Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Eugen III     ||     1147, Mai 29     ||     Scire te volumus

Bull. Clun. 58, 1 n. 1

EPISTOLA EIUSDEM EUGENII PAPÆ III. ad Archiepiscopum Bisuntinensem, ad idem quod duæ superiores de Balmensi Monasterio.

CLXXXVII. Ad Humbertum Bisuntinum archiepiscopum. — Ut Cluniacensibus pro reformatione ecclesiæ Balmensis opem conferat.
(Anno 1147, Maii 29.)
[BOUQUET, ibid., p. 444.]

EUGENIUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri H. Bisuntino Archiepiscopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Scire te volumus quod pro execrabili & horrendo facinore, & inaudito sanctæ Romanę Ecclesiæ contemptu, quæ in dilectum filium nostrum Magistrum Osbertum, ad ignominiam beati Petri & nostram, Balmenses Monachi ausu sacrilego commiserunt, loco ipsi nomen & dignitatem Abbatiæ in perpetuum abstulimus; eumque dilecto filio nostro Petro Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus, interventu fratrum nostrorum in Prioratum ordinandum & disponendum ex Apostolica benignitate commisimus. Ideóque per præsentia tibi scripta mandamus præcipiendo, quatinùs ad ipsius loci restaurationem, & religionis reformationem fratribus Cluniacensibus opem & consilium præbeas.
Datum Parisius IV. Kalendas Junii.
Eugenius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri H[umberto] Bisuntino archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Scire te volumus quod pro exsecrabili et horrendo [ 1228C ] facinore, et inaudito sanctæ Romanæ Ecclesiæ contemptu, quæ in dilectum filium nostrum magistrum Osbertum, ad ignominiam B. Petri et nostram, Balmenses monachi ausu sacrilego commiserunt, loco ipsi nomen et dignitatem abbatiæ in perpetuum abstulimus, eumque dilecto filio nostro Petro Cluniacensi abbati ejusque successoribus, interventu fratrum nostrorum, in prioratum ordinandum et disponendum ex apostolica benignitate commisimus. Ideoque per præsentia tibi scripta mandamus præcipiendo, quatenus ad ipsius loci restaurationem et religionis reformationem fratribus Cluniacensibus opem et consilium præbeas.
Datum Parisius, IV Kal. Junii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio