Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Innocenz II     ||     1142, Mai 19     ||     Ad hoc in apostolicae

Bull. Clun. 51, 1

PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Vener. cui confirmat donationem manerii de Letdecumba in Anglia.

(ex Cart. E)

Innocentij II. Papę Diploma, super Manerio de Letdecumba in Anglia.
Charta lxxx.

DXXVIII. Ad Petrum Venerabilem Cluniacensem abbatem. - Manerium in Anglia a rege Stephano datum loco centum marcarum, quas rex Henricus dederat.
(Anno 1142, Maii 19.)
[MANSI, Concil., XXI, 408.]

INNOCENTIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, ejusque fratribus tam præsentibus, quàm futuris regulariter substituendis in perpetuum. Ad hoc in Apostolicæ sedis regimine, disponente Deo, promoti sumus, ut piis votis assensum præbere, auresque nostras inclinare justis petitionibus debeamus. Quia sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima & justa postulantium non est differenda possessio. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus gratum impertientes assensum, Manerium de Letdecumba, quemadmodum ab illustri viro Stephano Anglorum Rege, cum consuetudinibus & libertatibus illi pertinentibus, & omnibus suis appendiciis, de proprio dominio suo vobis devotionis intuitu concessum est, & scripto suo firmatum; pro centum videlicet Marcis argenti, quas Henricus bonæ memoriæ Anglorum Rex prædecessor illius, de thesauro suo annis singulis persolvendis vobis concesserat: auctoritate Apostolica vobis, & per vos Cluniacensi Monasterio confirmamus, & præsentis scripti pagina communimus. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hujus nostræ confirmationis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit; secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo corpore ac sanguine Dei & Domini nostri Jesu Christi Redemptoris aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Observantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Conradus Sabinensis Episcopus.
Ego Albericus Hostiensis Episcopus.
Ego Martinus Presbyter Card. tit. S. Stephani.
Ego Statius Presbyter Card. tit. S. Savinæ.
Ego Guido Presbyter Card. tit. S. Grisogoni.
Ego Goizo Presbyter Card. tit. S. Ceciliæ.
Ego Hubaldus Presb. Card. tit. SS. Joannis & Pauli.
Ego Rainerus Presbyter Card. tit. S. Priscæ.
Ego Otto Diac. Card. S. Georgii ad velum aureum.
Ego Guido Diac. Card. SS. Cosmæ & Damiani.
Ego Gerardus Diac. Card. S. Mariæ in Domnica. [ 51/2 ]
Ego Octavianus Diac. Card. S. Nicolai in Carcere.
Ego Petrus Diaconus Card. S. Mariæ in Porticu.
Datum in Monte Tiburtino per manum Gerardi S. R. E. Presbyteri Cardinalis ac Bibliothecarii XIV. Kalendas Junii, Indict. V. Incarnationis Dominicæ anno M. C. XLII. Pontificatus verò Domni Innocentii secundi Papæ anno XIII.
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, eiusque fratribus tam pręsentibus, quam futuris regulariter substituendis in perpetuum. Ad hoc in Apostolicę Sedis regimine, disponente Deo, promoti sumus, vt piis votis assensum prębere, auresque nostras inclinare iustis petitionibus debeamus. Quia, sicut iniusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima & iusta postulantium non est differenda possessio. Eapropter, dilecti in Domino filij, vestris iustis postulationibus gratum impertientes assensum, Manerium de Letdecumba, quemadmodū ab illustri viro Stephano Anglorum Rege, cum consuetudinibus & libertatibus illi pertinentibus, & omnibus suis appendiciis, de proprio dominio suo vobis deuotionis intuitu concessum est, & scripto suo firmatum, pro centum videlicet marcis argenti, quas Henricvs bonę memorię Anglorū Rex prędecessor illius, de thesauro suo annis singulis persoluendis vobis concesserat: auctoritate Apostolica vobis, & per vos Cluniacensi Monasterio cōfirmamus, & pręsentis scripti pagina communimus. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, sęcularisue persona huius nostrę confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit: secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, & Domini nostri Iesu Christi Redemptoris aliena fiat, atque in extremo examine districtę vltioni subiaceat. Obseruantibus autē sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus & hic fructum bonę actionis percipiant, & apud districtum Iudicem pręmia ęternę pacis inueniant, Amen, amen, amen.
Ego Innocentivs Catholicę Ecclesię Episcopus ff.
(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Ego Conradus Sabinensis Episcopus ff.
Ego Albericus Hostiensis Episcopus ff.
Ego Martinus Presbyt. Card. tit. S. Stephani ff. [ 1401 ]
Ego Statius Presbyter Cardinalis tit. S. Sauinę ff.
Ego Guido Presbyter Cardinalis tit. S. Grisogoni ff.
Ego Goizo Presbyter Card. tit. S. Cecilię ff.
Ego Hubaldus Presbyter Card. tit. SS. Ioannis & Pauli ff.
Ego Rainerius Presbyter Cardinalis tit. S. Priscę ff.
Ego Otto Diaconus Card. S. Georgij ad velum aureum ff.
Ego Guido Diaconus Cardin. SS. Cosmę & Damiani ff.
Ego Gerardus Diaconus Cardin. S. Marię in Domnica ff.
Ego Octauianus Diaconus Card. S. Nicolai in carcere ff.
Ego Petrus Diaconus Card. S. Marię in Porticu ff.
Datum in monte Tiburtino per manum Gerardi S.R.E. Presbyteri Cardin. ac Bibliothecarij xiv. Cal. Iunij, Indict. v. Incarn. Dominicę anno M. C. XLII. Pontificatus vero domni Innocentij II. Papę anno xiii.
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniac. abbati, eiusque fratribus tam præsentibus quam futuris regulariter substituendis, in perpetuum.
Ad hoc in apostolicæ sedis regimine, disponente Deo, promoti sumus, ut piis votis assensum præbere, auresque nostras inclinare iustis petitionibus debeamus. [ 594C ] Quia sicut iniusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima et iusta postulantium non est differenda possessio. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus gratum impertientes assensum, manerium de Letdecumba, quemadmodum ab illustri viro Stephano Anglorum rege, cum consuetudinibus et libertatibus illi pertinentibus, et omnibus suis appendiciis, de proprio dominio suo vobis devotionis intuitu concessum est, et scripto suo firmatum, pro centum videlicet marcis argenti quas Henricus bonæ memoriæ Anglorum rex, prædecessor illius, et thesauro suo annis singulis persolvendas, vobis concesserat, auctoritate apostolica vobis et per vos Cluniacensi monasterio confirmamus, et præsentis scripti pagina communimus. [ 594D ] Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, huius nostræ confirmationis paginam sciens, etc.
Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi.
Ego Conradus Sabinensis episcopus, subscripsi.
Ego Albericus Ostiensis episcopus, subscripsi.
Ego Martinus presbyter card. tit. S. Stephani, subscripsi.
Ego Statius presbyter cardinalis tit. S. Sabinæ, subscripsi.
Ego Guido presb. card. tit. S. Chrysogoni, subscripsi.
Ego Goizo presb. card. tit. S. Cæciliæ, subscripsi. [ 595A ]
Ego Hubaldus presb. card. tit. SS. Ioannis et Pauli subscripsi.
Ego Rainerius presb. card. tit. Sanctæ Priscæ, subscripsi.
Ego Otto diaconus card. S. Georgii ad Velum Aureum subscripsi.
Ego Guido diaconus card. SS. Cosmæ et Damiani, subscripsi.
Ego Gerardus diac. card. S. Mariæ in Dominica, subscrip
Ego Octavianus diac. card. S. Nicolai in Carcere, subscripsi.
Ego Petrus diac. card. S. Mariæ in Porticu, subscripsi.
Datum in monte Tiburtino per manum Gerardi S. R. E. presb. card. ac bibliothecarii, XIV Kal. [ 595B ] Iunii, indictione V, Incarnationis Dominicæ anno 1142, pontificatus vero domni Innocentii II papæ anno XIII.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio