Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Calixt II     ||     1120, Feb. 22     ||     Religionis monasticae modernis

Bull. Clun. 38, 2

PRIVILEGIUM CALIXTI PAPÆ II. ad Pontium Abbatem Cluniac. per quod confirmat omnia Privilegia per antecessores suos Monasterio Clun. concessa: nimirum exemptionem loci Cluniacensis, cum suis limitibus, Presbyteris, & Parochianis, ab omni jurisdictione alia, quam Summi Pontificis, & Abbatis Cluniacensis, &c.

CALIXTI PAPÆ II. DIPLOMA ad eumdem Pontium.
An. 1120.
Ex Chart. S. Marię de Gornaio.

LXXVII Privilegium pro monasterio Cluniacensi.
(Anno 1120, Febr. 22.)
[MANSI, Concil. XXI, 208.]

CALIXTUS Episcopus servus servorum Dei, charissimo in Christo filio Pontio Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Religionis Monasticæ modernis temporibus speculum, & in Galliarum partibus documentum, [ 39/1 ] beati Petri Cluniacense Monasterium, ab ipso suæ fundationis exordio Sedi Apostolicæ in jus proprium est oblatum. Proinde patres nostri sanctæ recordationis Joannes undecimus. Item Joannes nonus decimus. Agapitus secundus, Benedictus sextus. Item Benedictus septimus. Leo septimus. Item Leo nonus. Gregorius sextus. Item Gregorius septimus. Alexander secundus. Stephanus, Victor III. Urbanus secundus. Paschalis II. & Gelasius II. Ecclesiæ Romanæ Pontifices, locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt, & universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus muniverunt. Statutum est enim, ut omnes Ecclesiæ, Cimeteria, Monachi, Clerici, & Laïci universi infra terminos habitantes qui sunt à rivo de Salnay, & ab Ecclesia Rufiaci, & cruce de Lornant; à termino quoque Molendini de Tornasach, per villam quæ dicitur Varengia, cum nemore Burserio; à termino etiam qui Perois, ad rivum usque de Salnay, sub Apostolicæ tantùm sedis jure ac tuitione permaneant. Neque ipsi Cluniacensis loci Presbyteri, aut etiam Parrochiani, ad cujuslibet, nisi Romani Pontificis, & Cluniacensis Abbatis cogantur ire Synodum vel Conventum. Sanè pro Abbatis, Monachorum seu Clericorum infra terminos prędictos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei, Ecclesiarum, Altarium, & Cimeteriorum consecratione, Cluniacense Monasterium quem maluerit Antistitem convocet. Cluniacenses Monachos ubilibet habitantes nulla omnino persona præter Romanum Pontificem & Legatum, qui ad hoc missus fuerit, excommunicet & interdicat. Porro si Monachus, Clericus, aut Laïcus, sive cujuslibet ordinis professionisve persona, nisi fortè certa de causa excommunicata sit, Cluniacensium claustrorum mansiones elegerit, absque contradictione alicujus suscipiatur, & quæ de suo jure attulerit, liberè à Monasterio habeantur. Altaria, Cimiteria, & decimæ Cluniacensium Monachorum, & quæcumque juris eorum sunt, à nemine auferantur vel minuantur. De Monachis aut Monasteriis Cluniacensibus nulli Episcoporum, salvo jure Canonico, si quod in eis habent, liceat judicare: sed ab Abbate Cluniacensi justitia requiratur. Quam si apud eum invenire nequiverint, ad Sedem Apostolicam recurratur. In Abbatiis, quæ cum suis Abbatibus ordinationi Cluniacensis Monasterij datæ sunt, videlicet S. Martialis Lemovicensis, S. Eparci Engolismensis, Monasterii-novi Pictavis, S. Joannis Angeliacensis, Monasterij Lesatensis, Moysiacensis, Figiacensis, & S. Egidii Nemausensis. In Arvernia, Mausiacensis, Tirnensis, Menatensis. In Episcopatu Eduensi, Vizeliacensis. In Antissiodorensi, S. Germani. In Cameracensi, Hunoldi-curtis. In Rothomagensi, Abbatia apud Pontissaram. In Tarvanensi, S. Bertini & S. Vulmari. In Italia S. Benedictï super Padum, sine Cluniacensis Abbatis præcepto Abbas nullatenus eligatur. Pro altaribus & Ecclesiis sive decimis vestris, nulli Episcoporum facultas sit, gravamen aliquod vobis aut molestias irrogare: sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita & in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ à Laïcis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia poterit, ad vestram & pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos quàm alios Monasticæ religionis viros inquietare Episcopi consueverunt, illorum videlicet quos Dominicaturas appellant, qui vestro sumptu à Monasteriis, & cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni Episcoporum & Episcopalium Ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus & pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes quæ ubilibet positæ sunt, seu Capellæ [ 39/2 ] vestræ, & Cimeteria libera sint, & omnis exactionis immunia, præter consuetum Episcopi paratam, & justitiam in Presbyteros, si adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceatque vobis, seu fratribus vestris, in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis, vel Episcoporum Vicariis, animarum curam absque vænalitate suscipiant: quam si committere illi, quod absit, ex pravitate noluerint, tunc Presbyteri ex Apostolicæ sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum vestrarum consecrationes, si Diœcesani Episcopi gratis noluerint exhibere, à quolibet Catholico suscipietis Episcopo. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur: sed tam Monachi ipsi quam famuli eorum, & qui se professioni Monasticæ devoverunt, clausis Ecclesiarum januis, non admissis Diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, & sepulturæ officia peragant. Percussuram quoque proprii numismatis vel monetæ, quandocumque, vel quamdiu vobis placuerit, habeatis. Hæc igitur omnia, sicut à nostris prædecessoribus constituta sunt, ita & nos authoritate Apostolica constituimus, & præsentis privilegii decreto confirmamus. Præterea fili in Christo Ponti, quem nos in Viennensis Ecclesiæ positi regimine nostris per Dei gratiam manibus in Abbatem consecravimus, & personam tuam, & locum, cui authore Deo præsides, totis dilectionis visceribus amplectentes, & quieti vestræ attentiùs providentes, hæc adjicienda censuimus, ut Abbatiarum vestrarum electis, nullus Episcoporum sine commendatitiis Cluniacensis Abbatis litteris, consecrationis, vel ordinationis manus imponat. Alioquin & consecrator, tanquam constitutionis Apostolicæ prævaricator, graviori subjaceat ultioni, & consecrati electio, sive ordinatio, donec Apostolicæ Sedi, & ejus Cluniacensi Monasterio satisfiat, irrita habeatur. Porro Presbyteris Parrochialium Ecclesiarum, S. Mariæ, & S. Odonis Cluniacensium, ejiciendi & suscipiendi in Ecclesiam ex antiqua consuetudine pœnitentes, & nuptiales chartas faciendi licentiam indulgemus. Prohibentes tam Matisconensem Episcopum, quam & alios super hoc, vel super aliis, quæ statuta sunt, vobis molestias in posterum irrogare. Si quis igitur ausu temerario, impiaque præsumptione contra Deum & sanctos ejus Apostolos, contraque animam suam, hoc nostræ Apostolicæ authoritatis privilegium in aliquo infringere tentaverit, incunctanter se nostræ Apostolicæ maledictionis noverit aculeo transpunctum, nostræ Apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam Apostolici anathematis gladio transverberatum, nec nisi per dignam satisfactionem saluti pristinæ reparandum. Ei vero, qui conservator extiterit, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiat, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniat. Amen.
Ego Calixtus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Datum Valentiæ per manus Grisogoni, S.R.E. Diaconi Cardinalis, ac Bibliothecarii, VIII. Kalendas Martii, Indict. XIII. Incar. Dominicæ anno M. C. XX. Pontificatus autem Domni Calixti secundi Papæ, anno II.
Calixtvs Episcopus seruus seruorū Dei charissimo in Christo filio Pontio Cluniacēsi Abbati, eiusque successoribus regulariter substituēdis in perpetuum. Religionis Monasticæ modernis temporibus speculum, & in Galliarum partibus documētum, beati Petri Clvniacense Monasteriū, ab ipso suæ fundationis exordio Sedi Apostolicæ in ius proprium est oblatum. Proinde Patres nostri sanctæ recordationis Ioannes xj. itē Ioannes xij. Agapitus ij. Benedictus vj. Item Benedictus vij. Leo vij. item Leo ix. Gregorius vj. itē Gregorius vij. Alexander ij. Stephanus, Victor iij. Vrbanus ij. Paschalis ij. & Gelasius ij. Ecclesiæ Romanę Pontifices, locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogatiua donarunt & vniuersa ei pertinētia priuilegiorum suorum sanctionibus muniuerunt. Statutum est enim, vt omnes Ecclesiæ, Cimiteria, Monachi, & laici vniuersi infra terminos habitantes qui sunt a riuo de Salnai, & ab Ecclesia Rufiaci & Cruce de Lornant: a termino quoq. molendini de Tornasach, per villam quæ dicitur Varentia, cum nemore Burseio; a termino etiam qui dicitur Perois, ad riuum vsque de Salnai, sub Apostolicę tantū sedis iure ac tuitione permaneant. Neque ipsi Cluniacensis loci Presbyteri, aut etiam parrochiani, ad cuiuslibet, nisi Romani Pontificis, & Cluniacensis Abbatis cogantur ire Synodū vel Conuentum. Sane pro Abbatis, Monachorum seu Clericorum infra prædictos terminos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei, ecclesiarum, altarium, & cimiteriorum consecratione, Cluniacense Monasterium quem maluerit Antistitem conuocet. Cluniacēses Monachos vbilibet habitantes nulla omnino persona præter Romanum Pontificem, & Legatum, qui ad hoc missus fuerit, excommunicet & interdicat. Porro si Monachus, Clericus, aut laicus, siue cuiuslibet Ordinis professionisue persona, nisi forte certa de causa excōmunicata sit, Cluniacēsium claustrorum mansiones [ 574 ] elegerit, absque contradictione alicuius suscipiatur, & quę de suo iure attulerit, libere a Monasterio habeātur. Altaria, cimiteria, & decimę Cluniacensium Monachorum, & quæcumq. iuris eorum sunt, a nemine auferātur, vel minuantur. De Monachis aut Monasteriis Cluniacensibus nulli Episcoporum, saluo iure canonico, si quod in eis habent, liceat iudicare: sed ab Abbate Cluniacēsi iustitia requiratur. Quam si apud eū inuenire nequiuerit, ad Sedem Apostolicam recurratur. In Abbatiis, quæ cum suis Abbatibus ordinationi Cluniacensis Monasterij datæ sunt, videlicet S. Martialis Lemouicensis, S. Eparci Engolismensis, Monasterij noui Pictauis, S. Ioannis Angeliacensis, Monasterij Lesatēsis, Moysiacensis, Figiacensis, & S. Egidij Nemausensis. In Aruernia, Mausiacensis, Tiernensis, Menacensis. In Episcopatu Eduensi, Vizeliacensis. In Antissiodorensi, S. Germani. In Cameracensi, Hunoldi-curtis. In Rothomagense, Abbatia apud Pontesarā. In Taruanensi, S. Bertini, & S. Wlmari. In Italia, S. Benedicti super Padum, sine Cluniacensis Abbatis pręcepto nullatenus eligāt. Pro altaribus & Ecclesiis siue decimis vestris, nulli Episcoporum facultas sit, grauamen aliquod vobis, aut molestias irrogare. Sed sicut eorū promissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita & in futurū habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ a laicis obtinentur, si secundum Deum eorū potestati subtrahere vestrę religionis reuerentia poterit, ad vestram, & pauperum gubernationē vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos, quam alios Monasticæ religionis viros inquietare Episcopi consueuerunt, illorum videlicet quos dominicaturas appellant, qui vestro sumptu a Monasteriis, & Cellæ vestræ clientibus excoluntur, sine omni Episcoporum, & Episcopalium Ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus & pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes, quæ vbilibet positæ sunt, seu Capellę vestræ, & cimiteria libera sint, & omnis exactionis immunia, pręter cōsuetam Episcopi paratam, & iustitiam in Presbyteros, si aduersus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceatque vobis, seu fratribus vestris, in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere. Ita tamen vt ab Episcopis, vel ab Episcoporū vicariis, animarum curam absque vænalitate suscipiant. Quam si cōmittere illi, quod absit, ex prauitate noluerint; tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi licenciam consequantur. Ecclesiarum vestrarum consecrationes si diocesani Episcopi gratis noluerint exhibere, a quolibet Catholico suscipietis Episcopo. Nec Cellarum vestrarum vbilibet positarū fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione diuinorum officiorum suspensionem patiantur: sed tam Monachi ipsi, quam famuli eorū, & qui se professioni Monasticæ deuouerunt, clausis Ecclesiarū ianuis, non admissis diocesanis, diuinæ seruitutis officia celebrēt, & sepulturæ officia peragant. Percussuram quoque proprij nummismatis vel monetæ, quandocūque, vel quādiu vobis placuerit, habeatis. Hæc igitur omnia, sicut a nostris prædecessoribus cōstituta sunt, ita & nos auctoritate Apostolica constituimus, & præsentis priuilegij decreto confirmamus. Præterea fili in Christo Ponti, quem nos in Viennensis Ecclesiæ positi regimine, [ 575 ] nostris per Dei gratiam manibus in Abbatē consecrauimus, & personam tuam, & locum, cui Deo auctore præsides, totis dilectionis visceribus amplectentes, & quieti vestræ attentius prouidentes, hæc adiicienda censuimus, vt Abbatiarum vestrarum electis, nullus Episcoporum sine commēdatitiis Cluniacensis Abbatis litteris, cōsecrationis, vel ordinationis manus imponat. Alioquin & cōsecrator, tanquam constitutionis Apostolicæ præuaricator, grauiori subiaceat vltioni, & consecrati electio, siue ordinatio, donec Apostolicæ Sedi, & eius Cluniacēsi Monasterio satisfiat, irrita habeatur. Porro Presbyteris parrochialium Ecclesiarū, S. Mariæ, & S. Oddonis Cluniacensium, eiiciendi & suscipiendi in Ecclesiam ex antiqua consuetudine pœnitentes, & nuptiales chartas faciendi licentiam indulgemus. Prohibentes tam Matisconensem Episcopum, quam & alios super hoc, vel super aliis, quæ statuta sunt, vobis molestias irrogare. Si quis igitur ausu temerario, impiaque præsumptione contra Deum, & sanctos eius Apostolos, contraq. animam suam, hoc nostræ Apostolicæ auctoritatis priuilegium in aliquo infringere tentauerit, incunctanter se nostrę Apostolicę maledictionis nouerit aculeo transpunctum, nostræ Apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam Apostolici anathematis gladio trāsuerberatum, nec nisi per dignam satisfactionem saluti pristinæ reparandum. Ei vero, qui conseruator extiterit, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiat, & apud districtum Iudicem præmia æternæ pacis inueniat, Amen.
Ego Calixtus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. (Rota)
Datum Valentiæ per manus Grisogoni, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, ac Bibliothecarij. VIII. Kal. Martij. Indict. XIII. Incarnat. Dominicæ anno MCXX. Pontificatus autem domni Calixti secundi Papæ, anno II.
[1164D] Calixtus episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio Pontio Cluniacensi abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Religionis monasticæ modernis temporibus speculum, et in Galliarum partibus documentum, B. Petri Cluniacense monasterium, ab ipso suæ fundationis exordio sedi apostolicæ in ius proprium est oblatum. Proinde Patres nostri sanctæ recordationis Ioannes XI, item Ioannes XII, Agapitus II, Benedictus VI, item Benedictus VII, Leo VII, item Leo IX, Gregorius VI, item Gregorius VII, Alexander II, Stephanus, Victor III, Urbanus II, Paschalis II, et Gelasius II, Ecclesiæ Romanæ pontifices, locum [1165A] ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus muniverunt. Statutum est enim ut omnes ecclesiæ, cœmeteria, monachi, et laici universi infra terminos habitantes qui sunt a rivo de Salnai, et ab ecclesia Rusiaci, et cruce de Lornant: a termino quoque molendini de Tornasach, per villam quæ dicitur Varentia, cum nemore Burseio; a termino etiam qui dicitur Perois, ad rivam usque ad Salnai: sub apostolicæ tantum sedis iure ac tuitione permaneant. Neque ipsi Cluniacensis loci presbyteri, aut etiam parochiani, ad cuiuslibet, nisi Romani pontificis, et Cluniacensis abbatis, cogantur ire synodum vel conventum. Sane pro abbatis, monachorum, seu clericorum, infra [1165B] prædictos terminos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei, ecclesiarum, altarium, et cœmeteriorum consecratione, Cluniacense monasterium, quem maluerit, antistitem convocet. Cluniacenses monachos ubilibet habitantes, nulla omnimodo persona, præter Romanum pontificem, et legatum qui ad hoc missus fuerit, excommunicet aut interdicat. Porro si monachus, clericus, aut laicus, sive cuiuslibet ordinis professionisve persona, nisi forte certa de causa excommunicata sit, Cluniacensium claustrorum mansiones elegerit, absque contradictione alicuius suscipiatur, et quæ de suo iure attulerit, libere a monasterio habeantur. Altaria, cœmeteria, et decimæ Cluniacensium monachorum, et quæcunque iuris eorum sunt, a nemine [1165C] auferantur, vel minuantur. De monachis aut monasteriis Cluniacensibus, nulli episcoporum, salvo iure canonico, si quod in eis habent, liceat iudicare, sed ab abbate Cluniacensi iustitia requiratur. Quam si apud eum invenire nequiverit, ad sedem apostolicam recurratur. In abbatiis, quæ cum suis abbatibus ordinationi Cluniacensis monasterii datæ sunt, videlicet S. Martialis Lemovicensis, S. Eparchi Engolismensis, monasterii novi Pictavis, S. Ioannis Angeliacensis, monasterii Lesatensis, Moysiacensis, Figiacensis, et S. Aegidii Nemausensis; in Arvernia, Mausiacensis, Tiarnensis, Menacensis; in episcopatu Eduensi, Vizeliacensis; in Autissiodorensi, S. Germani; in Cameracensi, Hunoldi curtis; in Rothomagensi, abbatia apud Pontisaram; in Tarvanensi, [1165D] S. Bertini, et S. Wlmare; in Italia, S. Benedicti super Padum, sine Cluniacensis abbatis præcepto nullatenus eligant. Pro altaribus et ecclesiis sive decimis vestris, nulli episcoporum facultas sit, gravamen aliquod vobis aut molestias irrogare. Sed sicut eorum promissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita et in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ a laicis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia poterit, ad vestram, et pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos, quam alios monasticæ religionis viros inquietare episcopi consueverunt, illorum videlicet, [1166A] quos dominicaturas appellant, qui vestro sumptu a monasteriis, et cellæ vestræ clientibus excoluntur, sine omni episcoporum et episcopalium ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus et pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes, quæ ubilibet positæ sunt, seu capellæ vestræ, et cœmeteria, libera sint, et omnis exactionis immunia, præter consuetam episcopi paratam, et iustitiam in presbyteros, si adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceatque vobis, seu fratribus vestris, in ecclesiis vestris presbyteros eligere. Ita tamen ut ab episcopis, vel ab episcoporum vicariis, animarum curam absque venalitate suscipiant. Quam si committere illi, quod absit! ex pravitate voluerint: tunc presbyteri, ex apostolicæ [1166B] sedis benignitate, officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum vestrarum consecrationes si diœcesani episcopi gratis noluerint exhibere, a quolibet catholico suscipietis episcopo. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres, pro qualibet interdictione vel excommunicatione, divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam monachi ipsi, quam famuli eorum, et qui se professionis monasticæ devoverunt, clausis ecclesiarum ianuis, non admissis diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, et sepulturæ officia peragant. Percussuram quoque proprii numismatis vel monetæ, quandocunque vel quandiu vobis placuerit, habeatis. Hæc igitur omnia, sicut a nostris prædecessoribus constituta sunt, ita et nos auctoritate [1166C] apostolica constituimus, et præsentis privilegii decreto confirmamus. Præterea, fili in Christo Ponti, quem nos in Viennensis ecclesiæ positi regimine, nostris per Dei gratiam manibus in abbatem consecravimus: et personam tuam, et locum cui Deo auctore præsides, totis dilectionis visceribus amplectentes, et quieti vestræ attentius providentes, hæc adiicienda censuimus: ut abbatiarum vestrarum electis, nullus episcoporum sine commendatitiis Cluniacensis abbatis litteris, consecrationis, vel ordinationis manus imponat. Alioquin et consecrator, tanquam constitutionis apostolicæ prævaricator, graviori subiaceat ultioni, et consecrati electio, sive ordinatio, donec apostolicæ sedi et eius Cluniacensi monasterio [1166D] satisfiat, irrita habeatur. Porro presbyteris parochialium ecclesiarum, S. Mariæ, et S. Odonis, Cluniacensium, eiiciendi et suscipiendi in ecclesiam ex antiqua consuetudine pœnitentes, et nuptiales chartas faciendi, licentiam indulgemus. Prohibentes, tam Matisconensem episcopum, quam et alios super hoc, vel super aliis, quæ statuta sunt vobis molestias irrogare. Si quis igitur ausu temerario, etc.
Ego Calixtus catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi.
Datum Valentiæ per manus Chrysogoni S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarit, VIII Kalend. Martii, indict. XIII, Incarnationis Domanicæ anno 1120, pontificatus autem domini Calixti II papæ, anno secundo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio