Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Calixt II     ||     1119, Dec. 7     ||     Carissimi filii nostri

Bull. Clun. 41, 1 n. 2

EPISTOLA CALIXTI PAPÆ II. ad Monachos Monasterij Veziacensis, quod recipere debeant Priorem de Monasterio Cluniacensi.

LVI. Ad monachos S. Viventii de Verzeio. — Jubet sub pœnis interdicti, ut priorem de monasterio Cluniacensi recipiant.
(Anno 1119, Dec. 7.)
[Dom BOUQUET, Recueil, XV, 252.]

CALIXTUS Episcopus servus servorum Dei, Verziacensis Monasterij Monachis & familiæ salutem, si obedierint, & Apostolicam benedictionem. Carissimi fili nostri Petri Cluniacensis Abbatis, & fratrum ejus querelam accepimus, quod recipere Priorem de Cluniacensi Monasterio recusetis; cum locus vester jam per triginta ferè annos Priorem tantum de domo eadem habuerit: in quo profectò magnum vobis & vestræ generare videmini Ecclesiæ detrimentum. Cum enim paci & Religioni intendere debeatis, in dissensione & scandalo permanetis. Per præsentia igitur scripta vobis præcipiendo mandamus, ut usque festum proximum beati Thomæ Priorem de Cluniacensi recipiatis Cœnobio, eique debitam, sicut hactenus factum est, obedientiam præbeatis. Alioquin nos extunc Ecclesiarum [ 41/2 ] vobis introitum interdicimus, & in vestro Monasterio divina prohibemus officia celebrari.
Datum Altisiodori VII. Idus Decembris.
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, Verziacensis monasterii monachis et familiæ, salutem, si obedierint, et apostolicam benedictionem.
Charissimi filii nostri Petri Cluniacensis abbatis et fratrum ejus querelam accepimus, quod recipere priorem de Cluniacensi monasterio recusetis, cum locus vester jam per triginta fere annos priorem tantum de domo eadem habuerit: in quo profecto magnum vobis et vestræ generare Ecclesiæ detrimentum. Cum enim paci et religioni intendere debeatis, in dissensione et scandalo permanetis. Per præsentia igitur scripta vobis præcipiendo mandamus, ut usque festum proximum B. Thomæ priorem de Cluniacensi recipiatis cœnobio, ejusque debitam, sicut hactenus factum est, obedientiam præbeatis. Alioquin nos extunc ecclesiarum vobis introitum interdicimus, et in vestro monasterio divina prohibemns officia celebrari.
Datum Altissiodori, VII Idus Decembris
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio