Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Hadrian IV     ||     1156, Aug. 19     ||     Dilectus filius noster

Bull. Clun. 68, 1 n. 2

EPISTOLA ADRIANI PAPÆ IV. ad Viennensem & Lugdunensem Archiepiscopos de Celsiniacensi Monasterio, cujus homines vexabat Eust. frater Petri Abbatis Clun.

CVIII. S[tephano Viennensi et C. [Heraclio] Lugdunensi archiepiscopis mandat rogatu Petri abbatis Cluniacensis, ne monasterium Celsiniacense vexari ab Eustachio patiantur.
(Narniæ, Aug. 19.)
[D. BOUQUET Recueil, XV, 674.]

ADRIANUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus S. Viennensi, & C. Lugdunensi Archiepiscopis, salutem & Apostolicam benedictionem Dilectus filius noster Petrus Abbas Cluniacensis Celsiniacense Cœnobium, quod ad jus pertinet Cluniacensis Ecclesiæ, à fratre suo Eust. occasione trecentarum marcarum argenti, quas ab eo requirit, graviter conqueritur infestari; cum ipse tamen se paratum asserat extitisse, quod justum est, illi mediante [ 68/2 ] judicio exhibere. Homines siquidem supradictæ Ecclesiæ capit, bona eorum diripit, & quibus modis potest incessanter affligit. Vnde nos, quoniam perturbatoribus Cluniacensis Ecclesiæ, tam per nos quàm per fratres & Coëpiscopos nostros exacta volumus diligentia contraïre; per præsentia vobis scripta mandamus, quatinus præfatum E. ut ab infestatione prænominati Cœnobii & hominum ipsius abstineat, & iniquè ablata restituat, districtius moneatis. Si verò monitionibus vestris obedire contempserit, excommunicationis eum vinculo innodetis, & donec resipiscat, sicut excommunicatum faciatis attentius evitari. Sanè si adversum Cluniacensem Ecclesiam vel obedientias ejus quicquam juris habuerit, vos in unum convenientes partes ante vestram præsentiam evocetis, & rationibus hinc inde diligenter auditis & plenariè cognitis, quod justum inde fuerit, judicetis, & prosecutione faciatis operis adimpleri.
Datum Narniæ XIV. Kalendas Septembris, Pontificatus nostri anno.
Adrianus episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus S[tephano] Viennensi et C. [Eraclio] Lugdunensi archiepiscopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectus filius noster Petrus, abbas Cluniacensis, Celsiniacense monasterium quod ad jus pertinet Cluniacensis ecclesiæ, a fratre suo Eustachio occasione trecentarum marcarum argenti, quas ab eo requirit, graviter infestatur; cum ipse tamen se paratum [1477B] asserat exstitisse, quod justum est, illi mediante judicio exhibere. Homines siquidem supradictæ ecclesiæ capit, bona eorum diripit, et quibusmodis potest, incessanter affligit. Unde nos, quoniam perturbatoribus Cluniacensis ecclesiæ tam per nos quam per fratres et cœpiscopos nostros exacta volumus diligentia contraire, per præsentia vobis scripta mandamus quatenus præfatum E[ustachium], ut ab infestatione prænominati cœnobii et hominum ipsius abstineat, et inique ablata restituat, districtius moneatis. Si vero monitionibus vestris obedire contempserit, excommunicationis eum vinculo innodetis, et donec resipiscat, sicut excommunicatum faciatis attentius evitari. Sane si adversum Cluniacensem ecclesiam vel obedientias [1477C] ejus quidquam juris habuerit, vos in unum convenientes partes ante vestram vestram præsentiam evocetis, et rationibus hinc inde diligenter auditis et plenarie cognitis, quod justum inde fuerit, judicetis, et prosecutione faciatis operis adimpleri.
Datum Narniæ, XIV Kal. Septembris.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio