Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Innocenz II     ||     1131, Oct. 31     ||     Ex apostolicae sedis

Bull. Clun. 45, 1

PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem, per quod confirmat donationem factam Monasterio Cluniacensi de loco qui dicitur Prins.

n. 2

Confirmatio de Prins, cum suis pertinentiis.
Chart. lxxxvii.

LXII. Petro Venerabili Cluniacensi abbati locum qui dicitur Prins asserit.
(Anno 1131, Oct. 31.)
[MANSI, Concil., XXI, 416.]

INNOCENTIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis Petro Abbati, & Monachis Cluniacensibus in perpetuum. Ex Apostolicæ Sedis administratione, quæ extraordinaria sunt, volumus corrigere, & quæ ordinata ad meliorem statum deducere, & ut in sua bonitatis firmitate permaneant, vigore Ecclesiastico roborare. Eapropter, dilecti in Domino filii, donationem à Girino & fratribus, de loco qui dicitur Prins cum suis pertinentiis, Remis in Palatio venerabilis fratris nostri Rainaldi Archiepiscopi nobis factam, vobis concedimus, donamus, & tradimus, ac per præsentis scripti paginam confirmamus. Nulli ergo omninò hominum fas sit præfatum locum temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, [ 45/2 ] vel aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia dominio & possessioni Cluniacensi Monasterij perpetuò integra conserventur. Si quis autem huic nostræ constitutioni temerario ausu contraïre tentaverit, si reatum suum non correxerit, à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei & Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus intervenientibus beatorum Apostolorum Petri & Pauli meritis æternæ vitæ præmia cum sanctis omnibus percipere mereantur.
Datum Remis II. Kalendas Novembris.
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis in Christo filiis Petro Abbati, & Monachis Cluniacensibus in perpetuum. Ex Apostolicæ Sedis administratione, quæ extraordinaria sunt, volumus corrigere, & quæ ordinata ad meliorem statum deducere, & vt in suæ bonitatis firmitate permaneant, vigore Ecclesiastico roborare. Eapropter, dilecti in Domino filij, donationem a Girino, & fratribus, de loco qui dicitur Prins, cum suis pertinentiis, Remis in Palatio venerabilis fratris nostri Rainaldi Archiepiscopi nobis factā, vobis concedimus, donamus, & tradimus, ac per præsentis scripti paginam confirmamus. Nulli ergo omnino hominum fas sit pręfatum locum temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia dominio & possessioni Clun. Monasterij perpetuo integra conseruentur. Si quis autem huic nostræ constitutioni temerario ausu contraire tentauerit, si reatum suum non correxerit, a sacratissimo corpore & sanguine Dei, & Domini nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Conseruantibus autem sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus interuenientibus beatorum Apostolorum Petri & Pauli meritis æternæ vitæ præmia cum Sanctis omnibus percipere mereatur. Datum Remis II. Kal. Nouembr. Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis, PETRO abbati et monachis Cluniacensibus in perpetuum. Ex apostolicæ sedis administratione, quæ extraordinaria sunt, volumus corrigere; et quæ ordinata, ad meliorem statum deducere; et ut in suæ bonitatis firmitate permaneant, vigore ecclesiastico roborare. Eapropter, dilecte in Domino fili, donationem a Girino et fratribus, de loco qui dicitur Prins, cum suis [ 111A ] pertinentiis. Remis in palatio venerabilis fratris nostri Rainaldi archiepiscopi nobis factam, vobis concedimus, donamus, et tradimus, ac per præsentis scripti paginam confirmamus. Nulli ergo omnino hominum fas sit præfatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia dominio et possessioni Cluniac. monasterii perpetuo integra conserventur. Si quis autem huic nostræ constitutioni temerario ausu contraire tentaverit, etc.
Datum Remis II Kal. Novembris.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio