Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Alexander III     ||     1170-1180, Nov. 3     ||     Relatum est nobis

Bull. Clun. 102, 1 n. 2

PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III. contra appellationes Monachorum.

CCXXVIII. ABBATI CLUNIACENSI. De correctione monachorum.
(Laterani, XVII Kal. Iunii.)

INNOCENTIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniacensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Authenticum bonæ memoriæ Alexandri Papæ prædecessoris nostri in hunc modum nobis accepimus præsentatum. Relatum est auribus nostris, quod quidam Monachorum tuorum quærentes quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi, Prioratus & obedientias sibi creditas detinere interdum te renuente contendunt, & Monasticæ professionis obliti, causa vitandæ correctionis, contra constitutionem nostram in vocem appellationis erumpunt. Vnde, quoniam non ad hoc fuit appellationis remedium institutum, ut per eam regula Monastica dissolvatur: præsentibus tibi litteris indulgemus Monachos tuos, sublato appellationis obstaculo, secundum regulam beati Benedicti, & institutiones Monasterij tui corrigere, ac à Prioratibus & aliis obedientiis, cum causa exegerit, appellatione postposita removere. Nos igitur tuis precibus inclinati devotioni tuæ præsentium auctoritate concedimus, quatenus eodem authentico liberè ac licenter utaris. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit; indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Perri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani XVII. Kalendas Junii. Pontificatus nostri anno X. Authenticum bonæ memoriæ Alexandri papæ prædecessoris nostri in hunc modum nobis accepimus [ 1339B ] præsentatum. Relatum est auribus nostris quod quidam monachorum tuorum quærentes quæ sua sunt, non quæ Iesu Christi, prioratus et obedientias sibi creditas detinere interdum te renuente contendunt, et [ 1340A ] monasticæ professionis obliti, causa vitandæ correctionis, contra constitutionem nostram in vocem appellationis erumpunt. Unde quoniam non ad hoc fuit appellationis remedium institutum ut per eam regula monastica dissolvatur, præsentibus tibi litteris indulgemus monachos tuos, sublato appellationis obstaculo, secundum Regulam beati Benedicti et institutiones monasterii tui corrigere ac prioratibus et aliis obedientiis, cum causa exegerit, appellatione postposita removere. Nos igitur tuis precibus inclinati, devotioni tuæ præsentium auctoritate concedimus quatenus eodem authentico libere ac licenter utaris. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum [ 1340B ] Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Laterani, XVII Kal. Iunii, pontificatus nostri anno decimo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio