Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Alexander III     ||     1181, Feb. 10     ||     Cum apud Belnam

Bull. Clun. 76, 1 n. 1

PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. ad Theobaldum Abb. pro consecratione Capellæ apud Belnam; quæ ad Cluniacenses pertinet.

Alexandri Papæ III. confirmatio de Capella de Berna & de Cimiterio benedicendo ibidem.
Charta lxiv.

MDVII. Theobaldo abbati et capitulo Cluniacensi significat se episcopo Eduensi mandasse ut capellam Belnensem consecraret. Qui si mandatum exsequi noluerit, permittit iis ut episcopum Bellicensem ad conficiendam consecrationem invitent.
(Tusculani, Febr. 10.)
[Bibliothec. Cluniac., p. 1444.]

ALEXANDER Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Theobaldo Abbati & Capitulo Cluniacensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum apud Belnam Capellam quandam, sicut dicitis, habeatis, quam petitis consecrari; Venerabili fratri nostro Eduensi Episcopo dedimus in mandatis, ut Capellam ipsam, cum à vobis requisitus fuerit, dedicet, & apud eam Cimiterium benedicat: sub eo tenore videlicet, ut alienos Parochianos ad quotidiana officia, vel ad sepulturam tempore nullo recipiat, nec in decimis vel in aliis Parochialia sibi iura ipsa usurpet. Ne igitur vestro super hoc desiderio defraudemini, præsentibus vobis litteris indulgemus ut, si prædictus Episcopus à vobis secundò, vel tertiò reverenter & humiliter requisitus mandatum nostrum non fuerit executus, liberum vobis sit Catholicum Episcopum, quem malueritis vel fratrem nostrum Bellicensem Episcopum advocare, qui auctoritate Apostolica fretus, ad opus vestrum tantùm & familiæ vestræ, supradictam Capellam dedicet, & apud eam Cimiterium benedicat. Datum Tusculi, IV. Idus Februarii. Alexander Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis T. Abbati & Capitulo Clun. salutem & Apostolicā benedictionē. Cum apud Belnā Capellā quādam, sicut dicitis, habeatis, quā petitis consecrari, venerabili fratri nostro Eduensi Episcopo dedimus in mandatis, vt Capellam ipsam, cū a vobis requisitus fuerit, dedicet, & apud eam Cimiterium benedicat: sub eo tenore videlicet, vt alienos parochianos ad quotidiana officia, vel ad sepulturam tempore nullo recipiat, nec in decimis, vel in aliis parochialia sibi iura imprimis vsurpet. Ne igitur vestro super hoc desiderio defraudemini, præsentib. vobis litteris indulgemus, vt si prædictus Episcopus a vobis secūdo vel tertio reuerēter & humiliter requisitus, mandatum nostrum non fuerit exequutus, liberū vobis sit Catholicū Episcopū quē malueritis aduocare, [ 1445 ] vel fratrem nostrum Belicensem Episcopum aduocare, qui auctoritate Apostolica fretus ad opus vestrum tantum, seu familiæ vestræ præscriptam Capellam dedicet, & apud eam Cimiterium benedicat. Datum Tusculani, IV. Idus Febroarij. ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis T. abbati et capitulo Clun., salutem et apostolicam benedictionem.
Cum apud Belnam capellam quamdam, sicut dicitis, [ 1298B ] habeatis, quam petitis consecrari, venerabili fratri nostro Eduensi episcopo dedimus in mandatis, ut capellam ipsam, cum a vobis requisitus fuerit, dedicet, et apud eam cœmeterium benedicat; sub eo tenore videlicet, ut alienos parochianos ad quotidiana officia, vel ad sepulturam tempore nullo recipiat, nec in decimis, vel in aliis parochialia sibi jura imprimis usurpet. Ne igitur vestro super hoc desiderio defraudemini, præsentibus vobis litteris indulgemus, ut si prædictus episcopus a vobis secundo vel tertio reverenter et humiliter requisitus, mandatum nostrum non fuerit exsecutus, liberum vobis sit catholicum episcopum quem malueritis, etc.,
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio