Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Eugen III     ||     1147, Aug. 23     ||     Dilectus filius noster

Bull. Clun. 61, 1 n. 2

EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad Cabilonensem & Matisconensem Episcopos, pro Cluniacensibus adversus G. Grossum eorum molestatorem.

CCXXI. Ad Matisconensem et Cabilonensem episcopos. — Ut Jocerannum Grossum, Branciduni dominum, compellant satisfacere de illatis Cluniacensi monasterio injuriis, secundum definitionem Lugdunensis archiepiscopi. [ 1271B ]
(Anno 1147, Aug. 23.)
[D. BOUQUET, Recueil, XV, 445.].

EUGENIUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus P. Matisconensi, & G. Cabilonensi Episcopis, salutem & Apostolicam benedictionem. Dilectus filius noster Petrus Cluniacensis Abbas ad nostram præsentiam veniens querelam deposuit, quod G. Grossus secundùm quod jurisjurandi religione firmavit, in contemptum Christianæ fidei, judicio fratris nostri A. Lugdunensis Archiepiscopi noluerit obedire. Quia igitur transgressores laïcos cohibere, non est contra leges agere, sed legi ferre subsidium; per præsentia vobis scripta mandamus, quatinùs memoratum G. diligenter & sollicitè moneatis, ut secundum sententiam memorati fratris nostri de illatis injuriis Cluniacensi Abbati & fratribus satisfaciat, & ab illicitis exactionibus desistat. Quod si facere contempserit, in eum excommunicationis, & in terram ejus interdicti sententiam proferatis.
Datum Antissiodori X. Kalendas Septembris.
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus P[ontio] Matisconensi et G[ualterio] Cabilonensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectus filius noster Petrus Cluniacensis abbas, ad nostram præsentiam veniens, querelam deposuit quod G[ocerannus Grossus Branciduni dominus], secundum quod jurisjurandi religione firmavit, in contemptum Christianæ fidei judicio fratris nostri A[medei] Lugdunensis archiepiscopi noluit obedire. Quia igitur transgressores laicos cohibere non est contra leges agere, sed legi ferre subsidium, per [ 1271C ] præsentia vobis scripta mandamus quatenus memoratum G[ocerannum] diligenter et sollicite moneatis ut, secundum sententiam memorati fratris nostri, de illatis injuriis Cluniacensi abbati et fratribus satisfaciat, et ab illicitis exactionibus abstineat: quod si facere contempserit, in eum excommunicationis, et in terram ejus interdicti sententiam proferatis.
Datum Antissiodori, X Kal. Septembris.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio