Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Anastasius IV     ||     1154, Apr. 25     ||     Quae a praedecessoribus

Bull. Clun. 66, 1

BULLA ANASTASII IV. AD ALANUM Antisiodorensem Episcopum, qua confirmat concordiam factam per summum Pontificem Eugenium III. super jurisdictione Monasterij sancti Germani Altisiodorensis, quæ partim tribuitur ipsi Episcopo, partim Abbati Cluniacensi.

LXIX. Bulla Alano episcopo Antissiodorensi data. - Jus ei confirmat in abbatem S. Germani. (Laterani, April. 25.)
[ Gall. Christ., XII, 123.]

ANASTASIUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Alano Altisiodorensi Episcopo, ejusque successoribus canonicè substituendis in perpetuum. Quæ à prædecessoribus nostris per judicium vel concordiam acta esse noscuntur, in sua volumus stabilitate persistere, & ut imposterum robur obtineant confirmationis nostræ munimine roborari; eapropter dilecte in Domino fili Alane Episcope tuis justis petitionibus gratum accommodantes assensum, concordiam quam prædecessor noster sanctæ memoriæ Papa Eugenius super controversia quæ agitabatur de Monasterio beati Germani inter Hugonem bonæ memoriæ prædecessorem tuum, & dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem Abbatem, & Monachos S. Germani fecisse dignoscitur, nos ejus vestigiis inhærentes Apostolicæ Sedis auctoritate firmamus, præcipientes ut in Abbatia sancti Germani sine Cluniacensis Abbatis consilio Abbas nullatenus eligatur, electum verò approbandi, vel reprobandi canonice, & si dignus fuerit in Abbatem benedicendi, tam tu quàm successores tui habeatis liberam facultatem, Benedictus autem obedientiam Episcopo Altisiodorensi promittat. Depositio quoque ipsius, si talis (quod absit) apparuerit judiciatio ordine facienda, & tam Abbatis quàm Monachorum canonica correctio ad te nihilominus pertinebit, chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium vel basilicarum, ordinationes Monachorum vel clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, Abbas & Monachi sancti Germani ab Altisiodorensi Episcopo tanquam à Diœcesano accipiant, donec gratiam Apostolicæ Sedis habuerit. Prætereà memorati prædecessoris nostri Papæ Eugenii statuta sequentes, præsentis scripti pagina confirmamus, ne, quod à præfato Cluniacensi Abbate de investitura per baculum ipsi Abbati sancti Germani factum est, tibi & Ecclesiæ tuæ imposterùm præjudicium faciat, vel aliquod inferat detrimentum: & ne de cætero Abbas sancti Germani à Cluniacensi Abbate investituram per baculum suscipiat [ 66/2 ] prohibemus. Si quis igitur hujus confirmationis nostræ paginam scnies, contra eam temerè venire tentaverit, honoris & officii sui periculum patiatur, aut extrema ultione plectatur, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit.
Ego Anastasius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego B. Presbyter Cardinalis tit. Calixti.
Guido Presbyter Cardinalis tit. S. Grisogoni.
Vmbaldus Presb. Card. tit. S. Praxedis.
Albericus Presb. Card. tit. S. Anastasiæ.
Julius Presb. Card. tit. S. Marcelli.
Jordanus Presb. Card. tit. SS. Susannæ & Felicitatis.
Ego B. Presb. Card. tituli sancti Stephani de monte Celio.
Joannes Presb. Card. SS. Joannis & Pauli tit. Pammachii.
Joannes Presb. Card. tit. SS. Sylvestri & Martini.
Imarus Tusculanus Episcopus.
Hugo Hostiensis Episcopus.
Censius Portuensis Episcopus.
Gregorius Diac. Card. & Electus Sabinensis.
Rodulphus Card. tit. S. Luciæ in Septa.
Guido Diac. Card. S. Mariæ in Porticu.
Joannes Diac. Card. SS. Sergii & Bacchi.
Odo Diac. S. Nicolai in carcere Tulliano.
Datum Laterani per manum Rolandi Romanæ Ecclesiæ Episcopi Cardinalis & Cancellarii VII. Kalendas Maii indict. II. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. LIV. Pontificatus verò Domni Anastasii IV. Papæ anno primo.
Anastasius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Alano Antissiodorensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. [1065B]
Quæ a prædecessoribus nostris per judicium vel concordiam acta esse noscuntur, in sua volumus stabilitate persistere, ut imposterum robur obtineant confirmationis nostræ munimine roborari. Eapropter, dilecte in domino fili Alane episcope, tuis justis petitionibus gratum accommodantes assensum, concordiam quam prædecessor noster sanctæ memoriæ papa Eugenius, super controversia quæ agitabatur de monasterio B. Germani inter Hugonem bonæ memoriæ prædecessorem tuum et dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem abbatem et monachos Sancti Germani fecisse dignoscitur, nos ejus vestigiis inhærentes apostolicæ sedis auctoritate firmamus, præcipientes ut in abbatia [1065C] S. Germani sine Cluniacensis abbatis consilio abbas nullatenus eligatur; electum vero approbandi vel reprobandi canonice, et si dignus fuerit in abbatem benedicendi, tam tu quam successores tui habeatis liberam facultatem; benedictus autem obedientiam episcopo Antissiodorensi promittat. Depositio quoque ipsius, si talis, quod absit, apparuerit iudiciario ordine facienda, et tam abbatis quam monachorum canonica correctio ad te nihilominus pertinebit. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium vel basilicarum, ordinationes monachorum vel clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, abbas et monachi S. Germani ab Antissiodorensi episcopo tamquam a diœcesano accipiant, donec gratiam apostolicæ sedis habuerint. Præterea memorati [1065D] prædecessoris nostri papæ Eugenii statuta sequentes, præsentis scripti pagina confirmamus, ne quod a præfato Cluniacensi abbate de investitura per baculum ipsi abbati S. Germani factum est, tibi vel ecclesiæ tuæ imposterum præiudicium faciat, vel aliquod inferat detrimentum, et ne de cætero abbas S. Germani a Cluniacensi abbate investituram per baculum suscipiat prohibemus. Si quis autem hujus nostræ confirmationis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut extrema ultione plectatur, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit.
Ego Anastasius catholicæ Ecclesiæ episcopus. [1066A]
Ego B. presbyter cardinalis tit. S. Calixti.
Guido presbyter cardinalis tituli S. Chrysogoni.
Umbaldus presbyter cardinalis tituli S. Praxedis.
Aubericus presbyter cardinalis tituli S. Anastasiæ.
Iulius presbyter cardinalis tituli S. Marcelli.
Iordanus presbyter cardinalis tituli SS. Susannæ et Felicitatis.
Ego B. presbyter cardinalis tit. S. Stephani de Monte-Celio.
Jojannes presbyter card. S. Jojannis et Pauli tit. Pamachii.
Jojannes presbyter card. tituli SS. Silvestri et Martini.
Imarus Tusculanus episcopus. [1066B]
Hugo Ostiensis episcopus.
Censius Portuensis episcopus.
Gregorius diaconus cardinalis et electus Sabinensis.
Rodulphus cardinalis tituli Luciæ in Septa solis.
Guido diaconus card. S. Mariæ in Porticu.
Joannes diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi.
Oddo diaconus S. Nicolai in Carcere Tulliano.
Datum Laterani per manum Rolandi Romanæ ecclesiæ presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Kalend. Maii, indictione II, Incarnationis Dominicæ anno 1154, pontificatus vero domini Anastasii IV papæ anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio