Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Lucius II     ||     1145, Ian. 20     ||     Fratres vestros debita

Bull. Clun. 55, 2 n. 1

EPISTOLA LUCII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem Abbatem & Monachos Cluniacenses super adventu & collocatione fratrum in Monasterio sanct. Sabæ de urbe.

XCII. Ad Petrum Cluniacensem abbatem. — Missos ad se Cluniacenses monachos in ecclesia Sancti Sabbæ locatos significat.
(Anno 1144, Jan. 200.)
[Dom BOUQUET, Recueil, XV, 416.] [ 932C ]

LUCIUS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Abbati & Monachis Cluniacensibus, salutem & Apostolicam benedictionem. Fratres vestros debita benignitate suscepimus, eosque apud sanctum Sabam honestè locavimus. Maxima verò urbis perturbatione præpediti, quam per dilectos filios nostros Joannem Camerarium, alios fratres vestros plenius intelligere poteritis, Abbatem ibi ordinare nequivimus: locum tamen ipsum cum omnibus pertinentiis suis per privilegium nostrum vobis concessimus & confirmavimus. Quam citius autem per Dei gratiam ab his expediti magistro Mario, qui hactenus eidem loco præfuerat, quem pro ipsorum novitate provisorem eis per aliquantulum temporis dimisimus, providere curabimus, & illum, qui à fratribus vestris nobis designatus est, ibidem ad honorem Domini, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ, & Cluniacensis Monasterij, Domino auxiliante, in Abbatem ordinare curabimus. Rogamus autem ut pro nobis & universo statu sanctæ Dei Ecclesiæ speciales orationes ad Dominum faciatis, & per Religiosos congregationis vestri ordinis fieri studeatis.
Datum Romæ XIII. Kalendas Februarii.
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati et monachis Cluniacensibus salutem et apostolicam benedictionem.
Fratres vestros debita benignitate suscepimus, eosque apud Sanctum Sabam honeste locavimus. Maxima vero urbis perturbatione præpediti, quam per dilectos filios nostros Joannem camerarium et alios fratres vestros plenius intelligere poteritis, abbatem ibi ordinare nequivimus; locum tamen ipsum cum omnibus pertinentiis suis per privilegium nostrum vobis concessimus et confirmavimus. Quam citius autem per Dei gratiam ab his expediti, magistro Mario qui hactenus eidem loco præfuerat, quem pro ipsorum novitate provisorem eis per aliquantulum temporis dimisimus, providere [ 932D ] curabimus, et illum qui a fratribus vestris nobis designatus est, ibidem ad honorem Dei et sanctæ Romanæ Ecclesiæ et Cluniacensis monasterii, Domino auxiliante, in abbatem ordinare curabimus. Rogamus autem ut pro nobis et universo statu sanctæ Dei Ecclesiæ speciales orationes ad Dominum faciatis et per religiosos congregationis vestri ordinis fieri studeatis.
Datum Romæ, XIII Kal. Februarii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio