Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Lucius II     ||     1144-1145     ||     Meminisse debet tua

Bull. Clun. 55, 2 n. 2

EPISTOLA LUCII PAPÆ II. ad Episcopum Burgensem in Hispania cui mandat ut Ecclesiam de Caradigna fratribus Clun. reformandam committat.

LXXXVI. Ad episcopum Burgensem in Hispania. — Ut ecclesiam de Caradigua fratribus Cluniacensibus reformandam committat.
(Anno 1144.) [ 928D ]
[Bullar. Cluniac., p. 55.]

LUCIUS Episcopus servus servorum Dei, Venerabili Fratri .... Burgensi Episcopo. Meminisse debet tua fraternitas, quod Ecclesiam de Caradigna dictante justitia tibi restituimus; facta verò restitutione discretionem tuam studiosè monuimus, quatinus eamdem Ecclesiam fratribus Cluniacensibus, ad reformandam ibidem Religionem, pro reverentia Beati Petri & nostra committeres. Quoniam igitur per eosdem fratres multa loca & in Religione reformata, & bonis temporalibus augmentata cognovimus; sicut tibi viva voce innuimus, ita per præsentia scripta mandamus, quatinus infra quadraginta dies postquam præsentia scripta susceperis, eamdem Ecclesiam Monachis Cluniacensibus committas, & in Prioratum concedas, salva tamen tua & Ecclesiæ tuæ justitia. Si verò Abbas, qui eidem loco præfuisse dignoscitur, sub obedientia Clun. Abbatis manere voluerit, nos ei injunximus ut eum charitativè pertractet. [ 56/1 ] Sin autem, secundùm prudentiam tibi à Deo collatam, tu ei in alio loco provideas. LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri.... Burgensi episcopo. Meminisse debet tua fraternitas quod ecclesiam de Caradigua dictante justitia tibi restituimus; facta vero restitutione discretionem tuam studiose monuimus, quatenus eamdem Ecclesiam fratribus Cluniacensibus, ad reformandam ibidem religionem, pro reverentia Beati Petri et nostra committeres. Quoniam igitur per eosdem fratres multa loco et in religione reformata, et bonis temporalibus augmentata, cognovimus; sicut tibi viva voce innuimus, ita per præsentia scripta mandamus, quatenus infra quadraginta dies, postquam præsentia scripta [ 929A ] susceperis, eamdem ecclesiam monachis Cluniacensibus committas, et in prioratum concedas, salva tamen tua et Ecclesiæ tuæ justitia. Si vero abbas, qui eidem loco præfuisse dignoscitur, sub obedientia Cluniacensis abbatis manere voluerit, nos ei injunximus ut eum charitative pertractet; sin autem secundum prudentiam tibi a Deo collatam ut ei in alio loco provideas.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung