Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Alexander III     ||     1173-1177, Dec. 27     ||     Dilecti filii nostri

Bull. Clun. 213, 1 n. 2

RESCRIPTUM ALEXANDRI PAPÆ III. ad Parisien. & Silvanecten. Episcopos, &c. ut restitui faciant Abbati & Fratribus Clun. nemus quod sagitta vocatur.

MCCLXVII. Ad Parisiensem et Silvanectensem episcopos. — Cluniacensibus [ 1093B ] restitui faciant nemus de Sagitta vocatum ab Hu. pincerna regis Francorum ablatum.
(Anagniæ, Dec. 22.)
[BOUQUET, Recueil, XV, 938.]

ALEXANDER Episcopus servus servorum Dei Venerabilibus fratribus Parisiensi & Silvanectensi Episcopis, & dilecto filio Abbati sancti Remigii Remensis, salutem & Apostolicam benedictionem. Dilecti filii nostri Abbas & fratres Cluniacenses per nuntium suum nobis significarunt quod Hu.... Pincerna charissimi in Christo filii nostri L... Illustrissimi Francorum Regis, eis nemus, quod sagitta vocatur, contra justitiam præsumpsit auferre, ipseque sibi reddere penitùs contradicit. Quoniam igitur jura prædictorum fratrum tantò studiosiùs manutenere & conservare tenemur, quantò eorum Monasterium ad jurisdictionem beati Petri ac nostram noscitur specialiùs pertinere, discretioni vestræ per Apostolica scripta præcipiendo mandamus, quatenus prædictum Hu.... studiosiùs moneatis, & cum omni diligentia laboretis inducere, ut memorato Abbati & fratribus præfatum nemus cum universis ablatis liberè & sine contradictione restituat, & in pace deinceps & quiete dimittat, vel sub vestræ discretionis examine plenam exinde sibi justitiam exhibeat. Si autem infra viginti dies post harum susceptionem neutrum horum adimplere voluerit, eum publicè, appellatione remota, excommunicatum denuntietis, & in tota terra ipsius omnia divina, præter baptisma parvulorum, & pœnitentias morientium, prohibeatis officia celebrari; nec excommunicationis vel interdicti sententiam sine satisfactione congrua relevetis. Datum Anagniæ undecimo Calendas Januarii. Alexander episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus [Mauritio] Parisiensi et [Henrico] Silvanectensi episcopis, et dilecto filio [Petro] abbati S. Remigii Remensis, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilecti filii nostri abbas et fratres Cluniacenses per nuntium suum nobis significarunt quod Hu. pincerna charissimi in Christo filii nostri L[udovici] illustrissimi Francorum regis, eis nemus quod Sagitta vocatur, contra justitiam præsumpsit auferre, ipseque sibi reddere penitus contradicit. Quoniam igitur jura prædictorum fratrum tanto studiosius [ 1093C ] manutenere et conservare tenemur, quanto eorum monasterium ad jurisdictionem B. Petri ac nostram noscitur specialius pertinere, discretioni vestræ per apostolica scripta præcipiendo mandamus quatenus prædictum Hu. studiosius moneatis et cum omni diligentia laboretis inducere ut memorato abbati et fratribus præfatum nemus cum universis ablatis libere et sine contradictione restituat et in pace deinceps et quiete dimittat, vel sub vestræ discretionis examine plenam exinde sibi justitiam exhibeat. Si autem infra viginti dies post harum susceptionem neutrum horum adimplere voluerit, eum publice, appellatione remota, excommunicatum denuntietis, et in tota terra ipsius omnia divina, præter baptisma parvulorum et pœnitentias morientium, prohibeatis [ 1093D ] officia celebrari, nec excommunicationis vel interdicti sententiam sine satisfactione congrua relevetis.
Datum Anagniæ, XI Kal. Januarii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio