Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Anastasius IV     ||     1154, Apr. 25     ||     Quae in Romana ecclesia

Bull. Clun. 65, 2 n. 1

EPISTOLA ANASTASII PAPÆ IV. ad Bisuntinum & Lugdunenses Archiepiscopos, pro executione judicii sui super controversia, quæ fuerat inter Abbatem de Miratorio & Petrum Ven. Abbatem Cluniacensem.

LXXI. Ad Bisuntinum et Lugdunensem archiepiscopos. - Ut observari faciant sententiam excommunicationis et interdicti, a se ordine iudiciario prolatam in abbatem et fratres Miratorii. (Laterani, April. 25.)
[D. BOUQUET, Recueil, XV, 661.]

ANASTASIUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus H. Bisuntino & Lugdunensi Archiepiscopis, salutem & Apostolicam benedictionem. Quæ in Romana Ecclesia ordine judiciario terminantur, in sua debent stabilitate firmiter permanere; & qui ea violare præsumunt, vel quominus impleantur quomodolibet impedire, districtæ ultioni debent proculdubio subjacere. Super causa autem, quæ inter dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem Abbatem, & Eustorgium Abbatem de Miratorio agebatur, talem noveritis à nobis sententiam ordine judiciario promulgatam. Ab eodem enim Abbate de Miratorio pecuniam decem & septem millium solidorum Lugdunensis monetæ supra dicto filio nostro Cluniacensi Abbati judicavimus esse reddendam. Verùm quoniam prædictus Abbas de Miratorio supra dicta sententia commotus, non accepta licentia remeavit: ut nostra debeat sententia adimpleri, statuimus quod idem Abbas de Miratorio, & fratres ipsius usque ad Kalendas Augusti pecuniam ipsam Cluniacensi Abbati restituant. Alioquin extunc, tam ipsum Abbatem, quàm Priorem ejus vinculo noveritis anathematis innodatos, atque in eorum Ecclesia, & fratribus omnibus atque conversis, ubicumque fuerint, divina sciatis officia interdicta. Vobis ergo per Apostolica scripta mandamus, quatinus sententiam excommunicationis & interdicti per vestras Provincias, usque ad impletionem nostri mandati faciatis firmiter observari.
Datum Laterani VII. Kalendas Maii, Pontificatus nostri anno primo.
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus H[UMBERTO] Bisuntino et Lugdunensi archiepiscopis, salutem et apostolicam benedictionem. [1068A]
Quæ in Romana Ecclesia ordine iudiciario terminantur, in sua debent stabilitate permanere, et qui ea violare præsumunt, vel quominus impleantur quomodolibet impedire, districtæ ultioni debent procul dubio subiacere. Super causa autem quæ inter dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem abbatem Cluniacensem et Eustorgium abbatem de Miratorio agebatur, talem noveritis a nobis sententiam ordine iudiciario promulgatam. Ab eodem enim abbate de Miratorio pecuniam decem et septem millium solidorum Lugdunensis monetæ supradicto filio nostro Cluniacensi abbati iudicavimus esse reddendam. Verum quoniam prædictus abbas de Miratorio, supradicta sententia commotus, non accepta licentia remeavit; ut nostra debeat sententia [1068B] adimpleri, statuimus quod idem abbas de Miratorio et fratres ipsius usque ad Kalendas Augusti pecuniam ipsam Cluniacensi abbati restituant, alioquin extunc tam ipsum abbatem quam priorem eius vinculo noveritis anathematis innodatos, atque in eorum ecclesia et fratribus omnibus atque conversis ubicunque fuerint, divina sciatis officia interdicta. Vobis ergo per apostolica scripta mandamus quatenus sententiam excommunicationis et interdicti per vestras provincias usque ad impletionem nostri mandati, faciatis firmiter observari.
Datum Laterani VII Kal. Maii, pontificatus nostri anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio