Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Celestin II     ||     1144, Feb. 24     ||     Cum ex iniuncto nobis

Bull. Clun. 52, 1 n. 1

PRIVILEGIUM CELESTINI PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem, cui confirmat donationem Monasterij sancti Vincentii de Salamantica in Hispania.

(ex Cart. E)

Confirmatio S. Vincentij de Salamantica in Hispania.
Chart.  XL viii.

XLII. Monasterio Cluniacensis asserit ecclesiam S. Vincentii, concessam a Berengario episcopo Salmanticensi.
(Anno 1144, Febr. 24.)
[MANSI, Concil., XXI, 594.]

CELESTINUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Cluniacensi Abbati ejusque fratribus, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum ex injuncto nobis à Deo Apostolatus officio, universis Catholicæ Ecclesiæ filiis debitores existamus: vobis tamen, qui sanctæ Romanæ Ecclesiæ specialius inhæretis, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Ideoque tanquam specialibus beati Petri filiis paterna sollicitudine providere volentes, Ecclesiam sancti Vincentii de Salamantica, quam frater noster Berengarius ejusdem civitatis Episcopus, assensu Prioris ejusdem loci, & charissimi filii nostri Adelfonsi Regis Hispaniæ canonicè vobis concessit; per præsentis vobis scripti paginam confirmamus. Si quis autem hujus nostræ confirmationis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus indignationem se noverit incursurum.
Datum Laterani VI. Martii.
Celestinus Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis Petro Cluniacensi Abbati, eiusq. fratribus salutem & Apostolicā benedictionem. Cum ex iniuncto nobis a Deo Apostolatus officio, vniuersis Catholicæ Ecclesiæ filiis debitores existamus: vobis tamē, qui sanctæ Romanæ Ecclesiæ specialius inhæretis, propēsiori nos conuenit charitatis studio imminere. Ideoque tanquam specialibus beati Petri filiis paterna sollicitudine prouidere volentes, Ecclesiam S. Vincentij de Salamātica, quam frater noster Berengarius eiusdē ciuitatis Episcopus, assensu Prioris eiusdem loci, & [ 1414 ] charissimi filij nostri A. Regis Hispanię Canonice vobis concessit; per præsentis vobis scripti paginam confirmamus. Si quis autem huius nostræ confirmationis paginam sciens contra eam temere venire tentauerit, omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius indignationem se nouerit incursurum. Datum Laterani VI. Martij. CŒLESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO Cluniacensi abbati eiusque fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum ex iniuncto nobis a Deo apostolatus officio, universis Catholicæ Ecclesiæ filiis debitores existamus, vobis tamen qui sanctæ Romanæ Ecclesiæ [ 810B ] specialius inhæretis, propensiori nos, convenit charitatis studio imminere. Ideoque tanquam specialibus B. Petri filiis paterna sollicitudine providere volentes, ecclesiam S. Vincentii de Salamantica, quam frater noster Berengarius eiusdem civitatis episcopus, assensu prioris eiusdem loci, et charissimi filii nostri A. regis Hispaniæ, canonice vobis concessit, per præsentis vobis scripti paginam confirmamus. Si quis autem huius nostræ confirmationis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius, indignationem se noverit incursurum.
Datum Laterani VI Martii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio