Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Eugen III     ||     1147, Aug. 24     ||     Quae ab ecclesiae Dei

Bull. Clun. 58, 2

PRIVILEGIUM EUGENII PAPÆ III. ad Petrum Venerabilem, cui confirmat donationem seu venditionem unius Calderiæ apud Ledonem Salinerii, factam Monasterio Cluniacensi per Vvillelmum Comitem Matisconensem.

Eugenij III. Papę Diploma, de Calderia de Ledone.
An. 1147.
Chart. xcv.

CCXXII. Monasterio Cluniacensi asserit Bærnam Monteriam, a Guillelmo, comite Matisconensi, concessam.
(Anno 1147, Aug. 25.)
[Biblioth. Cluniac., 1409.]

EUGENIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Cluniacensi Abbati, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Quæ ab Ecclesiæ Dei fidelibus, pro animarum suarum salute, ad Religiosorum sustentationem rationabili providentia statuuntur, in sua volumus stabilitate persistere; & ne pravorum hominum valeant imposterum refragatione turbari, congrua nos convenit sollicitudine providere. Sicut per scriptum nobilis viri Guillelmi Matisconensis Comitis, quod nostro conspectui obtulistis, ejusdem sigillo impressum, agnovimus; idem Vvillelmus Comes, partim dono pro animæ suæ & parentum suorum salute, partim venditione possessionem quamdam cum suis appendiciis in burgo Ledonis, quæ vulgò Baerna Monteria vocatur, quæ erat Haimonis Ledonensis præpositi, & Burgensem quemdam ejusdem possessionis custodem (data ei concorditer in Concambio alia Baerna Monteria) vobis, vestrisque successoribus in perpetuum liberè habendam concessit. Vos verò pro tanto beneficio sexdecim millia solidorum Cluniacensis monetæ, & quatuor mulas ei dedistis. Cui nimirum donationi & venditioni Pontia Comitissa uxor ipsius Comitis, Stephanus & Girardus filii eorum, præfatus Haimo præpositus, mater ejus & fratres, Gualterius vice-Comes Frontoniaci, & omnes alii, qui in ea possessione aliquid juris videbantur habere, assensum communiter præbuerunt. Quod, ut firmiori stabilitate subnixum consisteret, ipse quoque Vvillelmus Comes, & præfata uxor ejus, & filii, & omnes alii supradicti juramento firmarunt; eo videlicet tenore, quod hujus concessionis in perpetuum bona fide auctores & defensores existerent: si quis verò calumniam [ 59/1 ] facere aut damnum inferre tentaverit, ipsi pro posse suo concessionem ipsam per omnia tuebuntur. Proceres quoque terræ ejusdem Comitis, Hugo videlicet de Berziaco, Henricus Grossus, & Joceranus frater ejus, Guillelmus de Neblens, Paganus de Classiaco, Bernardus Paganus, Mayolus Rabutinus, & Stephanus de Balsinens juraverunt quod si prædicta pactio non teneretur, aut aliquo casu infringeretur, commoniti à fratribus Cluniacensibus Matisconam venirent, & ibidem obsides manerent, donec re pacificata, cum licentia Abbatis Clun. redirent. Guido insuper de Munet, Guillelmus Joret, Guido de Laisiaco, & plures alii, qui in scripto prædicti Comitis continentur, in Burgum Ledonis se obsides venturos, quemadmodum alii supradicti nihilominus juraverunt.
Hanc itaque donationem, seu venditionem, dilecti in Domino filii, vobis vestrisque successoribus, & per vos Cluniacensi Monasterio, in quo divino mancipati estis obsequio, auctoritate Apostolica confirmamus, & futuris perpetuò temporibus ratam manere decernimus. Prohibentes, ut nulli omninò hominum liceat Cluniacense Monasterium super eadem possessione temerè perturbare, aut aliquibus molestiis fatigare; sed integra, & ab omni in petitione libera conservetur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa est, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ confirmationis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo ac sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaccat. Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hîc fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego Eugenius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Albericus Ostiensis Episcopus.
Ego Imarus Tusculanus Episcopus.
Ego Hubaldus Presbyter Cardinalis tit. SS. Joannis & Pauli.
Ego Guido Presbyter Card. tit. S. Laurentii & Damasi.
Ego Hugo Presbyter Cardinalis in Lucina.
Ego Aribertus Presbyter Card. tit. S. Anastasiæ.
Ego Julius Presbyter Card. tit. S. Marcelli.
Ego Guido Presbyter Card. tit. Pastoris.
Ego Jordanus Presbyter Card. tit. sanctæ Susannæ.
Ego Otto Presbyt. Card. S. Georgii ad velum aureum.
Ego Joannes Paparo Diaconus Card. S. Adriani.
Ego Gregorius Diaconus Card. S. Angeli.
Ego Joannes Diaconus Card. S. Mariæ novæ.
Ego Guido Diaconus Card. S. Mariæ in Porticu.
Ego Hyacintus Diac. Card. S. Mariæ in Cosmedin.
Datum Altisiodori per manum Guidonis S. R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis & Cancellarii, VIII. Kalendas Septembris, Indictione X. Incarnat. Dominicæ anno M. C. XLVII. Pontificatus Domni Eugenii tertii Papæ anno III.
Evgenius Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis Petro Abbati Cluniacensi, eiusq. [ 1410 ] fratribus tam pręsentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum. Quę ab Ecclesię Dei fidelibus pro animarum suarum salute ad religiosorum sustentationem rationabili prouidentia statuuntur, in sua volumus stabilitate persistere, & ne prauorum hominum valeant in posterum refragatione turbari, congrua nos conuenit sollicitudine prouidere. Sicut per scriptum nobilis viri Willelmi Matisconensis Comitis, quod nostro conspectui obtulisti eiusdem sigillo impressum, agnouimus, idem W. Comes partim dono pro animę suę, & parentum suorum salute, partim venditione, possessionem quandam cum suis appendiciis in burgo Ledonis, quę vulgo Baerna Monteria vocatur, quę erat Haimonis Ledonensis Prępositi, & burgensem quendam eiusdem possessionis custodem, data ei concorditer in concambio alia Baerna Monteria, vobis vestrisque successoribus in perpetuum libere habendam concessit. Vos vero pro tanto beneficio sexdecim milia solidorum Cluniacensis Monetę, & quatuor ei dedistis. Cui nimirum donationi, & venditioni Pontia Comitissa vxor ipsius Comitis, Stephanus & Girardus filij eorum, pręfatus Aymo prępositus, mater eius & fratres, Gualterius Vicecomes Frotoniaci, & omnes alij, qui in ea possessione aliquid iuris videbantur habere, assensum communiter prębuerunt. Quod vt firmiori stabilitate subnixum consisteret, ipse quoque Wilielmus Comes, & pręfata vxor eius, & filij, & omnes alij supradicti iuramento firmarunt, eo videlicet tenore, quod huius concessionis in perpetuum bona fide auctores & defensores existerent. Si quis autem calumniam facere, aut damnum inferre tentauerit, ipsi pro posse suo cōcessionem ipsam per omnia tuebuntur. Proceres quoque terrę eiusdem Comitis, Hugo videlicet de Berziaco, Henricus Grossus, & Iocerandus frater eius, Guillelmus de Neblens, Paganus de Classiaco, Bernardus Paganus, Maiolus Tabutinus, & Stephanus de Basenens, iurauerunt quod si prędicta pactio non teneretur, aut aliquo casu infringeretur, commoniti a fratribus Cluniacensibus Matisconā venirent, & ibidem obsides manerent, donec re pacificata, cum licentia Abbatis Clun. redirent. Guido insuper de Munet, Guillelmus Ioret, G. de Loiseaco, & plures alij, qui in scripto prędicti Comitis continentur, in burgum Ledonis se obsides venturos, quemadmodum alij supradicti, nihilominus iurauerunt.
Hanc igitur donationem seu venditionem, dilecti in Domino filij, vobis vestrisque successoribus, & per vos Cluniacensi Monasterio, in quo diuino mācipati estis obsequio, auctoritate Apostolica confirmamus, & futuris perpetuo temporibus ratam manere decernimus. Prohibentes, vt nulli omnino hominum liceat Cluniacense Monasterium super eadem possessione temere perturbare, aut aliquibus molestiis fatigare; sed integra, & ab omni impetitione libera conseruetur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa est, vsibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, sęcularisue persona hanc nostrę confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere [ 1411 ] de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtę vltioni subiaceat. Conseruantibus autem sit pax Domini nostri Iesu, quatenus & hic fructum bonę actionis percipiant, & apud districtum Iudicem pręmia ęternę pacis inueniant, Amen.
Ego Evgenivs Catholicę Ecclesię Episcopus ff.
(Rota)
Ego Albericus Ostiensis Episcopus ff.
Ego Imarus Tusculanus Episcopus ff.
Ego Hubaldus Presbyter Card. tit. SS. Ioannis & Pauli ff.
Ego Guido Presbyter Card. tit. SS. Laurentij & Damasi ff.
Ego Hugo Presbyter Card. in Lucina ff.
Ego Aribertus Presbyter Card. tit. S. Anastasię ff.
Ego Iulius Presbyter Card. tit. S. Marcelli ff.
Ego Guido Presbyter Card. tit. Pastoris ff.
Ego Iordanus Presbyter Card. tit. S. Susannę ff.
Ego Oddo Presbyter Card. S. Georgij ad velum aureum ff.
Ego Ioannes Paparo Diaconus Card. S. Adriani ff.
Ego Gregorius Diaconus Card. S. Angeli ff.
Ego Ioannes Diaconus Card. S. Marię nouę ff.
Ego Guido Diaconus Card. S. Marię in Porticu ff.
Ego Iacintus Diaconus Card. S. Marię in Cosmidin ff.
Datum Altisiodori per manum Guidonis S. R. E. Diaconi Cardinalis & Cancellarij, VIII. Kal. Sept. Ind. X. Incar. Dominicę anno MCXLVII. Pontificatus domni Eugenij III. Papę anno III.
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati Cluniacensi, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum. Quæ ab Ecclesiæ Dei fidelibus pro animarum suarum salute ad religiosorum sustentationem rationabili providentia statuuntur, in sua volumus stabilitate persistere, et ne pravorum hominum valeant in posterum refragatione turbari, congrua nos convenit sollicitudine providere. Sicut per scriptum [ 1272B ] nobilis viri Willelmi Matisconensis comitis, quod nostro conspectui obtulisti ejusdem sigillo impressum, agnovimus, idem W. comes partim dono pro animæ suæ et parentum suorum salute, partim venditione, possessionem quamdam cum suis appendiciis in burgo Ledonis, quæ vulgo Bærna Monteria vocatur, quæ erat Haimonis Ledonensis præpositi, et burgensem quemdam ejusdem possessionis custodem, data ei concorditer in concambio alia Bærna Monteria, vobis vestrisque successoribus in perpetuum libere habendam concessit. Vos vero pro tanto beneficio sexdecim millia solidorum Cluniacensis monetæ, et quatuor ei dedistis. Cui nimirum donationi et venditioni Pontia comitissa uxor ipsius [ 1272C ] comitis, Stephanus et Girardus filii eorum, præfatus Aymo præpositus, mater ejus et fratres, Gualterius vicecomes Frotoniaci, et omnes alii, qui in ea possessione aliquid juris videbantur habere, assensum communiter præbuerunt. Quod ut firmiori stabilitate subnixum consisteret, ipse quoque Wilielmus comes, et præfata uxor ejus, et filii, et omnes alii supradicti juramento firmarunt, eo videlicet tenore, quod hujus concessionis in perpetuum bona fide auctores et defensores existerent. Si quis autem calumniam facere, aut damnum inferre tentaverit, [ 1273A ] ipsi pro posse suo concessionem ipsam per omnia tuebuntur. Proceres quoque terræ ejusdem comitis, Hugo videlicet de Berziaco, Henricus Grossus, et Jocerandus frater ejus, Guillelmus de Neblens, Paganus de Classiaco, Bernardus Paganus, Majolus Tabutinus, et Stephanus de Basenens, juraverunt quod si prædicta pactio non teneretur, aut aliquo casu infringeretur, commoniti a fratribus Cluniacensibus Matisconam venirent, et ibidem obsides manerent, donec re pacificata, cum licentia abbatis Clun. redirent. Guido insuper de Munet, Guillelmus Joret, G. de Loiseaco, et plures alii, qui in scripto prædicti comitis continentur, in burgum Ledonis se obsides venturos, quemadmodum alii supradicti, nihilominus juraverunt. [ 1273B ]
Hanc igitur donationem seu venditionem, dilecti in Domino filii, vobis vestrisque successoribus, et per vos Cluniacensi monasterio, in quo divino mancipati estis obsequio, auctoritate apostolica confirmamus, et futuris perpetuo temporibus ratam manere decernimus. Prohibentes ut nulli omnino hominum liceat Cluniacense monasterium super eadem possessione temere perturbare, aut aliquibus molestiis fatigare; sed integra, et ab omni impetitione libera conservetur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa est, usibus omnimodis profutura.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo [ 1273C ] tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego Eugenius Catholicæ Ecclesiæ episcopus ss.
Ego Albericus Ostiensis episcopus ss.
Ego Imarus Tusculanus episcopus ss.
Ego Hubaldus presbyter card. tit. SS. Joannis et Pauli ss.
Ego Guido presbyter card. tit. SS. Laurentii & Damasi.
Ego Hugo presbyter card. in Lucina ss.
Ego Aribertus presbyter card. tit. S. Anastasiæ ss.
Ego Julius presbyter card. tit. S. Marcelli ss.
Ego Guido presbyter card. tit. Pastoris ss.
Ego Jordanus presbyter card. tit. S. Susannæ ss.
Ego Oddo presbyter card. S. Georgii ad Velum Aureum ss. [ 1274A ]
Ego Joannes Paparo diaconus card. S. Adriani ss.
Ego Gregorius diaconus card. S. Angeli ss.
Ego Joannes diaconus card. S. Mariæ Novæ ss.
Ego Guido diaconus card. S. Mariæ in Porticu ss.
Ego Jacintus diaconus card. S. Mariæ in Cosmedin ss.
Datum Altisiodori per manum Guidonis S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, VIII Kal. Sept., ind. X, Incar. Dominicæ anno 1147, pontificatus domni Eugenii III papæ anno III.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio