Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Calixt II     ||     1123-1124     ||     Zelum inter vos (Insert)

Bull. Clun. 44, 1

Idem ad Conventum Cluniacensem, inter cætera.

Item ad conventum Cluniacensem inter cætera:

Zelum inter vos & contentiones agitari multorum relatione comperimus, & vehementiùs aggravamur. Pontius enim, qui olim vestro Monasterio præfuit, concordem unitatem vestram dividere, & simplicitatem mentium vestrarum sollicitare non desinit: unde universitati vestræ præcipimus, ut sicut per obedientiam beati Petri salvare animas vestras cupitis, protinùs abjectis omninò schismatibus carissimo filio nostro Petro Cluniacensi Abbati unanimiter & devotè humilitatis subjectionem & obedientiam deferatis; & in Pontio illo, qui in nostris manibus sine spe recuperationis Abbatiam Cluniacensem penitùs refutavit, nullam de cætero spem habeatis; cum quod de eo in causa hac constituimus, nulla prorsus ratione mutabimus. Si quis autem vestrum hujus præcepti nostri temerator extiterit; si Abbatiæ, vel alicujus Prælationis nomine insignitus fuerit, vel ordinis promotionem habuerit, dignitatis & ordinis sui detrimentum sustinebit, & anathematis sententiæ subjacebit. «Zelum inter vos et contentiones agitari multorum relatione comperimus, et vehementius aggravamur. Pontius enim qui olim vestro monasterio præfuit, concordem unitatem vestram dividere, et simplicitatem mentium vestrarum sollicitare non desinit: unde universitati vestræ præcipimus, ut sicut per obedientiam beati Petri salvare animas vestras cupitis, protinus [1267C] abiectis omnino schismatibus charissimo filio nostro Petro Cluniacensi abbati unanimiter et devote humilitatis subiectionem et obedientiam deferatis, et in Pontio illo, qui in nostris manibus sine spe recuperationis abbatiam Cluniacensem penitus refutavit, nullam de cætero spem habeatis; cum quod de eo in causa hac constituimus, nulla prorsus ratione mutabimus. Si quis autem vestrum huius præcepti nostri temerator exstiterit, si abbatiæ vel alicuius prælationis nomine insignitus fuerit, vel ordinis promotionem habuerit, dignitatis, et ordinis sui detrimentum sustinebit, et anathematis sententiæ subiacebit.»
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio