Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban III     ||     1186, Mar. 4     ||     Iustis petentium desideriis

Bull. Clun. 81, 2

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abbat. per quod confirmat compositionem factam per Episcopum Sanctonensem inter Monachos Ayenses & Archipresbyterum, super Ecclesia de Rupella, & aliis quibusdam.

(ex Cart. E)

Vrbani III. Papę Diploma, de compositione inter Episcopum Sanctonensem, & Monachos Aienses, super Ecclesia de Rupella, & quibusdam aliis in Episcopatu Sanctonensi.
Charta vi.

XXIII. [ 1367D ] Compositionem factam inter episcopum Sanctonensem, et monachos Aienses, super ecclesia de Rupella et quibusdam aliis in episcopatu Sanctonensi, confirmat.
(Veronæ, Mart. 4.)
)[Ibid., (= Bibliotheca Cluniac.,) p. 1449.]

URBANUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati & Conventui Cluniacensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum & vota, quæ à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem inter Monachos vestros Aienses, & Petrum Archipresbyterum de Rochella, à bonæ memoriæ Bernardo quondam Sanctonensi Episcopo factam, & ab utraque parte receptam, sicut in ejus scripto authentico continetur, vobis & Ecclesiæ vestræ auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus; quam ad majorem imposterum firmitatem præsentibus duximus litteris annotandam, Cujus tenor talis est.
In Nomine Sanctæ & individuæ Trinitatis. Ego Bernardus Dei gratia Xantonensis Episcopus notum fieri volo successoribus meis, & omnibus hanc chartam legentibus, qualiter discordia pacificata est, quæ inter Petrum Archipresbyterum de Rochella, & Monachos Aienses innata erat. Audieram enim multoties clamorem Monachorum super Petro Archipresbytero, quem Reginaldus Aiensis Prior nobis præsentaverat in Capellanum, hic jura oblationum, quæ eis competere videbantur, ut ipsi asserebant, eis injustè subtrahebat. Quod amplius sufferre non valens, tum propter ammonitionem Domni Gaufridi Archiepiscopi Burdegalensis amici tamen Ecclesiæ Cluniacensis; tum propter jussionem Eugenii Papæ, qui mihi hoc in Remensi Concilio viva voce injunxerat, satisfeci clamori & voluntati Monachorum. Dicebant Monachi, quod tempore Guillelmi [ 82/1 ] Gardradi Xantonensis Episcopi inter Arnaudum Priorem de Aiis, & Reginaldum Durannum Capellanum, solebant dividere per mediam oblationes, quæ in prædicta Ecclesia fiebant. Hoc autem nobis testificati sunt viri fide digni, Giraudus videlicet de Alodio Capellanus, Gaufridus veritas Capellanus de Castro-Alione, Maurinus de Comnia, Stephanus Bernardi, & Stephanus de Fonte, ipsius Ecclesiæ Parochiani, Audoinus & Aimericus Ajenses famuli, qui de manu ipsius Capellani ad altare solebant oblationes suscipere. Horum testimonio animati Statuimus & Corroborauimus utriusque partis assensu, ut oblationes, quoquomodo fierent in Ecclesia Sanctæ Mariæ de Comnia, inter Capellanum & Monachos per medium dividerentur: excepto solo nummo, quem Capellanus pro Capellania accipiet, si fuerit ad Missam quam cantaverit: similiter & Monachi facient ad Missam, quam cantauerint. Si qua oblatio in visitatione infirmi facta fuerit Capellano, ut est solus nummus, ipsius erit. Si verò infirmus de pecunia sua, aut de aliquo censu mobili Ecclesiæ de Aiis, aut Capellano aliquod Beneficium conferre voluerit, per medium dividatur: terræ, vineæ, domus, atque alia ædificia Monachorum sint. Confessiones Parochianorum, sive aliorum adventantium, qui in Quadragesima, vel Adventu, sive alio tempore fuerint, per medium dividantur de Cera atque Candelis, quæ in Ecclesia offeruntur, à Capellano & Monachis Ecclesia communiter serviatur. Quod verò Cerei Paschalis & Candelarum residuum fuerit, per medium dividatur. Si verò Monachi habere voluerint medietatem illius oblationis, quæ fit secunda feria post Missam Parochialem, non eis prohibeatur. Ipsi autem de Procuratione Episcopi communiter cum Capellano provideant. Oblatio, quæ ad manum Sacerdotis offertur, si quis Monachorum accipere voluerit, vel cui Prior jusserit, accipiat: posteà super altare palam ponatur, quousque post Missam absentibus Clericis per medium dividatur. Diebus Festis, si Prior Ajensis ibi affuerit, vel Prior de Rochella, commoneatur à Capellano, ut Missam solemnem cantet: si quis illorum cantare voluerit, non eis prohibeatur. Diebus Festis in quibus est consuetudo aliquid dare Clericis, ne à Capellano solummodò sine voluntate & assensu Monachorum eis aliquid detur, prohibemus. Si Monachi matutinas, & alias horas diei sonare voluerint, sicut mos est illorum, sonabunt, & cantabunt absque impedimento Clericorum. Cantabunt & Clerici absque impedimento Monachorum. Capellanus subcapellanos suos consilio Prioris Ajensis in Ecclesia introducat. Quod si aliquid commiserint, unde removeri debeant, Prioris consilio removeantur, & alii in loco illorum restituantur. Porrò, ne hoc Decretum nostrum ita Statutum, aliqua supervenientium Capellanorum, seu Monachorum posset cavillatione convelli, litterarum nostrarum adhibita est privilegialis auctoritas. Facta sunt autem hæc apud Gratiam Dei X. Kal. Octobris Dominicæ Incarnationis anno M. C. XLIX. Romano Pontifice Eugenio III. regnante in Francia Rege Ludovico; eodem Duce in Aquitania. Testes sunt prænominati viri Arnaudus Abbas Gratiæ Dei, Gaufridus Archidiaconus, Willelmus Aleardi Eleemosynarius Xantonensis, Jordanus Prior de Anesio, Aimericus Prior de Boeth. De Monachis Ajensibus, Stephanus, Constantinus, Joannes de Mogun, & alii quam plures. Prætereà concessionem à venerabili fratre nostro Ademaro Xantonensi Episcopo vobis Canonicè factam, sicut in ejus scripto authentico continetur, nihilominus auctoritate vobis Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Cujus Authentici tenor talis est.
Ego Ademarus Xantonensis Episcopus precibus venerabilis [ 82/2 ] Tebbaudi Abbatis Cluniacensis inclinati, paci & tranquillitati fratrum Cluniacensium intendentes, Monasteria, & Ecclesias, atque capellas in nostro Episcopatu sitas, necnon & omnes decimationes Ecclesiarum vestrarum, & aliarum, si forte à Laicis revocare potueritis, sive donationibus, sive transactionibus, sive commutationibus, vel emptionibus, seu aliis justis modis, ubicumque sint; necnon & universa omnia, quæque Deo propitio acquirere poteritis: insuper omnem donationem & largitionem, quam Dominus Hisembertus de Castro-Alione Ecclesiæ Ajensi consilio virorum prudentum noscitur dedisse, sicut tenor authentici scripti sui declarat, vobis vestrisque successoribus habenda & tenenda in perpetuum Pontificali auctoritate concedimus & confirmamus. Et ut Concessio atque confirmatio perpetuæ firmitatis robur obtineat, sigilli nostri munimine præsentem paginam fecimus communiri. Ad majorem quoque cautelam, ut omnis quæstionis scrupulus de medio tollatur, damus & concedimus vobis decimas, quas à Laicis acquisitis, vel acquirere poteriris, inhibemus etiam sub pœna excommunicationis Laicis omnibus, qui habent decimas in Parochias vestras, ne aliquo titulo ad alias Ecclesias transferre præsumant: quod si facere præsumpserint, sepultura, & omni divino officio careant. Sicut supra scriptum est, fecimus consilio Aluiciensis Henrici Archidiaconi. Porrò ne hoc Decretum nostrum ita statutum aliqua supervenientium posset cavillatione convelli, sigilli nostri impressione muniri fecimus. Facta est autem hæc charta apud Xantonas XIII. Kal. Julii. Dominicæ verò Incarnationis anno M. C. LXXXII. Romano Pontifice Lucio III. Regnante in Francia Rege Philippo, Henrico Rege Anglorum gubernante Ducatum Aquitaniæ per Richardum filium suum. Testes sunt prædictus Archidiaconus, Magister Willelmus Testaudus Notarius noster, Willelmus Viviani, Arnaudus Monachus nepos noster, Giraudus Archipresbyter de Archiaco, Bernardus Abbas Nantolii, Magister Henricus Domni Abbatis Cluniacensis socius, Siguinus, Robertus ejusdem Abbatis Notarius, Helias de Preacar Prior de Aiis, Helias de Fory, Magister Colombus, Durannus Cambarlengus, Hugo Marescalcus, Robertus Sacerdos qui chartam scripsit.
Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronæ IV. nonas Martii.
Vrbanus Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis Hvgoni Abbati & Conuentui Clun. salutem & Apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prębere consensum, & vota, quę rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filij, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem inter Monachos vestros Aienses, & Petrum Archipresbyterum de Rochella, a bonę memorię Bernardo quondam Sanctonensi Episcopo factam, & ab vtraque parte receptam, sicut in eius scripto authentico continetur, vobis & Ecclesię vestrę auctoritate Apostolica confirmamus, [ 1450 ] & pręsentis scripti patrocinio communimus, quam ad maiorem in posterum firmitatem pręsentibus duximus litteris annotandam, cuius tenor talis est.
In nomine sanctę & indiuiduę Trinitatis. Ego Bernardus Dei gratia Xanctonensis Episcopus, notum fieri volo successoribus meis, & omnibus hanc Chartam legentibus, qualiter discordia pacificata est, quę inter Petrum Archipresbyterum de Rochella, & Monachos Aienses innata erat. Audieram enim multotiens clamorem Monachorum super Petro Archipresbytero, quem Reignaudus Aiensis Prior nobis pręsentauerat in Capellanum. Hic iura oblationum, quę eis cōpetere videbantur, vt ipsi asserebant, eis iniuste subtrahebat. Quod amplius sufficere non valens, tum propter ammonitionē domni Gaufridi Archiepiscopi Burdegalensis, amici tamen Ecclesię Clun. tum propter iussionem Eugenij Papę, qui mihi hoc Remensi Concilio viua voce iniunxerat, satisfeci clamori & voluntati Monachorum. Dicebant Monachi, quod tempore Guillelmi Gardradi Xanctonensis Episcopi, inter Arnaudū Priorem de Ais, & Reginaudum Durannum Capellanum, solebant diuidere per medium oblationes, quę in prędicta Ecclesia fiebant. Hoc autem nobis testificati sunt viri fide digni, Giraudus videlicet de Alodio Capellanus, Gaufridus Veritas Capellanus de Castro-Alione, Maurinus de Comnia, Stephanus Bernardi, & Stephanus de Fonte, ipsius Ecclesię parrochiani, Audoinus & Aimericus Aienses famuli, qui de manu ipsius Capellani ad altare solebant oblationes suscipere. Horum testimonio animatus, statuimus & corroborauimus vtriusque partis assensu, vt oblationes, quoquomodo fierent in Ecclesia sanctę Marię de Comnia, inter Capellanum & Monachos per medium diuiderentur. Excepto solo nummo, quem Capellanus pro Capellania accipiet si fuerit ad Missam quam cantauerit. Si qua oblatio in visitatione infirmi facta fuerit Capellano, vt est solus nummus, ipsius erit. Si vero infirmus de pecunia sua, aut de aliquo censu nobili Ecclesię de Ais, aut Capellano aliquod beneficium conferre voluerit, per medium diuidatur. Terrę, vineę, domus, atque alia ędificia Monachorum sint. Confessiones parrochianorum, siue aliorum aduentātium, qui in Quadragesima, vel Aduentu, seu alio tempore fuerint, per medium diuidantur. De cera atque candelis, quę in Ecclesia offeruntur, a Capellano & Monachis Ecclesia communiter seruiatur. Quod vero cerei Paschalis & candelarum residuum fuerit, per medium diuidatur. Si vero Monachi habere voluerint medietatem illius oblationis, quę fit secunda feria post Missam parochialem, non eis prohibeatur. Ipsi autem de procuratione Episcopi communiter cum Capellano prouideant. Oblatio, quę ad manum sacerdotis offertur, si quis Monachorum accipere voluerit, vel cui Prior iusserit, accipiat: postea super altare palam ponatur, quousque post Missam absentib. Clericis per medium diuidatur. Diebus festis, si Prior Aiensis ibi affuerit, vel Prior de Rochella, commoneatur a Capellano, vt Missam solemnem cantet: si quis illorum cātare voluerit, nō eis prohibeatur. Diebus festis in quib. est cōsuetudo aliquid dare Clericis, ne a Capellano solūmodo sine volūtate & assensu Monachorū eis aliquid detur, [ 1451 ] prohibemus. Si Monachi Matutinas, & alias Horas diei sonare voluerint, sicut mos est illorum, sonabunt, cantabunt, absque impedimento Clericorum. Cantabunt & Clerici absque impedimento Monachorum. Capellanus Subcapellanos suos consilio Prioris Aiensis in Ecclesia introducat. Quod si aliquid commiserint, vnde remoueri debeant, Prioris consilio remoueātur, & alij in loco illorum restituantur. Porro, ne hoc decretum nostrum ita statutum, aliqua superuenientiū Capellanorum, seu monachorum posset cauillatione conuelli, litterarum nostrarum adhibita est priuilegialis auctoritas. Facta sunt autē hęc apud Gratiam-Dei x. Kal. Octob. Dominicę Incarnationis anno MCXLIX. Romano Pontifice Eugenio III., regnante in Francia Rege Lodouico, eodem Duce in Aquitania. Testes sunt pręnominati viri, Arnaudus Abbas Gratię-Dei Gaufridus, Archidiaconus, Willelmus Aleardi Eleemosynarius Xanctonensis, Iordanis Prior de Anesio, Aimericus Prior de Boeth. De Monachis Aiensibus, Stephanus Constantinus, Ioannes de Moguir, & alij complures.
Pręterea concessionem a venerabili fratre nostro Ademaro Xanctonensi Episcopo vobis canonice factam, sicut in eius scripto authentico continetur, nihilominus auctoritate vobis Apostolica confirmamus, & pręsentis scripti patrocinio cōmunimus; cuius authenticę tenor talis est.
Ego Ademarus Dei gratia Xanctonensis Episcopus, precib. venerabilis Domini Telbavdi Abbatis Cluniacensis inclinati, paci & tranquilitati fratrum Cluniacensium intendentes, Monasteria, & Ecclesias, atque Capellas in nostro Episcopatu sitas, necnon & omnes decimationes Ecclesiarum vestrarum, & aliarum, si forte a laicis reuocare poteritis, siue donationibus, siue transactionibus, siue commutationibus, vel emptionibus, seu aliis iustis modis, vbicumque sint, necnon & vniuersa omnia quęcumque Deo propitio acquirere poteritis. Insuper omnem donationem, largitionem, quam Domnus Hisembertus de Castro-alione Ecclesię Aiensi consilio virorum prudentium noscitur dedisse, sicut tenor authentici scripti sui declarat, vobis vestrisque successoribus habenda & tenenda in perpetuum Pontificali auctoritate concedimus, & confirmamus. Et vt concessio atque confirmatio perpetuę firmitatis robur obtineat, sigilli nostri munimine pręsentem paginam fecimus communiri; ad maiorem quoq. cautelā, vt omnis quęstionis scrupulus de medio tollatur. Damus & cōcedimus vobis decimas, quas a laicis acquisistis, vel acquirere poteritis. Inhibemus etiā sub pœna excommunicationis laicis omnib., qui habēt decimas in parochias vestras, ne aliquo titulo ad alias Ecclesias transferre pręsumant: quod si facere pręsumpserint, sepultura, & omni diuino officio careant. Sicut supra scriptum est, fecimus consilio Henrici Alniciensis Archidiaconi. Porro ne hoc decretum nostrum ita statutum aliqua superuenientium posset cauillatione conuelli, sigilli nostri impressione muniri fecimus. Facta est autem hęc Charta apud Xancton. XIII. Kal. Iulij, Dominicę vero Incarnationis anno MCLXXXII. Romano Pontifice Lucio III. regnante in Francia Rege Philippo, Henrico Rege Anglorum gubernante Ducatum Aquitanię per Richardum filium suum. Testes [ 1452 ] sunt, prędictus Archidiaconus, Magister Willelmus Testaudus notarius noster, Willelmus Viuiani, Arnaudus Monachus nepos noster. Giraudus Archipresbyter de Archiaco, Bernardus Abbas Nantolij, Magister Henricus domni Abbatis Cluniacensis socius, Siguinus, Robertus eiusdem Abbatis notarius, Helias de Fors, Magister Columbus, Durannus Cambarlangus, Hugo Marescalcus, Robertus sacerdos qui Chartam scripsit.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrę confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare pręsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Veronę IV. Nonas Martij.
Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati et conventui Clun., salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota, quæ rationis tramite non discordant, effectu prosequente, complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem inter monachos vestros Aienses, et Petrum [ 1368A ] archipresbyterum de Rochella, ą bonæ memoriæ Bernardo quondam Sanctonensi episcopo factam, et ab utraque parte receptam, sicut in ejus scripto authentico continetur, vobis et ecclesiæ vestræ auctoritate apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus, quam ad majorem in posterum firmitatem præsentibus duximus litteris adnotandam, cujus tenor talis est: In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Bernardus Dei gratia Xanctonensis episcopus, notum fieri volo successoribus meis, et omnibus hanc chartam legentibus, qualiter discordia pacificata est, quæ inter Petrum archipresbyterum de Rochella, et monachos Aienses innata erat. Audieram enim multoties clamorem monachorum super Petro [ 1368B ] archipresbytero, quem Reignaudus Aiensis prior nobis præsentaverat in capellanum. Hic jura oblationum, quæ eis conpetere videbantur, ut ipsi asserebant, eis injuste subtrahebat. Quod amplius sufficere non valens, tum propter admonitionem domni Gaufridi archiepiscopi Burdegalensis, amici tamen Ecclesiæ Clun. tum propter jussionem Eugenii papæ, qui mihi hoc Remensi concilio viva voce injunxerat, satisfeci clamori et voluntati monachorum. Dicebant monachi, quod tempore Guillelmi Gardradi Xanctonensis episcopi, inter Arnaudum priorem de Ais, et Reginaudum Durannum capellanum, solebant dividere per medium oblationes, quæ in prædicta ecclesia fiebant. Hoc autem nobis testificati sunt viri fide digni, Giraudus videlicet de Alodio capellanus, [ 1368C ] Gaufridus Veritas capellanus de Castro Alione, Maurinus de Comnia, Stephanus Bernardi, et Stephanus de Fonte, ipsius ecclesiæ parochiani, Audoinus et Aimericus Aienses famuli, qui de manu ipsius capellani ad altare solebant oblationes suscipere. Horum testimonio animatus, statuimus et corroboravimus utriusque partis assensu ut oblationes, quoquomodo fierent in ecclesiæ Sanctæ Mariæ de Comnia, inter capellanum et monachos per medium dividerentur. Excepto solo nummo, quem capellanus pro capellania accipiet, si fuerit ad missam quam cantaverit. Si qua oblatio in visitatione infirmi facta fuerit capellano, ut est solus nummus, ipsius erit. Si vero infirmus de pecunia [ 1368D ] sua, aut de aliquo censu nobili ecclesiæ de Ais, aut capellano aliquod beneficium conferre voluerit, per medium dividatur. Terræ, vineæ, domus atque alia ædificia monachorum sint. Confessiones parochianorum, sive aliorum adventantium, qui in Quadragesima, vel Adventu, seu alio tempore fuerint, per medium dividantur. De cera atque candelis, quæ in ecclesia offeruntur, ą capellano et monachis ecclesia communiter serviatur. Quod vero cerei paschalis et candelarum residuum fuerit, per medium dividatur. Si vero monachi habere voluerint medietatem illius oblationis, quæ fit secunda feria post missam parochialem, non eis prohibeatur. Ipsi autem de procuratione episcopi communiter cum capellano provideant. Oblatio, quæ ad manum [ 1369A ] sacerdotis offertur, si quis monachorum accipere voluerit, vel cui prior jusserit, accipiat: postea super altare palam ponatur, quousque post missam absentibus clericis per medium dividatur. Diebus festis, si prior Aiensis ibi adfuerit, vel prior de Rochella, commoneatur a capellano ut missam solemnem cantet: si quis illorum cantare voluerit, non eis prohibeatur. Diebus festis in quibus est consuetudo aliquid dare clericis, ne a capellano solummodo sine voluntate et assensu monachorum eis aliquid detur, prohibemus. Si monachi Matutinas, et alias horas diei sonare voluerint, sicut mos est illorum, sonabunt, cantabunt, absque impedimento clericorum. Cantabunt et clerici absque impedimento monachorum. Capellanus subcapellanos [ 1369B ] suos consilio prioris Aiensis in ecclesia introducat. Quod si aliquid commiserint, unde removeri debeant, prioris consilio removeantur, et alii in loco illorum restituantur. Porro, ne hoc decretum nostrum ita statutum, aliqua supervenientium capellanorum, seu monachorum posset cavillatione convelli, litterarum nostrarum adhibita est privilegialis auctoritas. Facta sunt autem hæc apud Gratiam-Dei X Kal. Octob., Dominicæ Incarnationis anno 1149, Romano pontifice Eugenio III, regnante in Francia rege Lodovico, eodem duce in Aquitania. Testes sunt prænominati viri, Arnaudus, abbas Gratiæ-Dei; Gaufridus, archidiaconus; Willelmus Aleardi eleemosynarius; Xanctonensis Jordanis, prior de Anesio; Aimericus, prior de Bœth.; [ 1369C ] de monachis Aiensibus: Stephanus Constantinus; Joannes de Moguir et alii complures.
Præterea concessionem a venerabili fratre nostro Ademaro Xanctonensi episcopo vobis canonice factam, sicut in ejus scripto authentico continetur, nihilominus auctoritate vobis apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus, cujus authentica tenor talis est.
Ego Ademarus, Dei gratia Xanctonensis episcopus, precib. venerabilis domini Telbaudi abbatis Cluniacensis inclinati, paci et tranquillitati fratrum Cluniacensium intendentes, monasteria et ecclesias, atque capellas in nostro episcopatu sitas, nec non et omnes decimationes ecclesiarum vestrarum, et aliarum, si forte a laicis revocare poteritis, sive donationibus, sive transactionibus, sive commutationibus, vel emptionibus, [ 1369D ] seu aliis justis modis, ubicunque sint, nec non et universa omnia quæcunque, Deo propitio, acquirere poteritis. Insuper omnem donationem, largitionem, quam domnus Hisembertus de Castro-alione ecclesiæ Aiensi consilio virorum prudentium noscitur dedisse, sicut tenor anthentici scripti sui declarat, vobis vestrisque successoribus habenda et tenenda in perpetuum pontificali auctoritate concedimus et confirmamus. Et, ut concessio atque confirmatio perpetuæ firmitatis robur obtineat, sigilli nostri munimine præsentem paginam fecimus communiri; ad majorem quoque cautelam, ut omnis quæstionis scrupulus de medio tollatur, damus et concedimus vobis decimas, quas a laicis acquisistis, vel acquirere poteritis. Inhibemus etiam sub pœna excommunicationis laicis omnib., qui habent decimas in parochias vestras, ne aliquo titulo ad alias ecclesias transferre præsumant: quod si facere præsumpserint, sepultura et omni divino officio careant. Sicut supra scriptum est, fecimus [ 1370A ] consilio Henrici Aluiciensis archidiaconi. Porro ne hoc decretum nostrum ita statutum aliqua supervenientium posset cavillatione convelli, sigilli nostri impressione muniri fecimus. Facta est autem hæc charta apud Xancton. XIII Kal. Julii, Dominicæ vero Incarnationis anno 1182, Romano pontifice Lucio III, regnante in Francia rege Philippo, Henrico rege Anglorum gubernante ducatum Aquitaniæ per Richardum filium suum. Testes sunt, prædictus archidiaconus; magister Willelmus Testaudus, notarius noster; Willelmus Viviani; Arnaudus, monachus, nepos noster; Giraudus, archipresbyter de Archiaco, Bernardus, abbas Nantolii; magister Henricus, domni abbatis Cluniacensis socius; Siguinus; Robertus, ejusdem abbatis notarius; Helias de Fors; magister Columbus; Durannus Cambarlangus; Hugo, marescalcus; Robertus, sacerdos, qui chartam scripsit.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri, et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Veronæ, IV Nonas Martii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio