Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Eugen III     ||     1148, Feb. 15     ||     Dilecti filii nostri

Bull. Clun. 61, 2

EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad Abbatem & fratres sancti Benedicti super Padum, quibus mandat ut obedientiam & reverentiam exhibeant Abbati Cluniacensi, nec eligere possint sibi Abbatem sine ipsius auctoritate, præcepto, consilio & assensu.

CCLVI. Ad abbatem et fratres Sancti Benedicti super Padum. - Mandat ut obedientiam et reverentiam exhibeant abbati Cluniacensi, nec eligere possint [ 1307A ] sibi abbatem sine ipsius auctoritate, præcepto, consilio et assensu.
(Anno 1148, Febr. 15.)
[Bullar. Cluniac., 61.]

EUGENIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Vv. Abbati sancti Benedicti, ejusque fratribus, salutem & Apostolicam benedictionem. Dilecti filii nostri Petri Abbatis Cluniacensis & fratrum suorum sæpius suscepta querimonia, quod ea, quæ in Monasterio sancti Benedicti per prædecessores nostros, tam in electione Abbatis, quàm in aliis, eis concessa & in scriptis eorum firmata sunt, ipsis subtraxeritis, & contra tenorem privilegiorum Sedis Apostolicæ Abbatem elegeritis, utramque partem ante nostram præsentiam evocavimus, rationes verò & allegationes hinc inde diligenter audivimus, & scripta studiosè consideravimus; & cum fratribus nostris super ea diu consuluimus; ex quibus cognovimus quod beati Benedicti Monasterio Cluniacensis Ecclesiæ sollicitudo, divina favente clementia, & in temporalibus & in spiritualibus magnum contulit incrementum. Ideóque eidem Cluniacensi Ecclesiæ privilegia illibata servare volentes, præcipimus ut tu, Vvillelme Abbas usque ad primum festum beatorum Apostolorum Petri & Pauli, cum honestis & discretis personis de fratribus tuis, sicut à prædecessoribus [ 62/1 ] nostris felicis memoriæ Innocentio & Lucio præceptum est, Cluniacense Monasterium visites, atque dilecto filio nostro Petro Abbati, & reverentiam humiliter exhibeas. Quod si infirmitate gravatus per te id adimplere non poteris, per meliores personas ipsius Monasterij idipsum adimpleas. Defuncto verò ejusdem loci Abbate, fratres sancti Benedicti Cluniacensem Abbatem adeant, & Abbatis sui obitum ei annuncient, atque de Abbate de sua, si idoneus repertus fuerit, vel de Cluniacensi congregatione sibi eligendo auctoritatem, præceptum, consilium, & assensum ipsius Abbatis debita humilitate sibi expostulent; quo facto Abbatem sibi regulariter eligant: Electus autem Cluniacensi Abbati repræsentetur, & obedientiam ei promittat. Cum autem Cluniacensis Abbas per se, vel per Vicarium suum ad præfatum beati Benedicti Monasterium venire voluerit, reverenter à vobis suscipiatur atque tractetur; & ad observantiam religionis studiosè intendat, & quæ apud nos corrigenda invenerit, liberè & regulariter corrigat.
Datum apud Sarranium, XV. Kal. Martii.
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis W. abbati Sancti Benedicti, eiusque fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilecti filii nostri Petri abbatis Cluniacensis et fratrum suorum sæpius suscepta querimonia, quod ea quæ in monasterio Sancti Benedicti per prædecessores nostros, tam in electione abbatis quam in aliis, eis concessa et in scriptis eo um firmata sunt, ipsis subtraxeritis, et contra tenorem privilegiorum sedis apostolicæ abbatem elegeritis, utramque partem ante nostram præsentiam evocavimus, rationes [1307B] vero et allegationes hinc inde diligenter audivimus, et scripta studiose consideravimus; et cum fratribus nostris super ea diu consuluimus: ex quibus cognovimus quod Beati Benedicti monasterio Cluniacensis Ecclesiæ sollicitudo, divina favente clementia, et in temporalibus et in spiritualibus magnum contulit incrementum. Ideoque eidem Cluniacensi Ecclesiæ privilegia illibata servare volentes, præcipimus ut tu, Willelme abbas, usque ad primum festum beatorum apostolorum Petri et Pauli, cum honestis et discretis personis de fratribus tuis, sicut a prædecessoribus nostris felicis memoriæ Innocentio et Lucio præceptum est, Cluniacense monasterium visites, atque dilecto filio nostro Petro abbati honorem et reverentiam humiliter [1307C] exhibeas. Quod si infirmitate gravatus per te id adimplere non poteris, per meliores personas ipsius monasterii idipsum adimpleas. Defuncto vero eiusdem loci abbate, fratres Sancti Benedicti Cluniacensem abbatem adeant, et abbatis sui obitum ei annuntient, atque de abbate de sua, si idoneus repertus fuerit, vel de Cluniacensi congregatione sibi eligendo auctoritatem, præceptum, consilium, et assensum ipsius abbatis debita humilitate sibi expostulent; quo facto abbatem sibi regulariter eligant: electus autem Cluniacensi abbati repræsentatur, et obedientiam ei promittat. Cum autem Cluniacensis abbas per se, vel per vicarium suum ad præfatum Beati Benedicti monasterium venire voluerit, reverenter a vobis suscipiatur atque tractetur; [1307D] et ad observantiam religionis studiose intendat, et quæ apud eos corrigenda invenerit, libere et regulariter corrigat.
Datum apud Sarranium XV Kal. Martii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio