Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Eugen III     ||     1149, Mai 20     ||     Controversiae quae inter

Bull. Clun. 62, 1 n. 2

EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad H. Viennensem Archiepiscopum, cui committitur cognitio controversiæ, quæ fuit inter Eduensem Episcopum & Petrum Venerabilem Abbatem Cluniacensem super proprietate Ecclesiarum de Poloniaco.

CCCL. II. Hugonem] Viennensem archiepiscopum, cui committitur cognitio controversiæ, quæ fuit inter Eduensem episcopum [Henricum] et Petrum Venerabilem abbatem Cluniacensem super proprietate ecclesiarum de Poloniaco.
(Anno 1149, Maii 20.)
[Bullar. Cluniac., p. 62.]

EUGENIUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri nostro H. Viennensi Archiepiscopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Controversiæ, quæ inter dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem Abbatem, & venerabilem fratrem nostrum Eduensem Episcopum super proprietate Ecclesiarum de Poloniaco agitur, debitum finem imponere cupientes, fraternitati tuæ controversiam ipsam duximus committendam. Ideóque per præsentia scripta discretioni tuæ mandamus, quatinus congruo loco & tempore utraque parte ante faciem tuam evocata, causam ipsam [ 62/2 ] fine canonico, Domino auctore studeas terminare.
Datum Tusculi, XIII. Kalendas Junii.

 

Legitur & Rescriptum seu Responsum ipsius Archiepiscopi Viennensis, mandantis Eduensem Episcopum per Procuratores suos, præpositum videlicet Ecclesiæ Eduensis & Magistrum Osbertum Viennæ comparentem, appellasse ad audientiam Apostolicam, ad Dominicam «Lætare Ierusalem».
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili [ 1391C ] fratri nostro II. Viennensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem. Controversiæ quæ inter dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem abbatem, et venerabilem fratrem Eduensem episcopum super proprietate ecclesiarum de Poloniaco agitur, debitum finem imponere cupientes, fraternitati tuæ controversiam ipsam duximus committendam. Ideoque per præsentia scripta discretioni tuæ mandamus, quatenus congruo loco et tempore utraque parte ante faciem tuam evocata, causam ipsam fine canonico, Domino auctore, studeas terminare.
Datum Tusculani, XIII Kalend. Junii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio