Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Innocenz II     ||     1132, Mar. 30     ||     Canonum praecepta nos

Bull. Clun. 47, 2

PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem, quem investit de novo de Abbatia sancti Bertini, mandans Monachis ejusdem ut ei pareant.

XCVII. Ad Petrum Venerabilem abbatem Cluniacensem. - Illum investit de novo de abbatia S. Bertini, mandans monachis eiusdem ut ei pareant.
(Anno 1132, Mart. 30.))
[Bullarium Cluniac., p. 47.]

INNOCENTIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. Canonum præcepta nos instruunt, ut in exequendis negotiis nihil præproperè, nihil extraordinariè committamus. Tua siquidem dilectio nuper Remis in præsentia fratrum nostrorum Archiepiscoporum, Episcoporum, & aliorum Religiosorum virorum, qui nobiscum eò convenerant, ut Abbatiam sancti Bertini à prædecessoribus nostris Romanis Pontificibus Monasterio Cluniacensi commissam, & eorum privilegiis roboratam tibi restitueremus, instantius postulavit. Cæterùm nos ex deliberato eorundem fratrum nostrorum consilio ipsius loci Monachis præteritam Epiphaniæ solemnitatem inducias concessimus, ut videlicet tunc ad nostram venirent præsentiam tibi de tuis querimoniis respondere parati. Ipsi verò, elapso eo termino, nec venerunt, nec miserunt responsales: sed duos Monachos ex parte fratrum nostrorum R. Archiepiscopi, & N. Morinensis Episcopi, ac dilecti filii nostri T. illustris Flandrensium Comitis, longiores pacis postulantes inducias direxerunt. Nos autem omnem eis occasionem auferre volentes, ipsos usque ad præteritam mediam quadragesimam sustinuimus, qui nimirum nec etiam tunc venerunt, nec aliquos, qui causam suam agerent destinarunt. Quia igitur neque nos jus strictum urget, neque postulat æquitas, ut eis in sua contumacia perdurantibus prolixiorem terminum concedamus: te de præfata beati Bertini Abbatia ad reformationem Religionis prædecessorum nostrorum inhærentes vestigiis investimus; Monachisque ejusdem Cœnobii, ut tibi, dilecte in Domino fili Petre Abbas, humiliter pareant, & ut Abbatem juxta dispositionem tuam & consilium eligant, per Apostolica scripta mandamus.
Datum apud Vapingum III. Kalend. Aprilis.
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Canonum præcepta nos instruunt, ut in exsequendis negotiis nihil præpropere, nihil extraordinarie [ 135C ] committamus. Tua siquidem dilectio nuper Remis in præsentia fratrum nostrorum archiepiscoporum, episcoporum et aliorum religiosorum virorum, qui nobiscum eo convenerant, ut abbatiam Sancti Bertini a prædecessoribus nostris Romanis pontificibus monasterio Cluniacensi commissam, et eorum privilegiis roboratam, tibi restitueremus, instantius postulavit. Cæterum nos ex deliberato eorumdem fratrum nostrorum consilio, ipsius loci monachis præteritam Epiphaniæ solemnitatem inducias concessimus, ut videlicet tunc ad nostram venirent præsentiam tibi de tuis querimoniis respondere parati. Ipsi vero elapso eo termino, nec venerunt, nec miserunt responsales: sed duos monachos ex parte fratrum nostrorum R. archiepiscopo, et N. Morinensi [ 135D ] episcopo, ac dilecti filii nostri T. illustris Flandrensium comitis, longiores pacis postulantes inducias direxerunt. Nos autem omnem eis occasionem auferre volentes, ipsos usque ad præteritam mediam quadragesimam sustinuimus, qui nimirum nec etiam tunc venerunt, nec aliquos qui causam suam agerent destinarunt. Quia igitur, neque nos ius strictum urget, neque postulat æquitas, ut eis in sua contumacia perdurantibus prolixiorem terminum concedamus, te de præfata Beati Bertini abbatia ad reformationem religionis prædecessorum nostrorum inhærentes vestigiis investivimus, monachisque [ 136A ] eiusdem cœnobii, ut tibi, dilecte in Domino fili Petre abbas, humiliter pareant, et ut abbatem iuxta dispositionem tuam et consilium eligant, per apostolica scripta mandamus.
Datum apud Vapingum, III Kalendas Aprilis.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio