Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Celestin II     ||     1143, Nov. 6     ||     Caritatem vestram

Bull. Clun. 51, 2

EPISTOLA CELESTINI PAPÆ II. ad Petrum Mauricium Abbatem Cluniacensem & fratres ejus, qua eis mandat electionem suam in summum Pontificem pacificè & unanimiter factam fuisse.

II. De sui electione certiores facit Cluniacenses, eorumque preces postulat. Claromontani episcopi culpam ipsis condonat. [ 766C ]
(Anno 1143, Nov. 6.)
[MANSI, Concil., XXI, 592.]

CELESTINUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Abbati, & Monachis Cluniacensibus salutem & Apostolicam benedictionem. Charitatem vestram de statu sanctæ Romanæ Ecclesiæ matris vestræ sollicitam cognoscentes, quæ circa nos acta sunt vobis significare curavimus. Notum igitur facimus dilectioni vestræ, quod Domino nostro bonæ memoriæ Papa Innocentio, octavo Kalendas Octobris defuncto, & in Lateranensi Ecclesia cum maxima cleri ac populi Romani frequentia tumulato, Cardinales Presbyteri & Diaconi, un à cum fratribus nostris Episcopis, & Subdiaconis, clero & populo Romano acclamante pariter & expetente, tertia die in ipsa Ecclesia unanimi voto & pari consensu me indignum & prorsus tanti officii imparem, nescio quo Dei judicio, in Romanum Pontificem concorditer elegerunt. Ego autem considerans infirmitatem meam ad Apostolicæ Sedis culmen non posse pertingere, onus hoc malui declinare, ne in Pastorali regimine imparis amministrationis actione succumberem: sed quia contraire non est Domini disponentis arbitrio, obedienter secutus sum quod misericors de me regentis manus voluerit operari. Dispositioni itaque divini consilii colla summittens tanto pondere pressum me recognosco, ut non per prophetiæ spiritum, sed per experimentum dicam, incurvatus sum & humiliatus sum usquequaque. Tanta quippe occupationum onera deprimunt, ut ad superna vix aliquando animus erigatur: multis causarum fluctibus quatior, & post illa quietis otia, quæ ante hoc officium me recolo habuisse, tantis tumultuosæ vitæ tempestatibus affligor, ut rectè dicam: veni in altitudinem maris, & tempestas demersit me. Vnde, fratres charissimi, per Omnipotentem rogo, ut me sub hoc Pastoralis curæ onere lassescentem orationum vestrarum intercessionibus adjuvetis, & ejusdem omnipotentis Dei misericordiam totis nisibus, & plenis desideriis imploretis; quatenus mihi inter undas pelagi laboranti majestatis suæ dexteram porrigat, & sic naviculæ suæ præesse concedat, ut ad æternæ quietis portum, cum susceptæ navis onere, ipso ducente perveniam. Nos autem Cluniacense Monasterium, tanquam beati Petri proprium, more prædecessorum nostrorum diligere volumus & fovere, & suam ei justitiam conservare. Quod autem A. Claromontensis Episcopus præterita beati Lucæ festivitate à prædecessore nostro bonæ memoriæ Papa Innocentio evocatus non venit, nec canonicam excusationem prætendit, pro vestra dilectione ad præsens æquanimiter toleramus.
Datum Laterani VIII. Idus Novembris.
CŒLESTINUS epicopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati, et monachis Cluniacens., salutem et apostolicam benedictionem.
Charitatem vestram de statu sanctæ Romanæ Ecclesiæ matris vestræ sollicitam cognoscentes, quæ circa nos acta sunt, vobis significare curavimus Notum igitur facimus dilectioni vestræ quod Domino nostro bonæ memoriæ papa Innocentio, VIII Kal. Octobris defuncto, et in Lateranensi ecclesia cum maxima cleri ac populi Romani frequentia tumulato, cardinales presbyteri et diaconi, una cum fratribus nostris episcopis et subdiaconis, clero ac populo Romano acclamante, partim et expetente, tertia die in ipsa ecclesia unanimi voto et pari consensu, [ 766D ] me indignum, et prorsus tanti officii imparem, nescio quo Dei iudicio, in Romanum pontificem concorditer elegerunt. Ego autem considerans, [ 767A ] infirmitatem meam ad apostolicæ sedis culmen non posse pertingere, onus hoc malui declinare, ne in pastorali regimine imparis administrationis actione succumberem. Sed quia contraire non est Domini disponentis arbitrio, obedienter secutus sum quod misericors de me regentis manus voluerit operari. Dispositioni itaque divini consilii colla submittens, tanto pondere pressum me recognosco, ut non per prophetiæ spiritum, sed per experimentum dicam: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque (Psal. CXVIII). Tanta quippe occupationum onera deprimunt, ut ad superna vix aliquando animus erigatur. Multis causarum fluctibus quatior; et post illa quietis otia, quæ ante hoc officium me recolo habuisse, tantis tumultuosæ vitæ tempestatibus affligor, ut recte dicam: Veni in altitudinem maris, et [ 767B ] tempestas demersit me (Psal. LXVIII).
Unde, fratres charissimi, per omnipotentem Dominum rogo, ut me sub hoc pastoralis curæ onere lassescentem orationum vestrarum intercessionibus adiuvetis, ut eiusdem omnipotentis Dei misericordiam totis nisibus et plenis desideriis imploretis, quatenus mihi inter undas pelagi laboranti maiestatis suæ dexteram porrigat, et sic naviculæ suæ præesse concedat, ut ad æternæ quietis portum cum susceptæ navis onere, ipso ducente, perveniam.
Nos autem Cluniacense monasterium tanquam B. Petri proprium, more prædecessorum nostrorum diligere volumus et fovere, et suam ei iustitiam conservare. [ 767C ]
Quod autem Claromontensis episcopus præterita B. Lucæ festivitate a prædecessore nostro bonæ memoriæ papa Innocentio evocatus non venit, nec canonicam excusationem prætendit, pro vestra dilectione ad præsens æquanimiter toleramus.
Datum Laterani VIII Idus Novembris.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung