Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Lucius II     ||     1144, Mai 20     ||     Quoniam sine verae

Bull. Clun. 52, 1 n. 2

PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ II. de Manerio, de Lecdecumba in Anglia.

XLVIII. Monasterio Cluniacensi manerium de Lecdecumba asserit.
(Anno 1144, Maii 22.) [ 887C ]
[Bullar. Cluniac., 52.]

LUCIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris regulariter substituendis in perpetuum. Quoniam sine veræ cultu religionis nec charitatis unitas potest subsistere, nec Deo gratum exhiberi servitium: expedit Apostolicæ auctoritati religiosas personas diligere, & religiosa loca, maximè quæ beati Petri juris existunt & ad Romanam spectant Ecclesiam specialiter. Sedis Apostolicæ munimine confovere, & sua jura eis illibata servare. Eapropter, dilecti filii, prædecessoris nostri felicis memoriæ Papæ Innocentii vestigiis inhærentes vestris justis postulationibus gratum impertimus assensum, atque Manerium de Lecdecumba, quemadmodum ab illustri viro Stephano Anglorum Rege, cum consuetudinibus & libertatibus illi pertinentibus, & omnibus appendiciis suis, de proprio Domino vobis devotionis intuitu concessum est, & scripto suo firmatum, pro centum videlicet marcis argenti, quas Henricus bonæ memoriæ Anglorum Rex prædecessor illius de thesauro suo annis singulis vobis concesserat, auctoritate Apostolica vobis, & per vos Cluniacensi Monasterio confirmamus: & præsentis scripti pagina communimus. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hujus nostræ confirmationis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Observantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego LUCIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. [ 52/2 ]
Ego Theodevinus sanctæ Rufinæ Episcopus.
Ego Ramerius Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Priscæ.
Ego Imarus Tusculanus Episcopus.
Ego Thomas Presbyter Cardinalis tit. Vestinæ.
Ego Petrus Albanensis Episcopus.
Ego Gillebertus Presbyter Cardinalis tit. sancti Marci.
Ego Manfredus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Sabinæ.
Ego Ranerius Presbyter Cardinalis tit. sancti Stephani in Celio monte.
Ego Aribertus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Anastasiæ.
Ego Hugo Presbyter Cardinalis tit. sancti Laurentii in Lucina.
Ego Octavianus Diaconus Cardinalis sancti Nicolai in carcere Tulliano.
Ego Guido in Romana Ecclesia altaris minister indignus.
Ego Rodulphus Diaconus Cardinalis sanctæ Luciæ in sept. sol.
Ego Gregorius Diaconus Cardinalis sancti Angeli.
Ego Astoldus Diaconus Cardinalis sancti Eustachii juxta templum Agrippæ.
Ego Joannes Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ novæ.
Datum Laterani per manum Baronis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Subdiaconi XI. Kalendas Junii, indictione VII. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. XLIV. Pontificatus verò Domni Lucii II. Papæ, anno primo.
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniacensi abbati, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris regulariter substituendis, in perpetuum. Quoniam sine veræ cultu religionis nec charitatis unitas potest subsistere, nec Deo gratum exhiberi servitium, expedit apostolicæ auctoritati religiosas diligere personas, et religiosa loca, maxime quæ B. Petri juris existunt, et ad Romanam spectant Ecclesiam specialiter, sedis apostolicæ munimine confovere, et sua jura eis illibata servare. Eapropter, dilecti filii, prædecessoris nostri felicis memoriæ papæ Innocentii vestigiis inhærentes, vestris justis postulationibus gratum impertimus assensum atque [ 887D ] manerium de Lecdecumba, quemadmodum ab illustri viro Stephano Anglorum rege cum consuetudinibus et libertatibus illi pertinentibus, et omnibus appenditiis suis, de proprio dominio vobis devotionis intuitu concessum est, et scripto suo firmatum, pro centum videlicet marcis argenti, quas Henricus bonæ memoriæ Anglorum rex prædecessor illius de thesauro suo annis singulis vobis concesserat, auctoritate apostolica vobis et per vos Cluniacensi monasterio confirmamus, et præsentis scripti pagina communimus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hujus nostræ confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione [ 888A ] congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Observantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Lucius catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Theodewinus Sanctæ Rufinæ episcopus.
Ego Rainerius presbyter cardinalis tituli Sanctæ Priscæ.
Ego Imarus Tusculanus episcopus.
Ego Guido in Romana Ecclesia altaris minister [ 888B ]
Ego Thomas presbyter cardinalis tit. Vestinæ.
Ego Petrus Albanensis episcopus.
Ego Gillebertus presbyter cardinalis tit. Sancta Marci.
Ego Mantredus presbyter cardinalis tit. Sanctæ Sabinæ.
Ego Rainerius presbyter cardinalis tit. Sancti Stephani in Cœlio Monte.
Ego Aribertus presbyter cardinalis tit. Sanctæ Anastasiæ.
Ego Hugo presbyter cardinalis tit. Sancti Laurentii in Lucina.
Ego Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere.
Ego Guido in Romana Ecclesia altaris minister indignus. [ 888C ]
Ego Rodulphus diaconus cardinalis Sanctæ in Sept. Sol.
Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli.
Ego Astoldus diaconus cardinalis Sancti Eustachii juxta templum Agrippæ.
Ego Joannes diaconus cardinalis Sanctæ Mariæ Novæ.
Datum Laterani per manum Baronis sanctæ Romanæ Ecclesiæ subdiaconi, XI Kalendas Junii, indictione VII, Incarnationis Dominicæ anno 1144, pontificatus vero domni Lucii II papæ anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio