Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Alexander III     ||     1178, Apr. 17     ||     Quanto specialius ecclesia

Bull. Clun. 74, 1 n. 2

PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. ad Guillelmum Abb. & Capitulum Clun. quo confirmat omnia Monasterij Clun. & inter cætera donationem Ecclesiarum seu Prioratuum B. Mariæ de Nazara & SS. Trinitatis de Zentona, per Aldephonsum Regem Hispaniarum factam Clun. Monasterio.

(ex Cart. E)

Confirmatio beatę Marię de Nazara, & sanctę Trinitatis de Lentona.
An. 1178.
Charta xxvi.

MCCCXLII. Monasterii Cluniacensis protectionem suscipit ac possessiones confirmat
(Laterani, April. 17.)
[Biblioth. Cluniac., 1436.] [ 1166C ]

ALEXANDER Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati & Capitulo Cluniac. Ecclesiæ, tam præsentibus, quàm futuris Regularem vitam professis in perpetuum. Quantò specialius Ecclesia vestra nobis est nullo mediante subjecta, tanto propensius ejus juri providere compellimur, ne super his, quæ rationabiliter noscitur possidere, processu temporis indebita molestatione gravetur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, & Ecclesiam vestram, in qua estis divino obsequio mancipati, sub B. Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque [ 74/2 ] bona eadem Ecclesia in præsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, & illibata permaneant. Præterea Prioratum sanctæ Mariæ de Nazara, cum omnibus pertinentiis suis; & Prioratum sanctæ Trinitatis de Lentona, cum omnibus pertinentiis suis, sicut eosdem Prioratus Ecclesia vestra Canonicè possidet, & de donatione prædicti Prioratus S. Mariæ in scripto authentico continetur, vobis & eidem Ecclesiæ auctoritate Apostolica confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatam Ecclesiam temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Apostolicæ sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo corpore & sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Alexander Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Hubaldus Hostiensis Episcopus.
Ego Joannes Presbyter Card. SS. Joannis & Pauli tit. Pammachii.
Ego Bozo Presb. Card. S. Pudentianæ tit. Pastoris.
Ego Petrus Presbyter Card. tit. S. Susannæ.
Ego Vivianus Presbyter Card. tit. sancti Stephani in Celio monte.
Ego Jacobus Diaconus Card. S. Mariæ in Cosmedin.
Ego Ardicio Diaconus Cardinalis S. Theoderici.
Ego Cincius Diaconus Cardinalis S. Adriani.
Ego Laborans Diaconus Card. S. Mariæ in Porticu.
Ego Rainerius Diaconus Card. S. Georgii ad velum aureum.
Datum Laterani per manum Alberti S. R. E. Presbyteri Cardinalis & Cancellarii XV. Kalendas Maii, Indict. XI. Incarnat. Dominicæ anno M. C. LXVIII. Pontificatus verò Domni Alexandri Papæ III. ann. XIX.
Alexander Episcopus seruus seruorum, &c. Quanto specialius Ecclesia vestra nobis est nullo mediante subiecta, tanto propensius eius iuri prouidere compellimur, ne super his, quę rationabiliter noscitur possidere, processu temporis indebita molestatione grauetur. Eapropter, dilecti in Domino filij, vestris postulationibus iustis clementer annuimus, & Ecclesiam vestram, in qua estis diuino obsequio mancipati, sub beati Petri & nostra protectione suscipimus, & pręsentis scripti priuilegio communimus. Statuentes, vt quascumque possessiones, quęcumque bona eadem Ecclesia in pręsentiarum iuste & canonice [ 1437 ] possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, pręstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisq. successorib. & illibata permaneant. Pręterea Prioratum sanctę Marię de Nazara cum omnib. pertinentiis suis, & Prioratū S. Trinitatis de Lentona, cū omnib. pertinentiis suis, sicut eosdē Prioratus Ecclesia vestra canonice possidet, & de donatione prędicti Prioratus sanctę Marię in scripto authentico continetur, vobis & eidem Ecclesię auctoritate Apostolica confirmamus. Decernimus ergo, vt nulli omnino hominum liceat pręfatam Ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt, vsibus omnimodis profutura, salua Apostolicę Sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sęcularisue persona hanc nostrę constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo corpore & sanguine Dei, & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine diuinę vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco [ 1438 ] sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus & hic fructum bonę actionis percipiant, & apud districtum Iudicem pręmia ęternę pacis inueniant, Amen.
Ego Alexander Catholicę Ecclesię Episcopus ff.
Ego Hubaldus Hostiensis Episcopus ff.
Ego Ioannes Presbyter Cardinalis SS. Ioannis & Pauli tit. Pas. ff.
Ego Bozo Presbyter Cardinalis S. Pudentianę tit. Pastoris ff.
Ego Petrus Presbyter Card. tit. S. Susannę ff.
Ego Viuianus Presbyter Cardinalis tit. S. Stephani in Cœlio monte ff.
Ego Iacobus Diaconus Cardinalis S. Marię in Cosmidin ff.
Ego Ardicio Diaconus Cardinalis S. Theoderici ff.
Ego Cincius Diaconus Cardinalis S. Adriani ff.
Ego Laborans Diaconus Cardin. S. Marię in Porticu ff.
Ego Rainerius Diaconus Card. S. Georgij ad velum aureum ff.
Datum Laterani per manum Alberti S. R. E. Presbyteri Cardinalis & Cancellarij xv. Kalend. Mar. Indict.  xi. Incarnat. Domini anno M. C. LXXVIII. Pontificatus vero domni Alexandri Papę III. anno xviiii.
ALEXANDER episcopus, servus servorum, etc.
Quanto specialius Ecclesia vestra nobis est nullo mediante subjecta, tanto propensius ejus juri providere compellimur, ne super his quæ rationabiliter noscitur possidere, processu temporis indebita molestatione gravetur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus justis clementer annuimus, et ecclesiam vestram, in qua estis divino obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et præsentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quæcunque bona eadem Ecclesia in præsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, [ 1166D ] oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Præterea prioratum Sanctæ Mariæ de Nazara cum omnibus pertinentiis suis, et prioratum S. Trinitatis de Lentona, cum omnibus pertinentiis suis, sicut eosdem prioratus Ecclesia vestra canonice possidet, et de donatione prædicti prioratus Sanctæ Mariæ in scripto authentico continetur, vobis et eidem Ecclesiæ auctoritate apostolica confirmamus.
Decernimus ergo, etc.
Ego Alexander catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Hubaldus Ostiensis episcopus.
Ego Joannes presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli tit. Pas. [ 1167A ]
Ego Bozo presbyter cardinalis S. Pudentianæ tit. Pastoris.
Ego Petrus presbyter cardinalis tit. S. Susannæ.
Ego Vivianus presbyter cardinalis tit. S. Stephani in Cœlio monte.
Ego Jacobus diaconus cardinalis S. Mariæ in Cosmidin.
Ego Ardicio diaconus cardinalis S. Theoderici.
Ego Cincius diaconus cardinalis S. Adriani.
Ego Laborans diaconus cardinalis S. Mariæ in Porticu.
Ego Rainerius diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum.
Datum Laterani, per manum Alberti S. R. E. [ 1167B ] presbyteri cardinalis et cancellarii, XV Kal. Mai, indict. XI, Incarnat. Domini anno 1178, pontificatus vero domni Alexandri papæ III anno XIX.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio