Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Eugen III     ||     1147, Iul. 14     ||     Sicut in culpa

Bull. Clun. 61, 1 n. 1

EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad Presbyteros Ecclesiarum Balmensis Monasterij, quibus mandat ut obediant Petro Venerabili Abbati Cluniacensi.

CCIII. Ad presbyteros ecclesiarum Balmensis monasterii. — Relaxat interdictum quo ecclesias ad Balmense monasterium pertinentes juste multaverat.
(Anno 1147, Jul. 14.)
[D. BOUQUET, Recueil, XV, 445.]

EUGENIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Presbyteris, & aliis clericis Ecclesiarum ad Balmense Monasterium pertinentium, in beati Petri & nostra obedientia persistentibus, salutem & Apostolicam benedictionem. Sicut in culpa manentibus pœna pro delicti qualitate justè imponitur, ita resipiscentibus pietatis janua misericorditer aperitur. Interdictum itaque, quod in Ecclesiis, in quibus Domino deservitis, pro eo quod dilectus filius noster Magister Osbertus in contemptum Dei & Ecclesiæ graviter offensus est, de rigore justitiæ positum fuerat, de consueta Sedis Apostolicæ clementia relaxamus. Nunc verò quia præfatum Monasterium, cum omnibus ad se pertinentibus, dilecto filio nostro Petro Abbati, & per eum Monasterio Cluniacensi concessimus; per præsentia vobis scripta mandamus atque præcipimus, quatinus ei, & nobis in ipso reverenter & humiliter pareatis.
Datum Altisiodori XIX. Kalendas Augusti.
[ 1251B ] Eugenius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis presbyteris et aliis clericis ecclesiarum ad Balmense monasterium pertinentium, in B. Petri et nostra obedientia persistentibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut in culpa manentibus pœna pro delicti qualitate juste imponitur, ita resipiscentibus pietatis janua misericorditer aperitur. Interdictum itaque, quod in ecclesiis in quibus Domino deservitis, pro eo quod dilectus filius noster magister Osbertus in contemptum Dei et Ecclesiæ graviter offensus est, de rigore justitiæ positum fuerat, de consueta sedis apostolicæ clementia relaxamus. Nunc vero, quia præfatum monasterium cum omnibus ad se pertinentibus dilecto filio nostro Petro abbati, et per [ 1251C ] eum monasterio Cluniacensi, concessimus, per præsentia vobis scripta mandamus atque præcipimus quatenus ei et nobis in ipso reverenter et humiliter pareatis.
Datum Altissiodori, XIX Kal. Aug.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio