Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Innocenz II     ||     1136, Mar. 13     ||     Bonus et diligens

Bull. Clun. 49, 1

PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem pro confirmatione Prioratus de Rochabevereurti sub ordine Cluniacensi.

Confirmatio de Rochabouecurt.
An. 1136.
Charta cxxiv.

CCXXI. Ad Petrum venerabilem Cluniacensem abbatem. - Confirmatio ecclesiæ Rochabovecurtiensis.
(Anno 1136, Mart. 13.)
[MANSI, Concil., XXI, 411.]

INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Petro Clun. Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Bonus & diligens paterfamilias gaudio magno gaudet, cum vineam suam locatam agricolis vigilanti studio videt excoli, & tribulis ac sentibus pariter emundari. Cujus profecto gaudium lætitia jocundiori cumulatur, si eadem vinea propagatione ordinaria per multorum spatiorum dimensionem incipiat dilatari. Proportionali igitur ratione Deo credimus gratissimum esse, si Deo dicati religio Cluniacensis Monasterij & diversas Ecclesias exornet, atque plurimorum mentes disciplinis regularibus instruat, & fide; quæ per dilectionem operatur, inflammet. Eapropter, dilecte in Domino fili Petre Abbas Clun. memores devotionis, quam erga Sedem Apostolicam cum commissa tibi Ecclesia semper habuisti, & honoris ac servitii, quod nobis efficaciter fideliterque, maximè tempore schismatis impendisti, Ecclesiam de Rochabovecourt, laudantibus ejusdem clericis à venerabili fratre nostro Willelmo Petragoricensi Episcopo, Pontio Abbati antecessori tuo, & per eum Ecclesiæ Cluniacensi canonicè donatam, & à felicis memoriæ Papa Calixto antecessore nostro, sicut privilegium ejus testatur, solemniter confirmatam, tibi successoribusque tuis non solùm confirmamus; sed etiam confirmando auctoritate Apostolica donamus: ut ordo Cluniacensis ad laudem Dei, ad quam specialiter institutus est, & ad honorem sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, cui omninò devotus est, perpetuis temporibus ibi floreat. Statuentes ut nulli hominum liceat eandem Ecclesiam vel bona, quæ inpræsentiarum legitimè possidet, aut in futurum justis modis præstante Domino poterit adipisci, temerè perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare. Si qua igitur imposterum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis verò eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ operationis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. [ 49/2 ]
Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus.
Ego Gregorius Diaconus Cardinalis sanctorum Sergii & Bachi.
Ego Guido Cardinalis Diaconus sancti Adriani.
Ego Vassallus Diaconus Cardinalis sancti Eustachii.
Ego Hubaldus Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in via-lata.
Ego Anselmus Presbyter Cardinalis.
Ego Littifredus Cardinalis tit. Vestinæ.
Ego Lucas Presbyter Cardinalis tit. sanctorum Joannis & Pauli.
Datum Pisis per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis & Cancellarii III. Idus Martii, indictione XIV. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. XXXVI. Pontificatus Domni Innocentii Papæ secundi, anno VII.
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto in Christo filio Petro Clun. Abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Bonus & diligens paterfamilias gaudio magno gaudet, cum vineam suam locatam agricolis vigilanti studio videt excoli, & tribulis ac sentibus pariter emundari. Cuius profecto gaudio lætitia iocundior cumulatur, si eadem vinea propagatione ordinaria per multorum spatiorum dimensionem incipiat dilatari. Proportionali igitur ratione Deo credimus gratissimum esse, si Deo dicati Religio Cluniacensis Monasterij & diuersas Ecclesias exornet, atque plurimorum mentes disciplinis regularibus instruat, & fide, quæ per dilectionem operatur, inflammet. Eapropter, dilecte in Domino fili Petre Abbas Cluniacensis, memores deuotionis, quam erga Sedem Apostolicam cum commissa tibi Ecclesia semper habuisti, & honoris & seruitij, quod nobis efficaciter fideliterque, maxime tempore schismatis impendisti, Ecclesiam de Rochabouecurt, laudantibus eiusdem Clericis a venerabili fratre nostro Willelmo Petragoricēsi Episcopo Pontio Abbati antecessori tuo, & per eum Ecclesiæ Clun. canonice donatam, & a felicis memoriæ Papa Calixto antecessore nostro, sicut priuilegium eius testatur, solemniter confirmatam, tibi successoribusque tuis non solum confirmamus, sed etiam confirmādo auctoritate Apostolica donamus, vt Ordo Clun. ad laudem Dei, ad quam specialiter institutus est, & ad honorem sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, cui omnino deuotus est, perpetuis temporibus ibi floreat. Statuentes, vt nulli hominum liceat eandem Ecclesiam vel bona, quæ in præsentiarum legitime possidet, aut in futurū iustis modis, præstāte Domino, poterit adipisci, temere perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare. Si qua igitur in posterum Ecclesiastica, secularisue persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non [ 1402 ] reatum suum cōgrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamq. se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo corpore & sanguine Dei, & Domini nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Cunctis vero eidem loco sua iura seruātibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ operationis percipiant, & apud districtum Iudicem præmia æternæ pacis inueniant, Amen, amen, amen.
Ego Innocentivs Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff.
Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus ff.
Ego Gregorius Diaconus Cardinalis SS. Sergij & Bacchi ff.
Ego Guido Cardinalis Diaconus S. Adriani ff.
Ego Vassallus Diaconus Card. S. Eustachij ff.
Ego Hubaldus Diac. Cardin. S. Mariæ in via lata ff.
Ego Anselmus Presbyter Card. ff.
Ego Littifredus Card. tit. Vestinæ ff.
Ego Lucas Presbyter Card. tit. SS. Ioannis & Pauli ff.
Data Pisis per manum Almerici S.R.E. Diaconi Card. & Cancel. iii. Id. Martij. Indictione xiv. Incarn. Dominicæ anno M. C. XXXVI. Pontificatus domni Innocentij Papæ II. anno vii.
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio PETRO Clun. abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum. Bonus et diligens paterfamilias gaudio magno [ 269A ] gaudet cum vineam suam locatam, agricolis vigilanti studio videt excoli, et tribulis ac sentibus pariter emundari. Cuius profecto gaudio lætitia iucundior cumulatur, si eadem vinea, propagatione ordinaria, per multorum spatiorum dimensionem incipiat dilatari. Proportionali igitur ratione Deo credimus gratissimum esse, si Deo dicati religio Clun. monasterii, et diversas ecclesias exornet, atque plurimorum mentes disciplinis regularibus instruat, et fide, quæ per dilectionem operatur, inflammet. Eapropter, dilecte in Domino fili, Petre abbas Cluniacensis, memores devotionis, quam erga sedem apostolicam cum commissa tibi ecclesia semper habuisti, et honoris et servitii, quod nobis efficaciter fideliterque, maxime tempore schismatis, impendisti: ecclesiam de Rochabovecurt, laudantibus eiusdem clericis [ 269B ] a venerabili fratre nostro Willelmo Petragoricensi episcopo Pontio abbati antecessori tuo, et per eum ecclesiæ Clun. canonice donatam, et a felicis memoriæ papa Calixto antecessore nostro, sicut privilegium eius testatur, solemniter confirmatam, tibi, successoribusque tuis, non solum confirmamus, sed etiam confirmando, auctoritate apostolica donamus, ut ordo Clun. ad laudem Dei, ad quam specialiter institutus est, et ad honorem sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, cui omnino devotus est, perpetuis temporibus ibi floreat. Statuentes ut nulli hominum liceat eamdem ecclesiam, vel bona, quæ inpræsentiarum legitime possidet, aut in futurum iustis modis, præstante Domino, poterit adipisci, temere perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus [ 269C ] fatigare. Si qua igitur in posterum ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, etc.
Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi.
Ego Guillelmus Prænestinus episcopus, subscr.
Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi, subscripsi.
Ego Guido card. diac. S. Adriani subscripsi.
Ego Vassalus diac. card. S. Eustachii, subsc.
Ego Hubaldus diac. card. S. Mariæ in Via Lata, subscripsi.
Ego Anselmus presb. card. subscripsi.
Ego Littifredus card. tit. Vestinæ, subscripsi. [ 269D ]
Ego Lucas presb. card. tit. SS. Ioannis et Pauli, subscripsi.
Data Pisis per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardin. et cancellarii, II Idus Martii, indictione XIV, Incarn. Dominicæ anno 1136, pontificatus domni Innocentii papæ II anno VII.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio