Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Innocenz II     ||     1132, Mar. 8     ||     Quae ad pacem spectant

Bull. Clun. 45, 2

PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Ven. cui confirmat obedientiam de Limantio donatam per Abbatem & Conventum S. Egidii Monasterio Cluniacensi, in compensationem expensarum multiplicium.

n. 2 (ex Cart. E)

Innocentij II. Papæ Diploma, super Obedientia de Limanz.
An. 1132.
Charta lxxviii.

XC. Ad Petrum Venerabilem Cluniacensem abbatem. - Controversia inter Cluniacum et abbat. S. Aegidii composita. [ 128C ]
(Anno 1132, Mart. 8.)
[MANSI, Concil., XXI, 409.]

INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei carissimo in Christo filio Petro Clun. Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Quæ ad pacem spectant Ecclesiæ, libenti animo statuere volumus, & ut futuris temporibus inviolabiliter observentur attenta diligentia providere. Litem siquidem & controversiam, tu carissime in Domino fili Petre Abbas, & Clun. Monasterium, adversus dilectum filium nostrum Petrum Abbatem S. Egidii, & Monasterium suum diutius agitasti. Tu enim de subjectione tibi & prædecessoribus tuis per Apostolicam sedem concessa eos impetebas: Ille verò antiquam libertatem sui Monasterij intendebat, quæ tandem in nostra & fratrum nostrorum Episcoporum & Cardinalium præsentia apud Beljocum est hoc ordine terminata: ut videlicet si (quod absit) Religionis ordo, in Monasterio S. Egidii imminutus fuerit, ibidem tuo & successorum tuorum præcepto & consilio reformetur. Si quando verò te vel successores tuos ad idem Monasterium ire contigerit, reverenter suscipiamini, & quamdiu ibi fueritis, cum vestris omnibus honestè procuremini. Residendi quoque in sede ejusdem Abbatis, & Capitulum tenendi prædicto Abbate vel successoribus ejus præsentibus, & quæ ibidem corrigenda fuerint, corrigendi habeatis liberam facultatem. Verumtamen eodem Abbate decedente, vel ad locum alium ipso, vel ejus successoribus transmigrantibus, fratres Monasterij S. Egidii eligendi de Congregatione sua Abbatem absque impedimento habeant libertatem: ita tamen ut ipsis pro Abbate, qui ad aliud transierit Monasterium, de nullo alio, præterquam de Clun. Monasterio pastorem assumere liceat. Quo nimirum defuncto, vel etiam remoto de Congregatione sua, eligendi Abbatem, cum prædicto tamen tenore eamdem habeant facultatem. Pro recompensatione quoque fatigationum, expensarumque, quas nimirum te, vel prædecessores tui pro Monasterio S. Egidii pertulistis, idem Abbas consensu fratrum suorum obedientiam, quæ Limantium nuncupatur, cum pertinentiis suis tibi, & per te Clun. Monasterio donavit, & in jus ejus ac proprietatem in perpetuum transtulit. Quod si quis vos super eadem obedientia molestaverit, præfatus Petrus Abbas se ac successores suos secundum justitiam auctores & defensores constituit. Tu verò, dilecte fili Petre Abbas, præter ea, quæ dicta sunt, querimoniæ, quam adversus Monasterium S. Egidii habebas, habito fratrum tuorum consilio, in perpetuum renunciasti. Statutum etiam est, ut si Cluniacense Monasterium super Monasterio sancti Egidii haberet aliqua Privilegia, vel Cœnobium S. Egidii super Limantio, utrimque reddantur. Si qua [ 46/1 ] verò extant generalia, nullum in hoc vigorem obtineant. Auctoritate igitur Dei, & nostra præcipimus, ut prædicta conventio absque ullius contradictione irrefragabiliter perpetim observetur. Si quis verò prædictæ concordiæ, & huic nostræ confirmationi contraïre præsumpserit, indignationem beatorum Petri & Pauli, ac nostram incurrat, & ab incœpto frustretur.
Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Matthæus Albanensis Episcopus.
Ego Romanus Diac. Card. S. Mariæ in Porticu Noles.
Ego Joannes tit. S. Grisogoni Presbyter Card.
Ego Gregorius Diac. Cardinalis. SS. Sergii & Bachi.
Ego Lucas Presbyter Card. tit. SS. Joannis & Pauli.
Ego Otto Diaconus Card. S. Georgii.
Ego Guido Diaconus Card. SS. Cosmæ & Damiani.
Datum Valentiæ per manum Aymerici S. R. E. Diaconi Cardinalis & Cancellarii VIII. Kalendas Martii, Incarnationis Dominicæ anno M. C. XXXXII. Pontificatus verò Domni Innocentii Papæ secundi anno III.
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei, carissimo in Christo filio Petro Cluniacensi Abbati eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Quæ ad pacem spectant Ecclesiæ, libenti animo statuere volumus, & vt futuris temporibus inuiolabiliter obseruentur, attenta diligētia prouidere. Litem siquidem & controuersiam, tu carissime in Domino fili Petre Abbas, & Cluniacense Monasterium aduersus dilectum filium nostrum Petrum Abbatem S. Egidij, & Monasterium suum diutius agitasti. Tu enim de subiectione tibi, & prædecessoribus tuis per Apostolicam Sedem concessa eos impetebas. Ille vero antiquam libertatem sui Monasterij intendebat. Quæ tandem in nostra & fratrum nostrorum, & Episcoporum Cardinalium præsentia apud Beljocum est hoc ordine terminata. Vt videlicet, si quod absit, religionis ordo in Monasterio S. Egidij imminutus fuerit, ibidem tuo, & successorum tuorum præcepto & consilio reformetur. Si quādo vero te, vel successores tuos ad idem Monasterium ire contigerit, reuerenter suscipiamini, & quamdiu ibi fueritis, cum vestris omnibus honeste procuremini. Residendi quoque in sede eiusdem Abbatis, & Capitulum regendi, prædicto Abbate vel successoribus tuis præsentibus, & quæ ibidem corrigenda fuerint, corrigendi habeatis liberam facultatem. Verumtamen eodem Abbate decedente, vel ad locum alium ipso, vel eius successoribus transmigrantibus fratres Monasterij S. Egidij eligendi de Congregatione sua Abbatem absque impedimento habeant libertatem. Ita tamen vt ipsis pro Abbate, qui ad aliud trāsierit Monasterium, de nullo alio, præterquā de Clun. Monasterio Pastorem assumere liceat. Quo nimirum defuncto, vel etiam remoto de Congregatione sua, eligendi Abbatem, cū prędicto tamen tenore eandem habeant facultatem. Pro recompensatione [ 1396 ] quoque fatigationū, expensarumque, quas nimirum te, vel prædecessores tui pro Monasterio S. Egidij pertulisti, idem Abbas consensu fratrum suorum, obedientiam, quæ Limantium nuncupatur, cum pertinentiis suis, tibi & per te Cluniacensi Monasterio donauit, & in ius eius ac in proprietatem in perpetuum transtulit. Quod si quis vos super eadem Obedientia molestauerit, præfatus Petrus Abbas se ac successores suos secundum iustitiam auctores & defensores constituit. Tu vero, dilecte fili Petre Abbas, præter ea, quæ dicta sunt, quærimoniæ, quam aduersus Monasteriū S. Egidij habebas, habito fratrum tuorum consilio, in perpetuum renunciasti. Statutum etiam est, vt si Cluniacense Monasterium super Monasterio S. Egidij haberet aliqua priuilegia, vel Cœnobium S. Egidij super Limantio, vtrimque reddantur. Si qua vero extant generalia, nullum in hoc vigorem obtineant. Auctoritate igitur Dei, & nostra præcipimus, vt prædicta conuentio absque vllius contradictione irrefragabiliter perpetim obseruetur. Si quis vero prædictæ concordiæ in hunc nostræ confirmationis contraire præsumpserit, indignationem beatorum Petri & Pauli, ac nostram incurrat, & ab incœpto frustretur.
Ego Innocentivs Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff.
(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Ego Matthæus Albanensis Episcopus ff.
Ego Romanus Diac. Cardin. S. Mariæ in porticu Noles ff.
Ego Ioannes tit. S. Crisogoni Presbyt. Card. ff.
Ego Gregorius Diaconus Cardinalis SS. Sergij & Bacchi ff.
Ego Lucas Presbyter Card. tit. SS. Ioannis & Pauli ff.
Ego Otto Diaconus Card. S. Georgij ff.
Ego Guido Diaconus Card. SS. Cosmæ & Damiani ff.
Datū Valentiæ per manum Almerici S. R. E. Diaconi Card. & Cancel. viii. Kal. Martij, Incarn. Dominicæ anno M. C. XXXII. Pontificatus vero domni Innocentij. Papæ II. anno iii.
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio PETRO Clun. abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Quæ ad pacem spectant Ecclesiæ, libenti animo statuere volumus, et ut futuris temporibus inviolabiliter observentur, attenta diligentia providere. Litem siquidem et controversiam, tu charissime in Domino fili Petre abbas, et Cluniacense monasterium, adversus dilectum filium nostrum Petrum abbatem S. Aegidii et monasterium suum diutius agitasti. Tu enim de subiectione tibi et prædecessoribus tuis per [ 128D ] apostolicam sedem concessa eos impetebas. Ille vero antiquam libertatem sui monasterii intendebat. Quæ tandem in nostra et fratrum nostrorum et episcoporum cardinalium præsentia, apud Beliocum est hoc ordine terminata. Ut videlicet si, quod absit! religionis ordo in monasterio S. Aegidii imminutus fuerit, ibidem tuo et successorum tuorum præcepto et consilio reformetur. Si quando vero te vel successores tuos ad idem monasterium ire contigerit, reverenter suscipiamini, et quandiu ibi fueritis, cum vestris omnibus honeste procuremini. Residendi quoque in sede eiusdem abbatis, et capitulum regendi, prædicto abbate vel successoribus suis præsentibus, et quæ ibidem corrigenda fuerint, corrigendi [ 129A ] habeatis liberam facultatem. Verumtamen eodem abbate decedente, vel ad locum alium ipso vel eius successoribus transmigrantibus, fratres monasterii S. Aegidii eligendi de congregatione sua abbatem absque impedimento habeant libertatem. Ita tamen ut ipsis pro abbate, qui ad aliud transierit monasterium, de nullo alio, præterquam de Cluniacensi monasterio pastorem assumere liceat. Quo nimirum defuncto, vel etiam remoto de congregatione sua, eligendi abbatem, cum prædicto tamen tenore, eamdem habeant facultatem. Pro recompensatione quoque fatigationum expensarumque quas nimirum tu vel prædecessores tui pro monasterio S. Aegidii pertulistis, idem abbas consensu fratrum suorum, obedientiam quæ Limantium nuncupatur cum pertinentiis suis, tibi et per te Cluniacensi monasterio [ 129B ] donavit, et in ius eius ac in proprietatem in perpetuum transtulit. Quod si quis vos super eadem obedientia molestaverit, præfatus Petrus abbas se ac successores suos secundum iustitiam auctores et defensores constituit. Tu vero, dilecte fili Petre abbas, præter ea quæ dicta sunt querimoniæ, quam adversus monasterium S. Aegidii habebas, habito fratrum tuorum consilio, in perpetuum renuntiasti. Statutum etiam est ut si Cluniacense monasterium super monasterio S. Aegidii haberet aliqua privilegia, vel cœnobium S. Aegidii super Limantio, utrinque reddantur. Si qua vero exstant generalia, nullum in hoc vigorem obtineant. Auctoritate igitur Dei et nostra præcipimus ut prædicta conventio absque illius contradictione irrefragabiliter perperim [ 129C ] observetur. Si quis vero prædictæ concordiæ in hunc nostræ confirmationis
[iussum] contraire præsumpserit, indignationem beatorum Petri et Pauli ac nostram incurrat, et ab incœpto frustretur.
Ego Lucas presb. card. tit. SS. Ioannis et Pauli,
Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episc. subsc.
Ego Matthæus Albanensis episc. subscripsi.
Ego Romanus diac. card. S. Mariæ in Porticu Noles subscripsi.
Ego Ioannes tit. S. Chrysogoni presb. card. subscripsi.
Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi, subscripsi. subscripsi.
Ego Otto. diac. card. S. Georgii, subscripsi. [ 129D ]
Ego Guido diaconus card. SS. Cosmæ et Damiani, subscripsi.
Datum Valentiæ per manum Aimerici S. R. E. diaconi card. et cancell., VIII Kal.
[leg. Idus] Martii, Incarnat. Dominicæ anno 1132, pontificatus vero domni Innocentii papæ II anno III.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio