius VI; item Gregorius VII, Alexander II, Stephanus, Victor III, Urbanus II, Paschalis II, Gelasius II, Calixtus II, Honorius II, et Eugenius Ecclesiæ Romanæ pontifices locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa [ 1380B ] donarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Statutum est enim ut ecclesiæ omnes, cœmeteria, monachi, clerici et laici universi infra terminos habitantes, qui sunt a rivo de Salnay, et ab ecclesia Ruffiaci, et cruce de Lornant, a termino quoque molendini de Fornescach, per villam quæ dicitur Varenna, cum nemore Burserio et termino etiam qui dicitur Perois, ad rivum usque de Salnay, sub apostolicæ tantum sedis jure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci presbyteri, aut etiam parochiani ad cujuslibet nisi Romani pontificis et Cluniacensis abbatis cogantur ire synodum vel conventum. Sane pro abbatis monachorum, seu clericorum infra prædictos terminos habitantium ordinatione, [ 1380C ] pro chrismatis confectione, pro sacri olei, altarium, cœmeteriorum consecratione, Cluniacense monasterium quem maluerit antistitem convocet. Cluniacenses monachos ubilibet habitantes nulla omnino persona, præter Romanum pontificem et legatum qui ad hoc a latere ipsius fuerit destinatus, excommunicet aut interdicat. Sane terminos immunitatis loci vestri qui a præfato antecessore nostro Urbano papa constituti sunt præsentis decreti pagina confirmamus: ne videlicet ullus homo, cujuscunque conditionis ac potestatis, invasionem, prædam aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare præsumat infra ipsorum limites terminorum. [ 1380D ]
Itaque termini sacri banni sunt hi: versus Buziacum terminus est ad Rivium citra Sarratam, unde una via venit ad Cluniacum, altera ad Masilias. In strata versus Bellumjocum terminus est contra Carruvium, quod est desuper molendinum cellerarii Cluniacensis, citra Viengias ultra Cluniacum. Versus Masilias terminus est apud bivium, unde una via tendit ad Masilias, altera tendit ad Sanctam Mariam de Bosco. Super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi ad bivium unde una via tendit ad Bezorniacum, altera ad Carellam. Versus Sergiacum terminus est infra Guarruvium citra locum, ubi dicunt ad Furgum. In strata, versus Cabilonensem pagum, terminus est ad Grossam Cassaneam super Marziacum. [ 1381A ] Versus Brancedunum terminus est in via super Boscum Bannedum. Versus Trinorchium terminus est super rivulum quem dicunt Longam Aquam, inter Blanoscum et Donziacum. Versus Perronam vel Laysiacum, terminus est ad tres fagos, ubi partiuntur boscus de Cluniaco, et boscus comitatis. Versus Igiacum terminus est ad Carmos super montem medium.
In abbatiis quæ cum suis abbatibus ordinationi Cluniacensis monasterii datæ sunt; videlicet S. Martialis Lemovicensis, monasterii novi Pictavis, S. Joannis Angeriacensis, monasterii Lezatensis, Moysiacensis, Figiacensis, in Caturcensi pago; in Arvernia, Mauziacensis, Thiernensis, Menatensis; in Autissiodorensi episcopatu, S. Germani; in Rothomagensi, [ 1381B ] abbatia apud Pontisaram; in Tarvanensi S. Wlmari, sine Cluniacensis abbatis consilio, abbas nullatenus eligatur. Ad hæc adjicimus ut in omnibus prioratibus et cellis, quæ nunc sine abbate proprio vestro regimini subjectæ sunt, nullus futuris unquam temporibus abbatem ordinare præsumat: sed tam prioratus ipsi et cellæ, quam et cætera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis Ecclesia Arvernensis concilii, quod per supradictum papam Urbanum celebratum est, tempore investita erat, de quibus tunc nulla quæstio mota est, tam vobis, quam successoribus vestris, in pace semper et quiete serventur. Pro altaribus, et ecclesiis, sive decimis vestris, nulli episcoporum facultas sit, gravamen aliquod vobis aut molestias irrogare, [ 1381C ] sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita et in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ a laicis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem, vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos quam alios monasticæ religionis viros inquietare episcopi consueverunt, illorum videlicet quos dominicaturas appellant, qui vestro sumptu a monasterii et cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni episcoporum et episcopalium ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus et [ 1381D ] pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes, quæ ubilibet positæ sunt, seu capellæ vestræ et cœmeteria libera sint et omnis exactionis immunia, præter consuetam episcopi partem, et justitiam in presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis seu fratribus vestris in ecclesiis vestris presbyteros eligere, ita tamen ut ab episcopis vel episcoporum vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant; quam si committere illi, quod absit! ex pravitate noluerint, tunc presbyteri ex apostolicæ sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum vero seu altarium consecrationes, si diœcesani episcopi gratis noluerint exhibere, a quolibet catholico suscipiatis episcopo. Nec cellarum vestrarum ubilibet [ 1382A ] positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam monachi ipsi quam et famuli eorum, et qui se monasticæ professioni devoverunt, clausis ecclesiarum januis, non admissis diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, et sepulturæ debita peragant. Præterea, quascunque possessiones, quæcunque bona idem monasterium impræsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: In Burgundia ecclesiam de villa Franca, ecclesiam de Balberiaco, [ 1382B ] monasterium de Prims, monasterium Sancti Joannis de Bosco, monasterium apud Belnam, in eleemosynam ducis Burgundiæ a vobis constructam. In Francia, monasterium Montisdesiderii, monasterium de Domna Petra, monasterium Sancti Arnulphi de Crispeio. In Cameracensi episcopatu, monasterium S. Salvii; in Provincia, monasterium juxta montem Pessulanum, monasterium de Tornac; in Tholosano episcopatu, ecclesiam Sanctæ Columbæ. In Hispania, Nazaram, Sanctum Isidorum, Sanctum Zoilum de Carrione, Sanctum Romanum de Pennis, Villam-viridem, Villamfrancam, Vallem-viridem, Palumbarium Bodinum, Viminariam, Sanctum Martinum de Nebda, Sanctum Vincentium de Salmantica, Sanctum Columbam de Burgis, [ 1382C ] Cornilanam, quæ proprie Cluniacensi monasterio datæ sunt. Item in Nivernensi episcopatu, monasterium de Albaniaco, quod ad Charitatem. In Francia, monasterium de Causiaco, quod ad Sanctum Martinum de Campis, canonicalem ecclesiam de Abbevilla, item ecclesiam de Rua, quæ ad monasterium de Abbevilla pertinet.
Prohibemus autem ut infra parochias ad jus Cluniacensis monasterii pertinentes, absque Cluniacensis abbatis consensu, nullus ecclesiam vel capellam ædificare præsumat, salva in omnibus apostolicæ sedis auctoritate. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit præfatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel [ 1382D ] ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, etc., ut in aliis.
Ego Urbanus catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Henricus Albanensis episcopus.
Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus.
Ego Joannes presbyter cardinalis tit. Sancti Marci.
Ego Laborans presbyter card. S. Mariæ trans Tiberim, tit. Calixti. [ 1383A ]
Ego Pandulphus presbyter cardinalis tit. XII Apostolorum.
Ego Albinus presbyter card. tit. S. Crucis in Jerusalem.
Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tituli Pammachii.
Ego Adelardus tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis.
Ego Solfredus Sanctæ Mariæ in Via lata diaconus cardinalis.
Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis.
Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis.
Datum Veronæ, per manum Alberti sanctæ Romanæ [ 1383B ] Ecclesiæ presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Nonas Aprilis, indictione IV, Incarnationis Dominicæ anno 1186, pontificatus vero Domini Urbani papæ tertii, anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio