Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Alexander III     ||     1163, Iul. 18     ||     Et praesentis vitae

Bull. Clun. 74, 2

EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III. ad Humbertum Dominum de Belloioco, & ad Forensem & Matisconensem Comites, aliosque quamplures viros nobiles, quibus gratulatur super pace per eos Cluniacensibus firmata & jurata, atque indulgentias concedit.

Alexandri Papæ Confirmatio de pace iurata inter Clun. Ecclesiam, & Comitem Forensem, & barones de terra. Et remissio pœnitentiæ vnius anni illis qui seruauerint ipsam pacem.

CLXXXV. Confirmatio de pace iurata inter Clun. Ecclesiam, et comitem Forensem, et barones de terra, et remissio pœnitentiæ unius anni illis qui servaverint ipsam pacem.
(Ap. monasterium Dolense, Iul. 18.)
[Biblioth. Cluniac., Append., p. 157.]

ALEXANDER Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis nobilibus viris Humberto de Bello-joco & filiis ejus Comiti Forensi, Comiti Matisconensi Joceranno Grosso, Hugone de Berziaco, Hugone de Sarciaco, & cæteris, qui Cluniacensis Ecclesiæ pacem juratam conservaverint, salutem & Apostolicam benedictionem. Et præsentis vitæ commodum, & æternæ felicitatis vobis cumulatis augmentum, si pacem diligenter colitis, & eam præsertim cum sacris Ecclesiis tenetis inviolabiliter & servatis. Sicut enim impossibile [ 75/1 ] comprobatur, ut sine pace Deo aliquis placeat; ita non potest fieri quod pacis fructus in his, qui eam curaverint observare, vilescat: cum & hic eis emolumenta gratissima pariat, & præmium in futurum æternæ suavitatis acquirat. Cum igitur vobis utriusque vitæ felicitatem intimo affectu paternæ caritatis optemus, nobilitatem vestram per Apostolica scripta rogamus, monemus, & exhortamur in Domino, atque in remissionem vobis peccatorum injungimus, quatinus id, quod de Cluniacensis Ecclesiæ pace fecistis, firmum penitus & immutabile teneatis, atque ad eamdem pacem & ampliandam intendatis propensius, & summoperè laboretis ut ex eo, quod pro pacis bono feceritis, æternæ quietis gaudia volente Domino consequi valeatis. Nos autem, tam vobis, quàm aliis, qui prædictæ Cluniacensi Ecclesiæ, & his quæ ad eam pertinent Ecclesiis, atque personis Ecclesiasticis continuam servaverint pacem, de misericordia Dei & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus meritis præsumentes, annum unum pœnitentiæ, quam corde contrito & compuncto humiliter recepistis, sicut & his qui petunt Jerosolymam, relaxamus. Datum apud Dolense Monasterium XV. Kalendas Augusti. Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Nobilibus viris, Hugoni de Belloloco & filiis eius, comiti Forensi, vicecomiti Matisconensi Io. Crosso, Hugoni de Berz, Hugoni de Scalceo, & ceteris, qui Clun. Ecclesiae pacem iuratam conservaverint, salutem & Apostolicam benedictionem. Et præsentis vitæ commodum, & æternæ felicitatis vobis cumulatis augmentum, si pacem diligenter colitis, & eam præsertim cum sacris Ecclesiis tenetis inviolabiliter & servatis. Sicut enim impossibile comprobatur ut sine pace Deo aliquis placeat, ita non potest fieri quod pacis fructus in iis qui eam curaverint observare, vilescat, quin et hic eis emolumenta gratissima pariat, & præmium in futurum æternæ suavitatis acquirat. Quoniam igitur vobis utrumque inter felicia in trino affectu paternæ charitatis optamus, Nobilitatem vestram per Apostolica scripta rogamus, monemus & exhortamur in Domino, atque in remissionem vobis peccatorum iniungimus, quatenus id quod de Clun. Ecclesiæ pace fecistis, firmum penitus & immutabile teneatis, atque ad eamdem pacem fovendam & ampliandam intendatis: propensius & summopere laboretis, ut ex eo quod pro pacis bono feceritis, æternæ quietis gaudia volente Domino consequi valeatis. Nos autem tam vobis quam successoribus aliis qui prædictæ Clun. Ecclesiæ & his quæ ad eam pertinent Ecclesiis atque personis ecclesiasticis continuam servaverint pacem, de misericordia Dei & beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius meritis præsumentes, annum unum illius pœnitentiæ, quam corde contrito & compuncto humiliter recepistis, sicut & iis qui petunt Hierosolymam, relaxamus. Datum apud Berolen. Monasterium, V Kal. Augusti. ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis nobilibus viris, HUGONI de Belloloco & filiis eius, comiti Forensi, vicecomiti Matisconensi Io. GROSSO, HUGONI DE BERZ, HUGONI DE SCALCEO, & cæteris, qui Clun. Ecclesiæ pacem iuratam conservaverint, salutem & apostolicam benedictionem.
Et præsentis vitæ commodum, & æternæ felicitatis [ 249D ] vobis cumulatis augmentum, si pacem diligenter colitis, & eam præsertim cum sacris Ecclesiis tenetis inviolabiliter & servatis. Sicut enim impossibile comprobatur ut sine pace Deo aliquis placeat, ita non potest fieri quod pacis fructus in iis qui eam curaverint observare, vilescat, quin & hic eis emolumenta gratissima pariat, & præmium in futurum æternæ suavitatis acquirat. Quoniam igitur vobis utrumque inter felicia in trino [interno] affectu paternæ charitatis optamus, nobilitatem vestram per apostolica scripta rogamus, monemus & exhortamur in Domino, atque in remissionem [ 250A ] vobis peccatorum iniungimus, quatenus id quod de Clun. Ecclesiæ pace fecistis, firmum penitus & immutabile teneatis, atque ad eamdem pacem fovendam & ampliandam intendatis: propensius & summopere laboretis, ut ex eo quod pro pacis bono feceritis, æternæ quietis gaudia volente Domino consequi valeatis. Nos autem tam vobis quam successoribus aliis qui prædictæ Clun. Ecclesiæ & his quæ ad eam pertinent Ecclesiis atque personis ecclesiasticis continuam servaverint pacem, de misericordia Dei & beatorum Petri & Pauli apostolorum eius meritis præsumentes, annum unum illius pœnitentiæ, quam corde contrito & compuncto humiliter recepistis, sicut & iis qui petunt Hierosolymam, relaxamus. [ 250B ]
Datum apud Beroien. [leg. Dolense] monasterium, V Kal. Augusti.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio