Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Gelasius II     ||     1118, Dec. 16     ||     Ignem semper in

Bull. Clun. 38, 1 n. 2

PRIVILEGIUM GELASII PAPÆ II. ad Pontium Abbatem Clunia. quo confirmat Monasterio Clun. ea omnia quæ possidebat & acquisierat: necnon & Abbatias quamplures quas hic recenset: atque usum Pontificalium ipsi Pontio per Paschalem secundum personaliter concessum: ac tandem omnes libertates eidem Clun. Monasterio anteà collatas. Prohibetque ne Episcopi interdictis affligant homines Parochiarum Cluniacensium, occasione controversiarum quas inter ipsos & Clun. emergunt.

GELASII II. PAPĈ DIPLOMA, QVO illam a Clun. calumniam Apostolicĉ Sedis patrocinio remouet: quia Episcopi pro controuersiis, quĉ inter Cluniacenses & ipsos frequenter emergunt, innocentes homines parrochiarum Clun. & altercationum expertes, interdictis suis vehementer affligunt.
An. 1119.
Chart. xci.

XXVI. Ad Pontium abbatem Cluniacensem. - Monasterii Cluniacensis privilegia confirmat.
(Anno 1118, Dec. 16.)
[MANSI, Concil., XXI, 171.]

GELASIUS Episcopus servus servorum Dei, charissimo in Christo fratri Pontio Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum ignem semper in altari ardere, legale præceptum est. Quem sacerdos, qui patri jure successerat, supposita lignorum strue, ne deficeret enutriret. Hoc jam diu in cordibus nostris sacerdos verus æterni patris filius conservavit: quia & priusquam te in Abbatis officium, & me in Pontificatus ministerium provexisset, corda nostra dilectionis igne succendit, & charitatem in nobis mutuam custodivit, & post susceptas ordinationes amplificavit. Unde nos in his quæ pro Cluniacensis Monasterij salute & quiete postulas, dulcedini tuæ abnuere indignum duximus: ipsa etiam ejusdem loci veneranda Religio, & prædecessorum tuorum, vita venerabilis, nos ad hæc efficienda compellunt. Pro tua igitur & [ 38/2 ] fratrum tuorum petitione, universa, quæ prædecessor tuus felicis memoriæ Hugo Abbas in die obitus sui, ita quiete atque pacifice possidebat: ut nullum inde Canonicum judicium recusaret; tibi, & Cluniacensi Monasterio imposterum quiete atque pacifice habenda & possidenda statuimus. Illam etiam à vobis calumniam Apostolicæ sedis patrocinio removemus, qua Episcopi pro controversiis, quæ inter vos & ipsos frequenter emergunt, innocentes homines parrochiarum vestrarum & altercationum expertes interdictis suis vehementer affligunt. Sanè & Abbatias, quas prædecessores nostri Apostolicæ sedis Pontifices prædecessoribus tuis deliberatione provida per sua privilegia ordinandas commiserunt: nos quoque strenuitati tuæ ac successoribus tuis in eadem religionis observantia, & dilectione sedis Apostolicæ permansuris ordinandas committimus, ut per industriam vestram religionis status in eis auxiliante Domino conservetur. Videlicet in Episcopatu Lemovicensi Abbatiam sancti Martialis. In Engolismensi, Abbatiam sancti Eparchi. In Sanctonensi Abbatiam sancti Joannis de Angeriaco. In civitate Pictavensi, Abbatiam quæ dicitur Monasterium novum. In Episcopatu Tolosano, Abbatiam Lesatensem. In Caturcensi, Abbatias Moysiacensem & Figiacensem. In Nemausensi, Abbatiam S. Egydii. In pago Arvernensi, Abbatias Mausiacensem, Tiernensem, & Menotensem. In Episcopatu Augustodunensi, Abbatiam Vizeliacensem. In civitate Antissiodorensi, Abbatiam sancti Germani. In Episcopatu Cameracensi Abbatiam Hunicurtis. In Rothomagensi, Abbatiam quæ dicitur Pontesia. In Tarvannensi Abbatia S. Bertini & S. Vulmari. In Italia Abbatiam sancti Benedicti supra Padum. Ea vero quæ temporibus nostris per vestram & fratrum vestrorum sollicitudinem legitime acquisita sunt, quieta vobis vestrisque successoribus, & illibata permaneant. Præterea super illum Dalmaticæ, sive Sandaliorum usum, quem personæ tuæ prædecessor noster sanctæ memoriæ Paschalis Papa, nostra potissimum intercessione, concessit: hoc tibi singulariter amplioris dilectionis specimen indulgemus, ut quotiens Missas solemnes, vel in populo celebraveris, usu eorumdem insignium potiaris. Ad hæc quidquid libertatis, quidquid tuitionis, à prædecessoribus nostris vestro Monasterio vestrisque prædecessoribus concessum est, nos quoque vobis, vestrisque successoribus præsentis decreti pagina roboramus. Si quis igitur decreti hujus tenore cognito temerè, quod absit, contraïre tentaverit, Apostolicæ indignationis ultione plectatur, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit.
Ego Gelasius Ecclesiæ Catholicæ Episcopus, signum manus meæ, Deus in loco sancto suo. Datum Avenione per manum Grisogoni S.R.E. Diaconi Card. XVII. Kalend. Jan. Indict. XII. Dominicæ Incarnationis anno M.C.XVIII. Pontificatus autem Gelasii secundi Papæ anno primo.
Gelasivs Episcopus seruus seruorum Dei, charissimo in Christo fratri Petro Cluniacensi Abbati, eiusque successoribus regulariter substituēdis in perpetuum. Ignem semper in altari ardere, legale prĉceptum est. Quem Sacerdos, qui Patri iure successerat, supposita lignorum strue, ne deficeret, enutriret. Hoc iamdiu in cordibus nostris Sacerdos verus ĉterni Patris filius conseruauit: quia & priusquam te in Abbatis officium, & me in Pontificatus ministerium prouexisset, corda nostra dilectionis igne succendit, & charitatem in nobis mutuā custodiuit, & post susceptas ordinationes amplificauit. Vnde nos in his, quę pro Cluniacensis Monasterij salute & quiete postulas, dulcedini [ 1828 ] tuĉ abnuere indignum duximus: ipsa etiam eiusdem loci venerāda religio, & prĉdecessorum tuorum vita venerabilis, nos ad hĉc efficienda compellūt. Pro tua igitur, & fratrum tuorū petitione, vniuersa, quĉ prĉdecessor tuus felicis memoriĉ Hvgo Abbas in die obitus sui, ita quiete atque pacifice possidebat: vt nullum inde Canonicum iudicium recusaret; tibi & Cluniacensi Monasterio imposterum quiete atque pacifice habenda, & possidenda statuimus. Illam etiam a vobis calumniam Apostolicĉ Sedis patrocinio remouemus qua Episcopi pro controuersiis, quĉ inter vos & ipsos frequenter emergunt, innocentes homines parrochiarum vestrarum & altercationum expertes, interdictis suis vehementer affligunt. Sane & Abbatias, quas prĉdecessores nostri Apostolicĉ Sedis Pontifices prĉdecessoribus tuis deliberatione prouida per sua priuilegia commiserūt: nos quoque strenuitati tuę, ac successoribus tuis in eadem religionis obseruantia & dilectione Sedis Apostolicĉ permansuris ordinandas committimus, vt per industriam vestram religionis status in eis auxiliante Domino conseruetur, videlicet [ 1829 ] in Episcopatu Lemouicensi, Abbatiam S. Martialis. In Engolismensi, Abbatiam S. Eparchi. In Sanctonensi, Abbatiam S. Ioannis de Angeriaco. In ciuitate Pictauensi, Abbatiam, quĉ dicitur Monasterium Nouum. In Episcopatu Tolosano, Abbatiam Lesatensem. In Caturcēsi, Abbatiam Moysiacensem, & Figiacensem. In Nemausensi, Abbatiam S. Egidij. In pago Aruernensi, Abbatiam Maudiacensem, Tiernensem, & Menatensem. In Episcopatu Augustodunensi, Abbatiam Vizeliacensem. In ciuitate Antissiodorensi, Abbatiam S. Germani. In Episcopatu Cameracensi Abbatiam Vnicurtis. In Rothomagensi, Abbatiam, quĉ dicitur Pontesia. In Taruannensi, Abbatiam S. Bertini, & S. Wlmari. In Italia Abbatiam S. Benedicti supra Padum. Ea vero quĉ tēporibus nostris per vestram, vel fratrum vestrorum sollicitudinem legitime acquisita sunt, quieta vobis, vestrisque successoribus, & illibata permaneāt. Prĉterea super illum Dalmaticĉ, siue sandaliorum vsum, quem personĉ tuĉ prĉdecessor noster sanctĉ memoriĉ Paschalis Papa nostra potissimum intercessione concessit: hoc tibi singulariter amplioris dilectionis speculum indulgemus, vt quotiens Missas solemnes, vel in populo celebraueris, vsu eorumdem insignium potiaris. Ad hĉc, quicquid libertatis, quicquid tuitionis, a prĉdecessoribus nostris concessum est, nos quoque vobis, vestrisque successoribus pręsentis decreti pagina roboramus. Si quis igitur decreti huius tenore cognito temere, quod absit, contraire tentauerit, Apostolicĉ indignationis vltione plectatur, nisi prĉsumptionem suam digna satisfactione correxerit.
Ego Gelasivs Ecclesiĉ Catholicĉ Episcopus ff. Signum manus meĉ, Deus in loco sancto suo.
Datum Auinione per manum Grisogoni sanctĉ Romanĉ Ecclesiĉ Diaconi Card. XVII. Cal. Ian. Indict. XII. Dominicĉ Incar. anno MCXVIIII. Pontificatus autem domni Gelasij secundi Papĉ anno primo.
GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio PONTIO Cluniacensi abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Ignem semper in altari ardere, legale præceptum est. Quem sacerdos, qui patri iure successerat, supposita lignorum strue, ne deficeret, enutriret. Hoc iam diu in cordibus nostris sacerdos verus, æterni Patris Filius, conservavit: quia et priusquam [ 509B ] te in abbatis officium, et me in pontificatus ministerium provexisset, corda nostra dilectionis igne succendit, et charitatem in nobis mutuam custodivit, et post susceptas ordinationes amplificavit. Unde nos in his quæ pro Cluniacensis monasterii salute et quiete postulas, dulcedini tuæ abnuere indignum duximus. Ipsa etiam eiusdem loci veneranda religio, et prædecessorum tuorum vita venerabilis, nos ad hæc efficienda compellunt. Pro tua igitur et fratrum tuorum petitione, universa quæ prædecessor tuus felicis memoriæ Hugo abbas in die obitus sui, ita quiete atque pacifice possidebat, ut nullum inde canonicum iudicium recusaret, tibi et Cluniacensi monasterio in posterum quiete atque pacifice habenda et possidenda statuimus. Illam etiam a vobis [ 509C ] calumniam apostolicæ sedis patrocinio removemus, qua episcopi pro controversiis quæ inter vos et ipsos frequenter emergunt, innocentes homines parochiarum vestrarum et altercationum expertes interdictis suis vehementer affligunt. Sane et abbatias quas prædecessores nostri apostolicæ sedis pontifices, prædecessoribus tuis deliberatione provida per sua privilegia commiserunt, nos quoque strenuitati tuæ ac successoribus tuis in eadem religionis observantia, et dilectione sedis apostolicæ permansuris, [ 510A ] ordinandas committimus, ut per industriam vestram, religionis status in eis auxiliante Domino conservetur. Videlicet in episcopatu Lemovicensi, abbatiam Sancti Martialis; in Engolismensi, abbatiam S. Eparchi; in Sanctonensi, abbatiam S. Ioannis de Angeriaco; in civitate Pictaviensi, abbatiam, quæ dicitur Monasterium Novum; in episcopatu Tolosano, abbatiam Lesatensem; in Caturcensi, abbatiam Moysiacensem, et Figiacensem; in Nemausensi, abbatiam Sancti Aegidii; in pago Arvernensi, abbatiam Mausiacensem, Tiernensem et Metanensem; in episcopatu Augustodunensi, abbatiam Vizeliacensem; in civitate Antissiodorensi, abbatiam Sancti Germani; in episcopatu Cameracensi, abbatiam Unicurtis; in Rothomagensi, abbatiam quæ dicitur Pontesia; in Tarvannensi, abbatiam S. Bertini et [ 510B ] S. Wsmari; in Italia, abbatiam S. Benedicti supra Padum. Ea vero quæ temporibus nostris per vestram, vel fratrum vestrorum sollicitudinem legitime acquisita sunt, quieta vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Præterea super illum dalmaticæ sive sandaliorum usum, quem personæ tuæ prædecessor noster sanctæ memoriæ Paschalis papa nostra potissimum intercessione concessit, hoc tibi singulariter amplioris dilectionis speculum indulgemus, ut quoties missas solemnes vel in populo celebraveris, usu eorumdem insignium potiaris. Ad hæc, quidquid libertatis, quidquid tuitionis, a prædecessoribus nostris concessum est, nos quoque vobis vestrisque successoribus præsentis decreti [ 510C ] pagina roboramus. Si quis igitur decreti huius tenore cognito, temere, quod absit! contraire tentaverit, apostolicæ indignationis ultione plectatur, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit.
Ergo Gelasius Ecclesiæ catholicæ episcopus subscripsi.
Datum Avenioni per manum Chrysogoni S. R. E. diaconi cardinalis, XVII Kal. Ianuar., indict. XII, Dom. Incarnationis an. 1119, pontificatus autem domini Gelasii II papæ anno I.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung