Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Gelasius II     ||     1118, Apr. 12     ||     Cluniacensis monasterii

Bull. Clun. 38, 1 n. 1

PRIVILEGIUM GELASII PAPÆ II. ad Pontium Abbatem. De confirmatione bonorum Cluniacensis Monasterii.

n. 2

GELASII SECVNDI PAPÆ Diploma, ad Pontium Abb. De confirmatione bonorum Cluniacensium.
An. 1118.
Chart. lxxxiiii.

VIII. Ad Pontium abbatem Cluniacensem. - Privilegium Cluniacense. (Anno 1118, April. 12.) [MANSI, Concil., XXI, 171.]

GELASIUS Episcopus servus servorum Dei charissimo fratri Pontio Cluniacensi Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. Cluniacensis Monasterij prudens Religio, & Religiosa prudentia, & ante nostra tempora & nostris temporibus, Romanam Ecclesiam maximè sibi fecit obnoxiam. Sed præter illud commune dilectionis debitum personæ tuæ sinceritas mihi semper amabilis, semper optabilis, charitatis nostræ viscera plenis, ut nosti sinibus ampliavit idcirco petitionibus tuis, illis præcipuè, quæ ad Monasterij vestri quietem & salutem spectant, nequaquam duximus obviandum. Per præsentis igitur decreti paginam, secundum postulationem fraternitatis tuæ, præcipimus atque statuimus, ut quidquid possessionis ad Cluniacense Monasterium pertinentis reverendissimæ memoriæ prædecessor tuus Hugo in die mortis suæ per authenticam Romanorum Pontificum concessionem, quietè ac sine calumnia possidebat; tu quoque tuique successores, quietè ac sine calumnia possideatis. Ea etiam, quæ post tuam provectionem Cluniacensi Monasterio, vel per tuam, vel per fratrum tuorum industriam legitimè acquisita sunt, firma, quieta & integra conservanda censemus. Volumus enim Cluniacense Monasterium, Auctore Deo, in quiete perpetua, & tranquillitate persistere; ut à sæcularibus tumultibus liberi, omnipotentis Dei servitiis vacare quietiùs valeatis.
Ego Gelasius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus, signum manus meæ, Dominus in loco sancto suo.
Datum Capuæ II. Idus Aprilis, per manum Grisogoni S.R.E. Diaconi Cardinalis, anno Dominicæ Incarnationis M. C. XVIII. Indict. XI. Pontificatus autem Domni Gelasii secundi Papæ anno primo.
Gelasivs Episcopus seruus seruorū Dei charissimo fratri Pontio Cluniacensi Abbati salutē & Apostolicam benedictionem. Cluniacensis Monasterij prudens religio, & religiosa prudentia, & ante nostra, & nostris temporibus, Romanam Ecclesiam maxime sibi fecit obnoxiam. Sed præter illud commune dilectionis debitum personę tuæ sinceritas mihi semper amabilis, semper optabilis, charitatis nostræ viscera plenis, vt nosti, sinibus ampliauit. Idcirco petitionib. tuis, illis præcipuè, quæ ad Monasterij [ 573 ] vestri quietē & salutem spectant, nequaquā duximus obuiandum. Per præsentis igitur decreti paginam, secūdum postulationem fraternitatis tuæ, præcipimus atq. statuimus, vt quicquid possessionis ad Cluniacēse Monasterium pertinentis reuerendissimæ memoriæ prædecessor tuus Hvgo in die mortis suę per authenticā Romanorū Pontificū concessionē, quiete ac sine calūnia possidebat, tu quoque, tuiq. successores, quiete ac sine calūnia possideatis. Ea etiam, quæ post tuam prouectionē Cluniacensi Monasterio, vel per tuam, vel per fratrum tuorum industriam legitime acquisita sunt, firma, quieta, & integra conseruanda censemus. Volumus enim Cluniacense Monasteriū, auctore Deo, in quiete perpetua, & tranquillitate persistere; vt a secularibus tumultibus liberi, omnipotentis Dei seruitiis vacare quietius valeatis.
Ego Gelasius Catholicę Ecclesię Episcopus SS. Signum manus meæ, Dominus in loco sancto suo.
Datum Capuę ij. Idus Aprilis, per manum Grisogoni S. R. E. Diaconi Cardinalis, Anno Dominicæ Incarn. MCXVIII. Indict. XI Pontificatus autem domni Gelasij secundi Papæ anno I.
[ 492B ] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo fratri PONTIO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Cluniacensis monasterii prudens religio, et religiosa prudentia, et ante nostra, et nostris temporibus, Romanam Ecclesiam maxime sibi fecit obnoxiam. Sed præter illud commune dilectionis debitum, personæ tuæ sinceritas mihi semper amabilis, semper optabilis, charitatis nostræ viscera plenis, ut nosti, finibus ampliavit. Idcirco petitionibus tuis, illis præcipue quæ ad monasterii vestri quietem et salutem spectant, nequaquam duximus obviandum. Per præsentis igitur decreti paginam, secundum postulationem fraternitatis tuæ, præcipimus atque statuimus ut quidquid possessionis ad [ 492C ] Cluniacense monasterium pertinentis reverendissimæ memoriæ prædecessor tuus Hugo in die mortis suæ per authenticam Romanorum pontificum concessionem quiete ac sine calumnia possidebat, tu quoque tuique successores quiete ac sine calumnia possideatis. Ea etiam quæ post tuam provectionem Cluniacensi monasterio, vel per fratrum tuorum industriam, legitime acquisita sunt, firma, quieta et integra conservanda censemus. Volumus enim Cluniacense monasterium, auctore Deo, in quiete perpetua, et tranquillitate persistere, ut a sæcularibus tumultibus liberi, omnipotentis Dei servitio vacare quietius valeatis.
Ego Gelasius, catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi. [ 492D ]
Datum Capuæ II Idus Aprilis, per manum Grisogoni S. R. E. diaconi cardinalis, anno Dominicæ Incarnationis 1118, indict. XI, pontificatus autem Gelasii II papæ anno I.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio