Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban III     ||     1185, Dec. 16     ||     Religiosam vitam eligentibus

Bull. Clun. 87, 1

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona & jura Prioratus B. Mariæmontis desiderii ord. Clun. Ambianensis Diœcesis.

V. Privilegium per quod confirmat omnia bona et jura prioratus B. Mariæ Montis-Desiderii ord. Clun., Ambianensis diœcesis.
(Veronæ, Dec. 16.)
[Bullar. Cluniac., 87.]

URBANUS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Burengario Priori Ecclesiæ sanctæ Mariæ Montis desiderii ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum religiosam vitam eligentibus Apostolicum convenit adesse præsidium ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos à proposito revocet aut robur (quod absit) sacræ religionis infringat. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus & ad exemplar felicis recordationis Alexandri Papæ prædecessoris nostri præfatam Ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri, & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus imprimis siquidem statuentes ut ordo Monasticus qui secundum Deum & beati Benedicti regulam atque institutionem Cluniacensium fratrum institutus esse dignoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium in præsentiarum juste & Canonice possidet aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium seu alii justis modis præstante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus & illibata permaneant in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo præscripta Ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis, Ecclesiam videlicet beatæ Mariæ cum tredecim præbendis quas solebant habere Canonici seculares, illamque quam olim habuerant magistri Scholarum in castro montis desiderii qui scholas regebant vel pro ipsa præbenda triginta solidos Provinienses, regimen scholarum, oleum unctionis, Ecclesiam Sancti Petri cum atrio, & decima, & censu decem, & septem solidorum quæ singulis annis Presbyteri illius Ecclesiæ solvere debent. De oblationibus verò altaris sancti Petri jam à multis annis statutum est quinque partes earum quæ scilicet ad Missas pro vivis offeruntur, Monachis, sexta verò pars Presbyteris cederet; de his autem quæ ad Missas pro defunctis veniunt media pars Monachorum, altera verò Presbyterorum esset; quod etiam ne ab aliquo mutaretur bonæ memoriæ Guarinus Ambianensis Episcopus sub anathemate interdixit. Ecclesiam Sancti Sepulchri cum altari & atrio & decima, Ecclesiam de Ficurlicurte cum altari & atrio & decima, Ecclesiam de Villa cum capella du Masnil cum altaribus & atriis & decimis, Ecclesiam quoque de nova villa cum altari & atrio & tota decima, Ecclesiam de Fretcio cum altari & atrio & tota decima, Ecclesiam de Souvillier cum capella de Aubevillier quæ subiecta est ei cum altaribus, atriis & decimis, Ecclesiam de Dommalich cum altari & atrio & decima, Ecclesiam de Domna Petra cum altari & atrio & decima, Ecclesiam de Brachi cum altari, atrio [ 87/2 ] & tota decima, Ecclesiam de Contorio cum altari & atrio & tota decima, medietatem Ecclesiarum Anethi & de Feneriis & altarium & minutarum decimarum, Ecclesiam de Caiis cum altari & atrio & duabus partibus totius majoris decimæ & tota minuta, Ecclesiam de Curte Dominica cum altari & atrio totaque minuta decima: item Villam curcellis cum appendiciis suis, apud montisdesiderium molendinum de Ponte. Et singulis hebdomadibus tres denarios Viromandensis monetæ ad teloneum panis, apud Furcemviller, totum allodium in terris & in nemoribus quod dedit Elizabet Rabies, item decimam de Spateris per manum venerabilis fratris nostri Odonis Belvacensis Episcopi petitione Radulphi Viromanduorum Comitis, necnon Yvonis Suessionensis Comitis à vobis susceptam. Item in Episcopatu Ambianensi, majorem decimam de septem fortis duodecim modios frumenti ad molendinum novum de eleemosyna Roberti de Tornella & Petri patris sui & redditus segetis de Corrobeiis, apud Contorium molendini superioris medietatem & inferioris & aquæ & maris ad jus ipsius pertinentis, apud le Plessis Radulphi vituli tres partes terragii de Goy. Silvam de Surella cum fundo & decima illius, apud montis desiderium medietatem molendini cognomento Engelrani, sanè novalium vestrorum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis sive de mitrimentis animalium vestrorum nullus à vobis decimas exigere aut extorquere præsumat, liceat quoque vobis Clericos vel Laicos e solo fugientes liberos & absolutos ad conversionem recipere. Et eos absque contradictione aliqua retinere; cum verò generale interdictum terræ fuerit liceat vobis clausis januis exclusis excommunicatis & interdictis non pulsatis campanis submissa voce divina officia celebrare, in Parochialibus Ecclesiis quas habetis, liceat vobis Sacerdotes eligere & Diœcesano Episcopo præsentare quibus si idonei fuerint Episcopus animarum curam committat ut ei de spiritualibus; vobis autem de temporalibus respondeant libertates & immunitates antiquas consuetudines eidem Monasterio rationabiliter concessas & hactenus observatas ratas habemus easque futuris temporibus illibatas manere censemus; chrisma verò oleum sanctum consecrationes altarium seu Basilicarum ordinationes Clericorum seu Monachorum qui ad sacros ordines sunt promovendi à Diœcesano Episcopo suscipiatis siquidem Catholicus fuerit, & gratiam atque communionem Apostolicæ sedis habuerit & ea vobis gratis & absque pravitate aliqua volueritis adire antistitem qui nostra fultus authoritate quod postulatis indulgeat, sepulturam præterea ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum quoque devotioni & extremæ voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat, salva tamen justitia illarum Ecclesiarum à quibus corpora mortua assumuntur prohibemus, etiam ne cui liceat intra terminos Ecclesiarum vestrarum Ecclesiam vel oratorium sine assensu Diœcesani Episcopi & Abbatis & capituli Cluniacensis de novo construere salvis tamen privilegiis Romani Pontificis. Quia verò decimæ tam veteri quam nova lege ministris Ecclesiarum noscuntur esse concessæ sub anathematis interminatione prohibemus ne ullus Laicus à vobis decimas exigere aut extorquere præsumat, inhibemus etiam ne Ecclesias aut terras seu quodlibet beneficium Ecclesiæ vestræ ullatenus liceat alicui personaliter dari sive aliomodo alienari sine consensu totius capituli aut majoris vel sanioris partis eas irritas esse censemus, paci quoque & tranquillitati vestræ paterna sollicitudine providere volentes authoritate Apostolica prohibemus ut intra clausuram locorum seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam vel furtum committere, ignem [ 88/1 ] apponere, hominem capere vel interficere aliqua temeritate præsumat, locus autem ipse cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus fuisse cognoscitur, sub Cluniacensis Monasterij obedientia & subjectione perpetuò consistat. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatam Ecclesiam temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas minuere, retinere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnino & integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate, & Diœcesani Episcopi canonica justitia. Si qua ergo Ecclesiastica sæcularisque persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego Urbanus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Theodorus Portuensis & sanctæ Rufinæ Sedis Apostolicæ Episcopus.
Ego Henricus Albanensis Episcopus.
Ego Theobaldus Hostiensis & Belletrensis Episcopus.
Ego Joannes Presbyter Cardinalis tituli sancti Marci.
Ego Laborans Presbyter Cardinalis sanctæ Mariæ trans Tiberim.
Ego Paulus sola Dei permissione Presbyter Cardinalis tituli sanctorum duodecim Apostolorum.
Ego Albinus tituli sanctæ Crucis in Jerusalem Presbyter Cardinalis.
Ego Melior sanctorum Joannis & Pauli tituli sancti Pammachii.
Ego Ardelo Diaconus Cardinalis tituli sancti Theodori.
Ego Gratianus Cardinalis tituli sanctorum Cosmæ & Damiani.
Ego Goffredus Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in via lata.
Ego Rolandus Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Porticu tit. S. Nicolai in carcere Tulliano.
Ego Radulphus S. Georgii ad vallem aureum Diaconus Cardinalis.
Datum Veronæ per manum Trazimundi sanctæ Romanæ Ecclesiæ Notarii XVII. Kalendas Januarii, indictione IV. Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo octogesimo quinto, Pontificatus verò Domni Vrbani Papæ tertii, anno primo.
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERENGARIO priori ecclesiæ Sanctæ Mariæ Montis-Desiderii ejusque fratribus tam præsentibus [ 1338B ] quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse præsidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur (quod absit!) sacræ religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et ad exemplar felicis recordationis Alexandri papæ prædecessoris nostri præfatam Ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri, et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti [ 1338C ] Regulam atque institutionem Cluniacensium fratrum institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur: præterea quascunque possessiones, quæcunque bona idem monasterium in præsentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo præscripta ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam videlicet Beatæ Mariæ cum tredecim præbendis quas solebant habere canonici sæculares, illamque quam [ 1338D ] olim habuerant magistri scholarum in castro Montis-Desiderii, qui scholas regebant, vel pro ipsa præbenda triginta solidos Provinienses, regimen scholarum, oleum unctionis, ecclesiam Sancti Petri cum atrio, et decima et censu, decem et septem solidorum quæ singulis annis presbyteri illius ecclesiæ solvere debent. De oblationibus vero altaris Sancti Petri jam a multis annis statutum est quinque partes earum quæ scilicet ad missas pro vivis offeruntur, monachis, sexta vero pars presbyteris cederet; de his autem quæ ad missas pro defunctis veniunt media pars monachorum, altera vero presbyterorum esset, quod etiam ne ab aliquo mutaretur bonæ memoriæ Guarinus Ambianensis episcopus sub anathemate interdixit. Ecclesiam Sancti [ 1339A ] Sepulcri cum altari et atrio et decima, ecclesiam de Ficurlicurte cum altari et atrio et decima, ecclesiam de Villa cum capella du Masnil cum altaribus et atriis et decimis, ecclesiam quoque de Nova-Villa cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam de Freteio cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam de Souvillier cum capella de Aubevillier, quæ subjecta est cum altaribus atriis et decimis, ecclesiam de Dommalich cum altari et atrio et decima, ecclesiam de Domna Petra cum altari et atrio et decima; ecclesiam de Brachi cum altari, atrio et tota decima, ecclesiam de Contorio cum altari et atrio et tota decima, medietatem ecclesiarum Anethi et de Feneriis et altarium et minutarum decimarum; ecclesiam de Caiis cum altari et atrio et duabus [ 1339B ] partibus totius majoris decimæ et tota minuta, ecclesiam de Curte Dominica cum altari et atrio totaque minuta decima; item villam Curcellis cum appendiciis suis, apud Montis-Desiderium molendinum de Ponte. Et singulis hebdomadibus tres denarios Viromandensis monetæ ad teloneum panis, apud Furcemviller totum allodium in terris et in nemoribus quod dedit Elizabeth Rabies, item decimam de Spateris per manum venerabilis fratris nostri Odonis Belvacensis episcopi, petitione Radulphi Viromanduorum comitis, necnon Yvonis Suessionensis comitis a vobis susceptam. Item in episcopatu Ambianensi, majorem decimam de Septem Fortis, duodecim modios frumenti ad molendinum novum de eleemosyna Roberti de Tornella [ 1339C ] et Petri patris sui et redditus segetis de Corrobeiis apud Contorium, molendini superioris medietatem et inferioris et aquæ et maris ad jus ipsius pertinentis, apud le Plessis Radulphi vituli, tres partes terragii de Gay, silvam de Surella cum fundo et decima illius, apud Montis Desiderium medietatem molendini cognomento Engelrani; sane novalium vestrorum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere aut extorquere præsumat.
Liceat quoque vobis clericos vel laicos e sæculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Cum vero generale interdictum terræ fuerit, [ 1339D ] liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, submissa voce divina officia celebrare. In parochialibus ecclesiis quas habetis, liceat vobis sacerdotes eligere et diœcesano episcopo præsentare, quibus, si idonei fuerint, episcopus animarum curam committat, ut ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus respondeant. Libertates et immunitates, antiquas consuetudines eidem monasterio rationabiliter concessas et hactenus observatas ratas habemus easque futuris temporibus illibatas manere censemus; chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum seu monachorum qui ad sacros ordines sunt promovendi [ 1340A ] a diœcesano episcopo suscipiatis, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicæ sedis habuerit et ea vobis gratis et absque pravitate aliqua voluerit exibere; alisqui liceat vobis quemcunque malueritis adire antistitem qui nostra fultus auctoritate quod postulatis indulgeat; sepulturam præterea ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum quoque devotioni et extremæ voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus corpora mortua assumuntur. Prohibemus etiam ne cui liceat intra terminos ecclesiarum vestrarum ecclesiam vel oratorium sine assensu diœcesani episcopi et abbatis et capituli Cluniacensis [ 1340B ] de novo construere, salvis tamen privilegiis Romani pontificis. Quia vero decimæ tam veteri quam nova lege ministris ecclesiarum noscuntur esse concessæ, sub anathematis interminatione prohibemus, ne ullus laicus a vobis decimas exigere aut extorquere præsumat; inhibemus etiam ne ecclesias aut terras seu quodlibet beneficium Ecclesiæ vestræ ullatenus liceat alicui personaliter dari sive alio modo alienari sine consensu totius capituli aut majoris vel sanioris partis. Si quæ vero donationes aliter quam dictum est factæ fuerint, eas irritas esse censemus.
Paci quoque et tranquillitati vestræ paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut intra clausuram locorum [ 1340C ] seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam vel furtum committere, ignem apponere, hominem capere, vel interficere aliqua temeritate præsumat; locus autem ipse cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus fuisse cognoscitur, sub Cluniacensis monasterii obedientia et subjectione perpetuo consistat.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat præfatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas minuere, retinere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnino et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicæ auctoritate [ 1340D ] et diœcesani episcopi canonica justitia.
Si qua ergo ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. [ 1341A ]
Ego Urbanus Catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Theodorus Portuensis et Sanctæ Rufinæ sedis apostolicæ episcopus.
Ego Henricus Albanensis episcopus.
Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus.
Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Marci.
Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctæ Mariæ trans Tiberim.
Ego Paulus sola Dei permissione presbyter cardinalis tituli Sanctorum duodecim Apostolorum.
Ego Albinus tituli Sanctæ Crucis in Jerusalem presbyter cardinalis.
Ego Melior Sanctorum Joannis et Pauli tituli Sancti Pammachii. [ 1341B ]
Ego Ardelo diaconus cardinalis tituli Sancti Theodori.
Ego Gratianus cardinalis tituli Sanctorum Cosmæ et Damiani.
Ego Goffredus diaconus cardinalis Sanctæ Mariæ in Via Lata.
Ego Rolandus diaconus cardinalis Sanctæ Mariæ in Porticu, tituli Sancti Nicolai in Carcere Tulliano.
Ego Radulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis.
Datum Veronæ per manum Transmundi sanctæ Romanæ Ecclesiæ notarii, XVII Kalendas Januarii, Indictione IV, Incarnationis Dominicæ anno 1185, pontificatus vero domini Urbani papæ tertii, anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio