Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Innocenz II     ||     1132, Mar. 2     ||     Liberalitatis laudabile

Bull. Clun. 46, 2

PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Vener. de Cluniacensis Ecclesiæ dedicatione per se facta, & Indulgentiis à se concessis omnibus qui eam visitaverint in anniversario ipsius dedicationis die, déque immunitate loci Cluniacensis.

Diploma Innocentij Papæ II. qui Clun. Eccl. dedicauit.
An. 1133.

LXXXIX. Monasterium Cluniacense qui die dedicationis altaris maioris adierint, iis pœnitentiæ susceptæ dies XL remittit.
(Anno 1132, Mart. 2.))
[Biblioth. Cluniac., p. 1380.]

INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei discreto filio Petro Clun. Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Liberalitatis laudabile genus est, ut qui se beato Petro, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ humili devotione exponunt, majorem familiaritatis prærogativam, & digniora beneficia sortiantur. Quam gratum Deo Cluniacense Monasterium famulatum impendat, & quantum apud homines nitore religionis fulgeat, Ecclesia Dei novit, & vehementer exultat. Æquitatis igitur postulat ratio, ut idem locus Apostolicæ dilectionis privilegio gaudeat, & tam in capite, quàm in membris libertatem obtineat. Nos siquidem Monasterium ipsum, quod specialiter ad jus beati Petri & sanctæ Romanæ spectat Ecclesiæ, per nos ipsos visitavimus, & eodem die, quo revolutis multorum annorum spatiis prædecessor noster felicis memoriæ Papa Urbanus ibidem majus altare consecraverat, cum Archiepiscopis & Episcopis qui nobiscum convenerant, cooperante Spiritus Sancti gratia idem Monasterium solemniter dedicavimus. Devotioni quoque & humilitati fidelium, qui pro amore Dei, & ipsius loci reverentiâ in anniversario dedicationis illuc conveniant, prospicientes, ipsis quadraginta dies pœnitentiæ sibi injunctæ, de gratia Dei confisi, beatorum Apostolorum Petri & Pauli auctoritate remisimus. Statuimus etiam, ut immunitas ejusdem Cœnobii inviolata & integra futuris temporibus conservetur. Et si quis infra terminos banni, qui ab eodem prædecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt, scienter homines capere, vulnerare, vel res dicti Cœnobii violenter auferre præsumpserit, excommunicationis sententia sit innodatus, [ 47/1 ] & tamdiu excommunicatus maneat, quousque ablata restituat, & Cluniacensibus Monachis de illata injuria congruè satisfaciat. Ad hæc adjicientes decrevimus, ut quicumque Cluniacenses Monachos vel eorum socios ceperint, aut ea quæ portaverint vel conduxerint, excommunicationi etiam subjaceant. Si verò aliqui absque ipsorum Monachorum præsentia, ea, quæ ad victum vel vestitum fratrum in Cluniacensi Cœnobio Deo servientium pertinent, alicubi deprędati fuerint; nisi infra decem dies ablata restituerint, eos anathemati ipso facto subjacere præcipimus, & in terra eorum divina prohibemus officia celebrari. Loca quoque in quibus se receperint, quamdiu præsentes fuerint, à divinis officiis, præter infantium Baptisma & morientium Pœnitentias, cessare jubemus. Et nullus eorumdem præsumptorum nisi à solo Romano Pontifice absolvatur. Porro quisquis præfatis fratribus ubicumque manentibus quælibet alia, præter ea, quæ superius enumeravimus, violenter abstulerit, nisi infra decem dies ablata restituerit, excommunicationi subjaceat, nec absolvatur donec capitale reddat, & congruè satisfaciat. Sanè Archiepiscopis & Episcopis, in quorum Parochiis hoc perpetratum fuerit, auctoritate beati Petri & nostra præcipimus, ut postquam clamor ad aures eorum pervenerit, vel malefactum innotuerit, præscriptam excommunicationis sententiam, tepiditate seposita, faciant observari.
Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Datum Viennæ per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis & Cancellarii, Incarnationis Dominicæ, anno M. C. XXXII. indict. X. Pontificatus Domni Innocentii Papæ secundi, anno III. VI. Nonas Martii.
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei discreto filio Petro Cluniacensi Abbati, eiusq. successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Liberalitatis laudabile genus est, vt qui se beato Petro, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ humili deuotione exponunt, maiorem familiaritatis prærogatiuam, & digniora beneficia sortiantur. Quā gratum Deo Cluniacense Monasterium famulatum impendat, & quantum apud homines nitore religionis fulgeat, Ecclesia Dei nouit, & vehemēter exultat. Æquitatis igitur postulat ratio, vt idē locus Apostolicæ dilectionis priuilegio gaudeat, & tam in capite quam in membris libertatem obtineat. Nos siquidem Monasterium ipsum, quod specialiter ad ius beati Petri, & sanctæ Romanæ spectat Ecclesiæ, per nos ipsos visitauimus, & eodem die, quo reuolutis multorum annorū spatiis prædecessor noster felicis memoriæ Papæ Vrbanus ibidem maius altare consecrauerat, cum Archiepiscopis & Episcopis qui nobiscum cōuenerant, cooperante Spiritus sancti gratia idem Monasterium solemniter dedicauimus. Deuotioni quoq. & humilitati fidelium, qui pro amore Dei, & ipsius loci reuerētia in anniuersario dedicationis illuc conueniunt, prospicientes, ipsis quadraginta dies pœnitentiæ sibi iniunctæ, de gratia Dei confisi, beatorum Apostolorum Petri & Pauli auctoritate remisimus. Statuimus etiam, vt immunitas eiusdem Cœnobij inuiolata & integra futuris temporibus conseruetur. Et si quis infra terminos banni, qui ab eodē prædecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt, scienter homines capere, vulnerare, vel res dicti Cœnobij violenter auferre præsumpserit, excommunicationis sentētia sit innodatus, & tamdiu excommunicatus maneat, quousque ablata restituat, & Cluniacēsibus Monachis de illata iniuria cōgrue satisfaciat. Ad hoc adiicientes decreuimus, vt quicumque Cluniacenses Monachos, vel eorum socios ceperint, aut ea quæ portauerint, vel conduxerint, excommunicationi etiam subiaceant. Si vero aliqui absque ipsorum Monachorum præsentia, ea quæ ad victum vel vestitum fratrum Cluniacensi Cœnobio Deo seruientium pertinent, alicubi deprędati fuerint, nisi infra decē dies ablata restituerint, eos anathemati ipso facto subiacere præcipimus, & in terra eorum diuina prohibemus officia celebrari. Loca quoque in quibus se receperint, quamdiu præsentes fuerint, a diuinis obsequiis, præter infantium baptisma, & moriētium pœnitentias, cessare iubemus: & nullus eorūdem præsumptorum nisi a solo Romano Pontifice absoluatur. Porro quisquis præfatis fratribus vbicumque manentibus, quælibet alia, pręter ea, quæ superius enumerauimus, violēter abstulerit, nisi infra decem dies ablata restituerit, excommunicationi subiaceat, nec absoluatur donec capitale reddat, & congrue satisfaciat. Sane Archiepiscopis & Episcopis, in quorum parrochiis hoc perpetratum fuerit, auctoritate beati Petri & nostra pręcipimus, vt postquam clamor ad aures eorum peruenerit, vel malefactum innotuerit, præscriptam excommunicationis sententiam, tepiditate seposita, faciant obseruari. Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ [ 1381 ] Episcopus. Datum Viennæ per manum Aymerici Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis & Cancellarij, Indictione xi. Pontificatus nostri anno tertio, vj. Nonas Martij. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, discreto filio PETRO Cluniacensi abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Liberalitatis laudabile genus est ut qui se beato Petro, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ humili devotione exponunt, maiorem familiaritatis prærogativam et digniora beneficia sortiantur. Quam gratum Deo Cluniacense monasterium famulatum impendat, et quantum apud homines nitore religionis fulgeat, [ 127C ] Ecclesia Dei novit, et vehementer exsultat. Aequitatis igitur postulat ratio ut idem locus apostolicæ dilectionis privilegio gaudeat, et tam in capite quam in membris libertatem obtineat. Nos siquidem monasterium ipsum, quod specialiter ad ius beati Petri et sanctæ Romanæ spectat Ecclesiæ, per nos ipsos visitavimus, et eodem die, quo revolutis multorum annorum spatiis prædecessor noster felicis memoriæ papa Urbanus ibidem maius altare consecraverat, cum archiepiscopis et episcopis qui nobiscum convenerant, cooperante Spiritus sancti gratia idem monasterium solemniter dedicavimus. Devotioni quoque et humilitati fidelium, qui pro amore Dei, et ipsius loci reverentia in anniversario dedicationis illuc conveniunt, prospicientes, ipsis quadraginta [ 127D ] dies pœnitentiæ sibi iniunctæ, de gratia Dei confisi, beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate remisimus. Statuimus etiam ut immunitas eiusdem cœnobii inviolata et integra futuris temporibus conservetur. Et si quis infra terminos banni, qui ab eodem prædecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt, scienter homines capere, vulnerare, vel res dicti cœnobii violenter auferre præsumpserit, excommunicationis sententia sit innodatus, et tandiu excommunicatus maneat quousque ablata restituat, et Cluniacensibus monachis de illata iniuria congrue satisfaciat. Ad hoc adiicientes decrevimus ut quicunque Cluniacenses monachos, vel eorum socios ceperint, aut ea quæ portaverint, vel conduxerint, [ 128A ] excommunicationi etiam subiaceant. Si vero aliqui absque ipsorum monachorum præsentia, ea quæ ad victum vel vestitum fratrum Cluniacensi cœnobio Deo servientium pertinent, alicubi deprædati fuerint, nisi infra decem dies ablata restituerint, eos anathemati ipso facto subiacere præcipimus, et in terra eorum divina prohibemus officia celebrari. Loca quoque in quibus se receperint, quandiu præsentes fuerint, a divinis obsequiis, præter infantium baptisma et morientium pœnitentias, cessare iubemus, et nullus eorumdem præsumptorum nisi a solo Romano pontifice absolvatur. Porro quisquis præfatis fratribus ubicunque manentibus, quælibet alia, præter ea quæ superius enumeravimus, violenter abstulerit, nisi infra decem dies [ 128B ] ablata restituerit, excommunicationi subiaceat, nec absolvatur donec capitale reddat et congrue satisfaciat. Sane archiepiscopis et episcopis, in quorum parochiis hoc perpetratum fuerit, auctoritate beati Petri et nostra præcipimus ut, postquam clamor ad aures eorum pervenerit, vel malefactum innotuerit, præscriptam excommunicationis sententiam, tepiditate seposita, faciant observari.
Ego Innocentius Catholicæ Ecclesia episcopus.
Datum Viennæ per manum Aymerici S. Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis et cancellarii, indict. XI, pontificatus nostri anno III, VI Nonas Martii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio