Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Alexander III     ||     1160, Ian. 9     ||     Cum omnium fidelium

Bull. Clun. 211, 2

PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. adnotatum, VOS ESTIS LUX MUNDI, in quo Cluniacensi Ordini plures libertates priùs datæ confirmantur, & de novo plures conceduntur.

ALEXANDER Episcopus servus servorum Dei, Venerabili Stephano Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Cum omnium fidelium petitionibus, & necessitatibus [ 212/1 ] subvenire debeat Apostolicæ charitatis gratia, multò magis his est impartienda ejus beneficii clementia, quos singulariter proprios, & speciales filios se gaudet habere Romana mater Ecclesia. Inter quos quoniam Cluniacensis Congregatio divino charismate cæteris imbuta pleniùs, alter Sol enitet in terris, adeò ut, his nunc temporibus, ipsis potiùs conveniat quod à Domino dictum est, Vos estis lux mundi, eò magis, ô charissime Stephane, sublimitatis Apostolicæ auctoritas cogitur præbere vestris petitionibus assensum, cum etiam pro sanctimonia vitæ, desideriis vestris parêre novimus Auctorem omnium. Ea propter quicquid libertatis, quicquid tuitionis, quicquid auctoritatis prædecessores nostri Ecclesiæ Romanæ Pontifices, præsertim Apostolicæ memoriæ Gregorius septimus, vestro Monasterio, & locis ad id pertinentibus contulerunt, nos quoque præsenti decreto, auctoritate nostra confirmamus. Scilicet, ut cuncta loca, & Monasteria ad Cluniacense Cœnobium pertinentia, quæ ab aliquibus fidelibus, Christianis Regibus, Episcopis, Ducibus, Comitibus, seu Principibus, eidem loco sunt concessa, & ab antecessoribus tuis acquisita, & quæcunque ad eundem locum aliquomodò pertinere videntur, vel in posterùm dabuntur, sive Terræ, sive Ecclesiæ, sive Decimæ, & quæcunque quorumcunque fidelium beneficia, absque ullius contradictione, cum magna quiete, & securitate, tu, & tui possideatis & per te universi successores tui in perpetuum: Necnon, sub divini judicii promulgatione, & confirmatione, & anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus Episcopus, seu quilibet Sacerdotum, in eodem venerabili Cœnobio, neque omninò in aliquo loco huic subdito, pro aliqua ordinatione, seu consecratione Altaris, vel Ecclesiæ, Presbyterorum, vel Diaconorum Missarumque celebratione, nisi ab Abbate ejusdem Cœnobii, vel Prioribus eidem Cœnobio subditis, invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat: sed liceat Monachis tuis, ubicunque positis, cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere, ubicunque tibi, & illis, vestrisque successoribus placuerit. Interdicimus autem, sub simili anathematis promulgatione, ut neque Cluniacum, neque loca ad id pertinentia, ullius cujuscunque Episcopi, vel Sacerdotis deprimantur interdictionis titulo, seu excommunicationis vinculo, vel anathematis. Non enim patitur sanctæ Sedis Apostolicæ auctoritas, ut ullius cujuscunque personæ obligatione proscindatur à se cujuslibet concessa libertatis potestas. Non igitur Fratres tui, ac Monachi, ubicunque positi, cujuscunque Episcopi maledictionis, vel excommunicationis, seu interdictionis vinculo teneantur astricti. Quod si quis, sciens hanc nostram paginam contra hoc facere præsumpserit, auctoritate Beati Petri Apostoli, cui conditor omnium ligandi, atque solvendi potestatem commisit, & nostrâ, ipsi Monachi absolvantur: & is, quicunque sit, qui Apostolicæ Sedis filium ligare, sive maledicere, contra decretum nostrum voluit, maledictione ipsa ligetur, anathematizetur, & condemnetur. Si qua verò competens ratio adversus quemquam, & hoc aliter determinari, vel definiri nequiverit, judicium Apostolicum, quod nulli præjudicium prætendere patitur, super hoc patienter præstoletur, & humiliter requiratur. Liceat quoque vobis, & Fratribus vestris ubicunque positis, Ecclesias in manibus vestris tenere, earum fructus, & beneficia percipere, in Ecclesiis Presbyteros ad voluntatem vestram eligere, ita tamen ut ab Episcopis, vel Episcoporum Vicariis, animarum curam absque venalitate suscipiant, quam si committere illi, quod absit, ex pravitate, sive indignatione noluerint, tunc Presbyteri, ex Apostolicæ Sedis benignitate, & auctoritate, sine alicujus personæ impedimento, vel contradictione, officia [ 212/2 ] divina solemniter celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum verò, seu Altarium consecrationes ab Episcopis in quorum diœcesibus sunt, locorum vestrorum Fatres accipiant, si quidem gratis, ac sine pravitate voluerint exhibere, alioquin à Catholico, quem maluerint, Episcopo consecrationum ipsarum Sacramenta suscipiant. Decernimus etiam, & illius, cujus vice, quamvis indigni fungimur, auctoritate sancimus, ut idem locus, & loca ei subdita, omnibus, ob salutem confugientibus, sint misericordiæ sinus, sint totius pietatis, & salutis portus: Obtineat in his locum justus, nec repellatur pœnitere volens iniquus: Præbeatur innocentibus charitas mutuæ fraternitatis, nec negetur offensis spes salutis, & indulgentia pietatis. Et si aliquis, cujuscunque obligatus anathemate, eundem locum, vel loca ei subdita expetierit sive pro corporis sepultura, seu alterius suæ utilitatis, ac salutis gratiâ, minimè à veniâ & optatâ misericordiâ excludatur, sed oleo medicamenti salutaris fovendus colligatur: quia & justum sic est, ut in domo pietatis justo tribuatur dilectio sanctæ fraternitatis, & ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiæ, & salutis. Sit autem omnibus ibi advenientibus causa salutis, hîc, & in perpetuum divinæ miserationis, & pietatis refrigerium, & Apostolicæ benedictionis, & absolutionis præsidium. Hanc etiam vobis prærogativam concedimus, ut quisquis ad vos alieni Monasterij Monachus, pro vitæ melioratione transierit, licenter recipiatur, remotis prioris loci querimoniis, ut largiente Domino, salutis, quam quærere videtur apud vos, potiatur effectu. Clericos quoque regulares, quos Canonicos vocant, qui vel in locis suis salvari non possunt, vel pro necessitatibus, ad vestra loca humiliter, & devotè confugiunt, suscipiendi, & vestrum propositum admittendi, Religioni vestræ, licentiam impartimur. Decernimus præterea, & omninó constituimus, ut prædicti loci obeunte Abbate, non ibi alius cujuscumque violentia constituatur ordinandus, sed ab ipsa Congregatione loci, secundum timorem Dei, & institutionem Legislatoris Benedicti, Pater, qui sibi præesse debeat, eligatur, atque ad eum ordinandum, qualiscunque illi placuerit, Episcopus advocetur. Præterea constituimus, & sub anathematis vinculo omnimodè interdicimus, ut nulli omnino hominum liceat vestrum venerabile Cœnobium, & loca ei subdita temerè perturbare, nec aliquas consuetudines novas imponere, sed eorum Ecclesiæ, decimæ, possessiones, & bona cætera, quæ pro animarum salute jam donata sunt, vel in futurum, Deo miserante, donari contigerit, firma vobis, omnibusque vestris successoribus, & illibata, & ab omni exactione injustâ quieta, & libera in perpetuum permaneant. Si qua igitur Ecclesiastica, secularisve persona hanc nostram Constitutionem audiens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congruâ emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à Sacratissimo Corpore, ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine, districtæ ultioni subjaceat. Cunctis justa eidem Cœnobio servantibus, & pacem, fidem, & dilectionem in veritate exhibentibus sit pax, & benedictio Domini nostri Jesu Christi, quatenùs hîc fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem, qui reddet unicuique juxta opera sua, præmium æternæ pacis inveniant. Amen, Amen, Amen. Datum Laterani, V. Idus Januarii, Indictione viii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio