Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Lucius II     ||     1144, Mai 22     ||     Iuxta canonicam sanctionem

Bull. Clun. 54, 1 n. 1

LUCII II. EPISTOLA AD EPISCOPOS Galliarum, quibus mandat quod nullus ædificet Capellam vel Ecclesiam in Parochiis Monasterij Clun. absque consensu Abbatis.

L. Ad episcopos Galliarum. — Vetat ædificari ecclesias vel capellas in parochiis ad Cluniacense monasterium pertinentibus. [ 891B ]
(Anno 1144, Maii 22.)
[Dom BOUQUET, Recueil, XV, 413.]

LUCIUS Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus universis Episcopis per Gallias constitutis, salutem & Apostolicam benedictionem. Juxta Canonicam sanctionem omninò providendum est Episcopis, ut aliæ Ecclesiæ antiquiores propter novas suam justitiam aut decimam non perdant; sed semper ad antiquiores Ecclesias persolvantur. Ideóque quonian Religiosorum fratrum Cluniacensium necessitatibus nos convenit providere, per Apostolica vobis scripta mandamus, quatinus in Parochiis ad Cluniacense Monasterium pertinentibus, absque consensu Clun. Abbatis, nullus Ecclesiam, vel Capellam ædificare præsumat; salva in omnibus Apostolicæ sedis auctoritate. Datum ........ undecimo Kalendas Junii. LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus universis episcopis per Gallias conutitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Juxta canonicam sanctionem omnino providendum est episcopis, ut aliæ Ecclesiæ antiquiores propter novas suam justitiam aut decimam non perdant, sed semper antiquiores Ecclesias persolvantur. Ideoque, quoniam religiosorum fratrum Cluniacensium necessitatibus nos convenit providere, per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus in parochiis ad Cluniacense monasterium pertinentibus absque consensu Cluniacensis abbatis, nullus ecclesiam vel [ 891C ] capellam ædificari præsumat, salva in omnibus apostolicæ sedis auctoritate. Datum ..... XI Kalend. Junii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio