Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Eugen III     ||     1146, Feb. 15     ||     Apostolicae sedis auctoritate

Bull. Clun. 62, 1 n. 1

PRIVILEGIUM EUGENII PAPÆ III. ad Priorem sancti Marcelli de Salseto, cui confirmat donationem Ecclesiæ de Savatia.

LXXXI. Ad H. priorem et fratres S. Marcelli de Salseto. - Confirmat eis donum ecclesiæ de Savatia factum ab Eustachio Valentinensi episcopo, antequam inobediens esset Romanæ Ecclesiæ.
(Anno 1146, Febr. 15.)
[D. BOUQUET, Recueil, XV, 436.]

EUGENIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis H. Priori sancti Marcelli, ejusque fratribus, salutem & Apostolicam benedictionem. Apostolicæ Sedis auctoritate compellimur justis Religiosorum precibus clementer annuere, & suam eis justitiam conservare. Ideóque vestris justis postulationibus gratum impertientes assensum, Ecclesiam de Savatia cum appendiciis suis, quemadmodum à venerabili fratre nostro C. Valentinensi Episcopo, antequam Romanæ Ecclesiæ inobediens existeret, cum consensu totius Capituli sui vobis rationabiliter concessa est, & scripto suo firmata, vobis nihilominus auctoritate Apostolica confirmamus. Si quis autem hujus nostræ concessionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundò tertióve commonitus, nisi peccatum suum congrua satisfactione correxerit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus incurrat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat.
Datum trans Tiberim XV. Kal. Martii.
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis H. priori S. Marcelli, eiusque fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
Apostolicæ sedis auctoritate compellimur iustis religiosorum precibus clementer annuere, et suam eis iustitiam conservare. Ideoque, iustis vestris postulationibus [1106D] gratum impertientes assensum ecclesiam de Salvatia cum appendiciis suis, quemadmodum a venerabili fratre nostro C. Valentinensi episcopo, antequam Romanæ Ecclesiæ inobediens existeret, cum consensu totius capituli sui vobis rationabiliter concessa est et scripto suo firmata, vobis nihilominus auctoritate apostolica confirmamus. Si quis autem huius nostræ concessionis paginam sciens, [1107A] contra eam ire tentaverit, sciat se omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius iram incursurum.
Datum Transtiberim, XV Kal. Martii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio