Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Alexander III     ||     1174-1178,
Ian. 18     ||     Iustis petentium desideriis

Bull. Clun. 72, 2 n. 1

PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. ad Priorem de Calce Vesont. Diod. quo confirmat eidem Prioratui terram de Folens & terram de Curcineriis.

ALEXANDER Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Priori & fratribus de Chava, salutem & Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, & vota, quæ à recto rationis tramite non discordant, effectu sunt prosequente complenda. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, terram de Folens, sicut eam nobilis vir Bernardus de claris Vallibus domui vestræ rationabiliter contulit, & terram de Curcineriis, quemadmodum vos eam possidetis canonicè, vobis & eidem domui auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omninò, &c.
Datum Anagniæ XV. Kalendas Februarii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio